Notitia utriusque Vasconiae/Liber secundus/Caput I
CAPUT I.
[recensere]Vasconum populi, alii citra Pyrenaeum in Iberiâ, alij vltra Pyrenæum in Aquitaniâ sedes habent: citra Pyrenæum sunt Navarri, Iaccenses, Alavenses, Ipuscuates et Biscaini: ultra Pyrenaeum Gascones et Vasci. De prioribus hoc libro; de aliis verò in sequenti agetur. Initium fiat à Nauarris: quibus potissimùm Vasconum nomen conuenit, inde enim ad omnes alios populos, quotquot huiusmodi appellatione censentur, manauit: Horum regio ab Ortu Pyrenæos habet montes, ab Occasu Iberum amnem & ex parte Turiasonensem agrum: A Meridie veterem Comitatum Aragoniæ; A Septentrione denique Alauae & Ipuscuae ditiones. Nominis ratio à Vasconum linguâ petenda est, quæ voce Nava planitiem aliquam montibus proximè succedentem, folet denotare. Inde & manus vola seu concava pars apud eamdem Gentem, Escu-nava nomen habet: A Nava fit denominativum Navarr, & adiecto articulo Navarra, quo incola planae regionis designatur. Huius oppositum est Menditarra & contractè Mentarra, id est montanus seu montium incola. Videtur autem appellatio Navarrorum tempore Gothorum Regum potissimùm in Hispaniâ invaluisse: Tunc enim cum strenuissimi quique Vasconum Gothorum viribus & potentiæ impares, dimissâ planâ regione in proximos montes, velut in arces situ & naturâ munitas, propugnandæ libertatis gratiâ recessissent, cæteri, qui in pristinis sedibus accepto Gothorum imperio remanserant, cœpere ab iis Navarrorum nomine distingui, totius gentis communi appellatione, unà cum laude conservatae libertatis, solos montanos comitante. At rurfus post aliquot sæcula, deleto in Hispaniâ à Sarracenis Gothorum regno, cum montani Vascones, auspiciis illorum Principum, quos sibi in Reges elegerant, avitas sedes recepissent, universamque planam regionem simul cum Pompelonê civitate primariâ, pulsis armorum vi Sarracenis, occupassent, placuit ibi regni sedem constituere, indéque postea fluxit Nomenclatura Pompelonensis aut Navarrae regni, quae non ita multò post etiam montanae regioni vicinae communicata est. Dividitur Navarra in quinque Præfecturas quas Maiorinatus seu Merindades vocant Pompelonensem scilicet, Stellensem, Tutelensem, Sangossensem & Olitensem. Hæ à totidem oppidis primariis Pompelonê, Stella, Tutelâ, Sangossâ atque Olito, quorum quodlibet veluti caput & metropolis est suæ præfecturæ, tale nomen sortitæ sunt. Præest autem unicuique earum proprius magistratus, Maiorinus seu Merinus vulgò dictus: Primá præfecturam ambitu suo 80725 familias, proximam 60245, alteram 40852, quartam 60001, postremam 30969 comprehendere colligunt, qui earum rationem accuratè subduxerunt. Forma reipublicæ talis olim fuit, stante scilicet Principum Nauarrorum imperio, ut summa rerum penes Regem esset, qui nihilominus populo eatenus erat obnoxius, ut neque ius dicere, nisi adhibito duodecim procerum consilio; neque rem aliquam arduam aut magni momenti, quæ ad Regni statum spectaret, inconsultis iisdem, expedire liceret: Iura verò & libertates populi incorrupta illaesaque servare & pro viribus promovere, in publico conventu trium ordinum (Curiam vocant) qui ex Regni Antistibus, Baronibus aliisque præcipuæ nobilitatis viris & insigniorum urbium legatis cogebatur, iuratus conceptis verbis, antequam gubernacula Regni capesseret, repromittebat: universa insuper quæ à Mauris bello consequi posset cum proceribus se communicaturum, & pro rata cuiuscunque portione divisurum profitebatur, in legibus etiam mutandis aut de novo condendis illud observabatur, ut eæ demum ratæ & firmæ essent, quæ à Principe authore populo aut Curiâ ferrentur. In re Ecclesiasticâ subest universa ferè Navarra Episcopo Pompelonensi.