Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber secundus/Caput II

De praecipuis Nauarrae regionis oppidis atque urbibus.

CAPUT II.

[recensere]

Equinque illis, quæ proximo capite commemoravi oppidis, tria sunt duntaxat civitatis titulo insignita Pompelon, Stella et Tutela. Pompelon totius regni metropolis, et oppidum vetere fortunâ opulentum, positum est in lætâ & fertilissimâ convalle editissimis montibus undique tanquam moenibus circumseptâ, alluitúrque Argâ fluvio (qui Aragus dictus est, Eulogio epistolâ ad Vuiliesindum Pompelonensem Episcopum) non adeò magno, nusquam non vadoso & navigiorum incapaci. A Pompeio Magno conditum affirmant plerique, testémq; in hanc rem citant Strabonem, apud quem tamen haudquaquam conditoris nomen legitur, sed id tantum, dictam Pompelonem, tanquam Pompeii urbem. Eius verba lib. 3. geographiæ hæc sunt: ὑπέρκειται δὲ τῆς ἰακκετανίας πρὸς ἄρκτον τὸ τῶν Οὐασκόνων ἔθνος, ἐν ᾧ πόλις Πομπέλων ὡς αἱ Πομπηιόπολις. Vetus inscriptio,campestri vico Arre dicto, in aeneâ tabulâ non ita pridem, reperta, Pompeionem vocat, I, vocali loco liquidae, L, substitutâ, quæ vox ànomine Pompeii & à Vasconicâ dictione, One, vel Une, id est locus, composita est.

Nerone Claudio Cæsare
Aug. Ger. II.

 

Caesio. Martiale Cos. VIII.
Idus Decembris. Civitas Põ-
peionensius hospitium renova-

 

uit, cum L. Põpeio.l.F.ANI
In fine Anni primi Iannum
PRIM. IANO.
Liberis posterisq; eius, liberis posterisq; suis.
Egerunt LEG. SEX. Põpeius nepos Sergius Crescens.

 

Alia inscriptio dudum à N. Çubiça Senatore Pompelonensi descripta, intérque eius schedas reperta, cum præcedenti consentit in huius nominis per I, vocalem scriptione.

Claudius Quartinus II.
viris Pompei. salutem.

 
Et ius magistratus vestri exequi adversus contumaces potestis, et nihilominus, qui cautionibus accipiendis desunt, sciant futurum, vt non per hoc tuti sint, nam, et non acceptarum cautionum periculum ad eos respiciet, et quidquid præsentes quoque egerint, id communis oneris erit. Bene valete. Dat. Non. Octubris Callagori. Imp. Caes. Tralano Adriano Aug. III. Cos.

Vernaculâ certè Vasconum Nauarrorum linguâ, istud oppidum non Pompelon, sed Iruna audit, id est urbs bona, occurritque id nominis in veteribus quibusdam monumentis ab hinc sexcentos circiter annos conscriptis, unde coniicere quis posset, hanc fuisse primam et antiquissimam illius denominationem: Nugantur enim qui Martuae et Athanagiae nomen ei imponunt. A Pompeio tamen denuo augeri et instaurari potuisse non abnuerim, indéque Pompelonis titulum veteri nomenclaturæ additum. Ad hæc anno salutis 1129 aliud incrementum accepit ab Alfonso Pompelonensi & Aragonensi Rege, adiectâ veteri oppido, novâ velut appendice, Burgo sancti Saturnini, ut ex ipsius Regis diplomate sequenti constare potest.

In Dei nomine et c. Ego Adefonsus Dei gratiâ Rex facio hanc cartum donationis et confirmationis vobis totos Francos qui populaueritis in illo plano de sancto Saturnino de Yruyna: Placuit mihi libenti animo & spontanea voluntate et pro amore quod ibi populetis et finquetis de bono corde et concedo vobis quod habeatis tales foros in totas vestras faciendas, et in vestro iudicio quomodo fuerunt populatos illos populatores de Iacca et concedo et mando quod non pectetis pedagium neque lefta et c. facta charta donationis era 1167. mense Septembri in Altafaylla et c.

Hanc urbem suaptè illuftrem, illustriorem etiam efficit memoria B. Firmini sui civis, qui patre Firmino, matre verò Eugeniâ, Pompelonensibus civibus genitus, à B. Saturnino Christianis sacris initiatus, ab Honorato verò Tholosano Episcopo Pontificio charactere insignitus, temporibus Decii et Valeriani Imperatorum, prosperâ sanctitatis famâ vixit, & in Galliam studio propagandae religionis profectus, Agennensibus, Aruernis, Andegauensibus, Bellouacensibus & Ambianensibus Christifide pervulgatâ, iussu Valerii Sebastiani Præsidis, in Ambianensi civitate, pietatis ac religio nis odio obtruncatus, diuorum albo adscribi meruit.

Parvit Pompelon, post Romanorum ex Hispaniâ deceffum, Imperio Gothorum iam à tempore Euridici Regis, à quo primò occupatam fuisse discimus ex his Isidori verbis.

Era d.iiii. anno Imperij Leonis octauo Euridicus pari scelere quo frater succedit in Regnum annis xviii , in quo honore prouectus et crimine statim bello desaeviit partesque Lufitaniae depraedatur, qui prius capta Pamphilona , Caesaraugustam invadit totamque Hispaniam superiorem obtinuit. Terraconensis etiam nobilitatem quæ ei repugnaverat exercitus irruptione peremit : In Gallias autem regressus Arelatum et Massiliam urbes capit suoque regno utramque subiicit.

Postea Gothis universâ Hispaniâ bello pulsis, à Sarracenis invasa est, et rursus anno Christi 778, eisdem inde eiectis, in Caroli Magni potestatem venit, vt ex Rheginonis Chronico colligitur, itémque è Paulo Æmilio in Caroli vitâ, quam partim è Gallis scriptotibus, partim è veteribus Vasconum Annalibus, qui amplius non extant, luculentè pertexuit. Mansit autem diu satis in ipsius Caroli et posterorum eius fide, videturque tandem regnante Calvo, cum Abderramenis Mauri Regis furor & in Christianos odium, omnem illam oram terrore complesset, Calvo interea in Galliis civili bello implicito, Vasconum Reges aut ipsâ suâ sponte subsidio accersivisse, aut eosdem è proximis montibus sibi imminentes atque infestos, cum sustinere minus valeret, ultrò intra moenia admisisse.

Proximum à Pompelone locum obtinet Stella, cuius oppidi prima fundamenta à Sanctio Ramires Pompelonensi atque Aragonensi Rege iacta fuisse probat hoc Diploma è tabulario Cœnobii sancti Ioannis Pinnatensis erutum & à Ioanne Briz Martinez lib.3.cap.9. Historiæ eiusdem Cœnobij insertum.

In nomine sanctae & indiuiduae Trinitatis. Haec est charta quam ego Sanctius gratiâ Dei Rex Aragonensium et Pampilonensium, facio Deo & altari sancti Ioannis Baptistae, de monasterio quod dicitur Pinna, de decima, de illa populatione, quam noviter volo facere, in villa quae vocatur Lizarrara. Volebant illi monachi de sancto Ioanne, facere populationem de Francos, in illo suo termino de Zarapuz, in camino de sancto Iacobo, et ego volebam mutare, ipsum caminum, per Lizarra, et facere ibi castrum & populationem de Francos. Sed quia iste meus locus de Lizarrara, est in meliori salvetate, quam ille, ubi ipsi volebant populare, dixi illis vt consentirent mihi, cum bonâ voluntate, ut facerem populationem meam & non essent murmurantes adverfum me pro hac causâ et darem eis decimam partem, ex omnibus rebus, quas Deus, pro sua pietate, mihi dare dignatus fuerit, ex ipsâ populatione quam ibidem potuero facere. Illi verò annuentes, consenserunt mihi. Itaque ab hodiernâ die et deinceps, ego sic concedo et offero Deo et sancto Ioanni, in opus de illâ camarâ pro vestimento & calciamento monachorum, ibi Deo servientium, decimam partem ex omnibus rebus, quas Deo largiente me habere contigerit ex supra dictâ novâ populatione; id est, de lezta, de censu, de homicidiis et de iudiciis, de calomnis et de omnibus omnino rebus, ut habeant & possideant, iure perpetuo. Similiter quoque concedo eis omnes Parrochitanas Ecclesias, quas in eadem populatione, fuerint factae, cum omnibus iuribus, sibi pertinentibus, vt sint liberae & ingenuae de sancto Ioanne; perpetualiter. Et adhuc vnum do eis solarem, vt ipsi se adoptaverint in quo possint, facere bonas casas ad habitandum. Hoc totum suprascriptum, ideo alacri animo tribuo eis, ut perpetualiter possideant, nullâ personâ regali vel Episcopali contradicente. Facta carta aera M.C. XXVIII. Anno ab incarnationis Domini M.LXXXX. regnante Rege Ildefonso, in Toleto et in Castellâ et in Galliciâ; me autem, Rege Sanctio regnante in Pampilonâ et in Aragone, et filio meo Petro, in Subrarbi, et in Ripacortiâ et in Montson. Episcopus Petrus in Iaccâ, alius Petrus Episcopus in Pampilona, Raymundus Dalmau Episcopus in Rota, Aymericus Abbas in sancto Ioanne de Pinna, Raymundus Abbas in Legerensi cænobio. Si✝gnum Sanctii Regis. Ego Petrus Regis filius signo. Ego Aldefonsus Dei gratia Rex Aragonensium, supra scripta patris mei et fratris, laudo et confirmo et manu propria subfcribo, in æra, M.C.LVIII. Si✝gnum Aldefonsi Regis. Ego Garsias iussu Domini Regis, hanc cartam scripsi et hoc signum feci ✠.

Sed quidquid sit de primâ origine istius urbis, cuius conditorem unicum, hunc Regem Sanctium Ramires faciunt Hispani scriptores, præcipuum certè illius authorem atque Constitutorem fuisse Garsiam Ramiresium Pompelonensem Regem, Amplificatorem verò Sanctium huius Garsiæ filium, probant duo firmæ auctoritatis monumenta quæ hîc referentur. Primum eorum est diploma quoddam ab eodem Sanctio Garsiae filio concessum civibus Stellanis, quo leges iis à Garsia Remiresio, cum de condendâ urbe cogitaret, concessas confirmat ac sancit his verbis.

In Dei nomine esta es carta dautoritat et de confirmation que yo Sancho Rey de Navarra filtz del Rey Don Garcia fay a totz los omes d'Estela als qui son presents et als qui son per venir per lo bon servici que vos me faitz totz dies als oms d'Estela als qui son et seran aquels bons fors que dona lo Rey Don Garcia als pobladors de l'Estela quant primera- ment la pobla et los fors son atals. Tot primerament lor dona que no anassen en ost sino con pan de tres dias et c.

Finis verò diplomatis sic habet.

Aquests fos que son devant escriuts doneyey et oltroyey et confirmey à tots los omnes d'Estela als Mayors et als menors als qui son presents et qui son per venir et à lurs filltz et à lures filles que en l'Estela poblaran que los ayen deliures et francs salps salva la mia fideltat et de totz aquels qui seran apres my Reys en Navarra per tots temps may.

El temps que yo Don Sancho Rey de Navarra Regney en Pampalona et en l'Estela, et en el Groynn, et en l'Estela, et en Tudela, et en Alva, Ruy Martineytz en Marayño, Pedro Ruyz en l'Estela, Gil de Leorin Alcalde, Pere Guillem Prevost, Iulian Sayon, Pere Guillem de la Raga, Sanctio Ramirez en Leguin et en Sangossa et en Funes Semen d'Ayvar en Roncal, et en Saraçaytz Santz Esquerra en Santa Maria d'Uyssue et Cabarros Martin de Leet en Peralta Semen Aznareytz en Tafaylla. Aznar de Rada en Falces et Valtierra, Pedro d'Aracuri en Leraga et en Tudela. Et el Groynn. Signum Sancii Regis Navarra Pascasius de Orto me scripsit et est testis; Superiora, quae Gasconicâ linguâ parum Hispanis, atque adeò Francis familiari, scripta sunt, hoc modo Latinè vertimus.

Hae sunt tabulae auctoritatis et confirmationis quas ego Sanctius Rex Navarrae filius Regis domini Garciae facio omnibus civibus Stelanis praesentibus et futuris ob ea bona servitia quae mihi quotidie praestatis, civibus Stelanis qui existunt vel existent illas bonas leges quas dedit Rex Garcia novis incolis Stelae cum eam primò incolis frequentare coepit. Sunt autem leges huiusmodi.

Primò eis concessit ne in exercitum irent nisi cum tridui commeatu et c. Postea enarratis prolixè iis legibus, haec in imis tabulis subiicit. Tempore quo ego Dominus Sanctius Rex Navarrae regnavi Pompelonae et Stelae, et in Lucronio, et in Estela, in Tutela, et in Alva, Ruy Martineytz in Marayñon et c.

Diploma istud atque etiam ipsas leges Stellanas è veteri membranâ, quae in Tabulario Regio Parisiensi recondita latebat, exscribendi mihi facultas fuit beneficio Petri Puteani viri clarissimi et de me ac de meis studiis optimè meriti.

Alterum monumentum est aliud diploma eiusdem Sancii Regis in gratiam monasterii Iraxensis huiusmodi tenore concessum,

In nomine summi et aeterni Dei. Notum sit omnibus hominibus praesentibus et futuris quod ego Sancius per Dei gratiam Rex Navarrae dono et concedo liberè Domino meo Iesu Christo et monasterio beatae Mariae Hyrach et Sanctio Abbati et monachis ibidem Deo servientibus illam Ecclesiam sancti Ioannis quam facio fieri à praedictis monachis in populatione de Estella quod ego populavi ultra pontem sancti Martini juxta villam de Lizarra et juxta rupem sancti Michaëlis in Parrale meo proprio. Hanc autem donationem facio pro remissione peccatorum meorum et pro anima uxoris meae bonae memoriae Sanctiae et pro animabus patris et matris meae et omnium parentum meorum et c. Ego Sanctius praenominatus Rex hanc cartam fieri jussi et hoc signo meo corroboravi facta carta sub aera 1225. regnante Rege Sanctio in Navarra et in Alaba... sub meo dominio Petro Episcopo in Pampilonâ Fernando Roderici tenente Stellam, Petro Remirez victoriam et sanctam Crucem, Michaël de Leratayz Lusiam, Sanctio Remirez Maragnon, Enecone Almoravid Aybarr, Petro Latrone Sangossam, Lupo de Alfaro Tafayllam, Semen de Barrueta Treviño, Petrus Garceiz Artajona, Garsia Petri de Murieta R dam Enclone de Oriz Arizcoyriz Martino de Subiça Sangossam veterem Petro Guillelmi Præposito in Stella Gastone in praedicta populatione. Ego Fernandus Veruincensis Archidiaconus & Domini Regis Cancellarius de mandato Domini Regis hanc cartam scripsi et hoc signum † meum apposui.

Tutela sequitur civitas florens et nobilis, ipsóque situ opportuna: posita est enim ad amnem Iberum, loco ad exercendum cum finitimis commercium accommodato. Ponte amnis continenti iungitur lapideo, eleganti opere temporibus Sanctii Regis hujus nominis ultimi, iussu et impensis Regiis inædificato. De istius urbis vetustate aut origine nihil suggerunt libri aut vetera monumenta. Hoc solum constat, ab Alfonso Pompelonensi & Arragonensi Rege Mauris ereptam, deinde Rotroni Perticensi Comiti, in præmium egregiæ in bello contra Mauros nauatæ operæ, concessam fuisse: Antea tamen illam in dominio Regum Pompelonensium extitisse, docuit Garibayus lib. 22. cap. 28. sui Chronici. Leges et privilegia ab Aldefonso impetrare meruit, sancitumque est, ut iure illo quod Supraibiense vocant uteretur, scriptis eâ de re codicillis erâ 1155 quorum nos hîc non integram seriem, ne lectori fastidio sit, sed primum duntaxat caput, quod ad rem præsentem facere videtur, prout ex autographo quod in Pompelonensi Camerâ Rationum extat, describere licuit, referemus.

In Dei nomine. Ego Adefonsus Rex Aragoniae et Nauarrae ac filius Regis Sanctii cum consilio et providentia virorum meorum nobilium et curiæ meæ qui me per Dei gratiam adjuvaverunt capere Tutelam et alia circumadjacentia dono concedo omnibus populatoribus in Tutela vel habitantibus in ea in Cerbera et Gallipienço illos bonos foros de superarbe, ut habeant eos sicut meliores infançones totius mei Regni et c. Facta carta mense Septembri sub aera 1155. Signum Alfonsi Imperatoris. Signum Reginae Margaritae. Signum Comitis Dalpertica.

Tutelam excipit Sangossa, et ipsa præfecturæ cognominis caput, divisa olim in veterem urbem et novam. Illa conditorem agnoscit Sanctium Remirez Aragonensem et Pompelonensem Regem : Hæc verò Aldefonsum Sanctii filium, ut ex ipsius Aldefonsi codicillis hac de re datis, colligi potest quos è vetere membrana Tabularii Regii Parisiensis descriptos hîc ad verbum repræsentamus.

Sub Christi nomine et eius divina clementia. Ego quidem Adefonsus gratia Dei Imperator. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et facio hanc cartam vobis totos populatores de Sangoffa de illo Burgo novo propè illo ponte iuxta illo nostro Palatio qui modo ibi estis et in antea ibi veneritis populare, ut faciatis ibi Burgo in illa via qua vadit contra Vlle. Et dono vobis fuero quale dedit pater meus Rex domno Sancij cui sit requies ad illos alios populatores de illo Burgo Vieyllo. Et dono vobis termino de illa via quæ vadit contra Cortes usque Adoc Flumen Aragon toto illo hermo. Et dono vobis quantosque ibi populaueritis ut compretis in illo termino de Sangossa vel vbi melius potueritis et habeatis illum francum et liberum et ingenuum vos et filij vestri et omnis generatio vel posteritas vestra. Salva mea fidelitate et de mea posteritate per sæcula cuncta, Amen. Similiter dono vobis Tayllare et Lignare in illo monte et in illa sylva de Bioçal et in illa sylva de sancti Salvatoris de Leyre et in illo monte de Peyña. Et nullus homo qui habuit hereditatem in illo Burgo Viello non volo ut populet in illo Burgo novo, neque nullo infançon de nostra terra, sed Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/103 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/104 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/105 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/106 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/107 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/108