Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Synopsis Capitum

SYNOPSIS CAPITUM TOTIUS OPERIS.
LIBER PRIMUS.
Praefatio summam operis continens.

CAPUT I. QUI Vasconum nomine comprehendantur. pag.2.

CAPUT II. Variae Cantabriae descriptiones à recentioribus allatae rejiciuntur. pag. 4.

CAP. III. Vera Cantabriae descriptio proponitur. pag. 8.

CAP. IV. Quibus locis bellum contra Cantabros ab Augusto & eius Legatis gestum sit. pag. 11

CAPUT V. Cantabriae nomen sub Gothis & Sarracenis Rioiae attributum fuisse. pag. 16.

CAP. VI. Regionem Vardulorum, Autrigonum & Caristorum a Vasconibus occupatam videri & de Cantabrorum variis cladibus. pag.18.

CAP. VII. De situ veteris Vasconiae & de populis à Strabone Iacetanis dictis, an iidem sunt cum Lacetanis. pag. 22.

CAP. VIII. De statu Vasconum, tempore Poenorum & Romanorum in Hispania. pag.25

CAP. IX. Quo statu vixerint Vascones Gothis in Hispania dominantibus. Item de clade ab exercitu Caroli Magni, ad Roncavallim, acceptâ. pag. 28. CAPUT X. De moribus veterum Vasconum. pag. 32

CAPUT XI. De lingua Vasconum et an verum sit illius nomina in A singulari numero, plurali verò in AC desinere. pag. 35

CAP. XII. De veteri lingua Hispanorum, an eadem esset cum hodiernâ Vasconicâ, seu Vascâ. Ambrosii Moralis id abnuentis rationes expenduntur. pag. 37

CAP.XIII. Auctoris sententia de veteri Hispanorum linguâ. pag.44

CAP.XIV. Singularia quaedam linguae Vasconicae, déque vocabulorum Vasconicorum declinandi et conjugandi ratione. pag. 57



LIBER SECUNDUS.
Tractationem de Vasconibus Ibericis continens.

CAPUT I. De Navarris eorumque Regione Navarra dictâ. pag. 73

CAPUT II. De praecipuis Nauarrae regionis oppidis atque urbibus. pag. 76

CAP. III. De primo ordine, hoc est, Ecclesiastico, qui publicis conventibus interesse solet, déque insignioribus sacerdotiis Navarrae. pag. 91

CAP. IV. De Nobilibus quis secundum Navarrae ordinem constituunt. Déque eorum muneribus et dignitatibus. pag. 104

CAPUT V. De Concilio seu Conventu publico trium ordinum Navarrae, et quibus de rebus in eo ageretur. Item de ritu Regum inaugurandorum. 112 CAP. VI. De diversis Navarrae Iudiciorum Tribunalibus: item de eâ iurisdictione, quam Hermandatum vocant, et de Navarrorum moribus. 120

CAP. VII. De Iaccensibus populis et Aragoniae Comitatu, item de Calaguritanis, déque SS. Hemiterio et Cheledonio, et Quintiliano Rhetore ac Prudentio poëtâ. pag. 132

CAP. VIII. De reliquis Vasconiae Ibericae populis, Alavensibus scilicet, Biscainis et Ipuscuatibus. p. 143

CAP. IX. De origine Navarrae Regni, ac de primis illius Regibus variae diversorum Authorum sententiae examinatae. pag. 175

CAPVT X. De titulo Suprarbiensis Regis, quem nonnulli Scriptores primis Navarrae Regibus tribuunt, déque fabulosis quibusdam, ab eisdem illorum Regum Historiae inspersis. pag. 200

CAP. XI. Altera de primis Navarrae Regibus opinio discussa pag. 223

CAP. XII. Authoris sententia de antiquis Navarrae Regibus, déque Eneconis primi Regis gente et patriâ, atque etiam de Aristae cognomento ei ascripto pag.245

CAP. XIII. Primum stemma, progeniem Eneconis-Garsiae ad Sanctium usque cognomento Maiorem continens, additis in ea, quæ maximè ambigua sunt, observationibus. pag. 267

CAP. XIV. Alterum stemma quod posteros Sanctii Maioris exhibet usque ad Sanctium ultimum, cui Inclusi cognomen fuit. pag. 303

CAP. XV. Postremum stemma, quô reliquorum Regum stirpes, à Theobaldo I. huius nominis Navarrae Rege Campaniae et Briae Comite, usque ad Eleonoram Reginam, Francisci Phoebi et Catharina aviam, describuntur. 332

CAP. XVI. Appendix stemmatis Regii Navarrici, de insignibus Regum gentilitiis, cum Catalogo tam Proregum, qui cum summo imperio Navarrae praefuerunt, quam Vexillariorum, Magiftrorum Equitum, seu Constabularioram et Marescallorum illius Regni. pag. 354

CA. XVII. Veterum Aragoniae atq; Bizcaya Comitum series. 365.


LIBER TERTIUS.
In quo speciatim de Vasconibus Aquitanicis agitur.

CAPVT I. Quo tempore de Hispaniâ in Aquitaniam migrarint Vascones, de plurimis excursionibus ab ipsis in agrum Aquitanicum factis, et de variis ex eo illorum cum Francis dimicationibus. pag. 383

CAPVT II. De Regione Novempopulaniae à Vasconibus occupata et de tempore huius occupationis. p. 389

CAP. III. De nominibus Vasconum, Vacceorum, Vasculorum et Basclorum, à variis authoribus ad designandos Vascos usurpatis. pag. 395

CAP. IV. De Vascitaniae seu Vascorum Regionis situ, de illius gentis moribus ac de veteribus Principibus, Ducibus & Comitibus Vasconiae Citerioris. pag. 400.

CAPVT V. De situ Gasconiae ac Gasconum moribus, & de Ducibus seu Comitibus qui iis usque ad Caroli Calvi tempora praefuerunt. pag. 409

CAP. VI. De Sanctio citerioris Vasconiae Comite à Gasconibus in Principem seu Ducem electo, déque Mitarrae cognomento illi in quibusdam monumentis tributo, et de ipsius posteris, ac in eo Principatu successoribus. pag. 419

CAP. VII. Series Comitum Burdigalensium, cum Catalogo Archiepiscoporum illius civitatis, et Epifcoporum Condomiensium. pag.430

CAP.VIII. Vasconiae Aquitanicae vetus in varios Comitatus et Vicecomitatus distributio, et de Regione Gasconiâ propriè dictâ, cum Catalogo Archiepiscoporum Ausciensium, & Episcoporum Vasatensium et Adurensium. pag. 443

CAP. IX. De Aquis Tarbellicis, ac de Aquitaniae nomine, cum serie Vicecomitum Aquensium & Tartassiensium, & Catalogo Episcoporum Aquensium. pag. 466

CAP. X. Series Vicecomitum Leomanensium, cum Catalogo Episcoporum Lactorensium et Epilogo reliquorum Gasconiae Vicecomitum, ac Dynastarum Lebretensium. pag. 478

CAP. XI. Series Comitum Fidentiacensium, Armaniacensium, Astaracensium, et Vicecomitum Fesensaguelli. Item de Comitatibus Gaurae & Magnoaci. pag. 489

CAP. XII. De Comitatibus Bigorrae et Convenarum & de Gasconiâ Tholosanâ, cum Catalogis Comitum, Vicecomitum, atque Pontificum illarum Ditionum. pag. 505

CAP.XIII. De Comitatu Vasconiae Citerioris, cum stemmate Fuxensium Comitum Bearni Regulorum et seriê Vicecomitum et Episcoporum illius Regionis. pag. 539