Jump to content

Odae Lugdunenses

E Wikisource
(Redirectum de Nova poemata)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Odae Lugdunenses
Nova poemata
1576

editio: Lugduni 1576
fons: De Heinsius-Collectie

IANI DUZAE

NORDIVICIS NOVORUM POEMATUM SECUNDA LUGDUNENSIS
EDITIO, PLUS DIMIDIA
parte, hoc est, novem librorum
accessione recens locupletata & aucta.
QUORUM OMNIUM, IMO
SINGULORUM INDICEM
VERSA PAGINA EXPLICABIT.

[Vignet: Haec libertatis ergo]

IMPRESSUM IN NOVA LUGDUNI BATAVORUM ACADEMIA.
ANNO M. D. LXXVI.

[fol. * 1v]

Elenchus prior, superiore anno edita continens.

[recensere]

ODarum libri III. quibus propter argumenti similitudinem Hadriani Iunii Carminum Lugdunensium Sylvam appendimus.
Satyrarum liber I.
Iambicorum liber I. qui totus, si postremum carmen ad Erlaeum excipias, ex puris Iambis constat.
Epigrammatum libellus.
Hendecasyllabi.
Satyra duae incertorum.
Hendecasyllabum Carmen, in laudem Lugduni nova Batavorum Academia conscriptum.

Elenchus alter, eorum quae ad priorem editionem recens hoc anno accessere.

[recensere]

ODarum Liber Quartus.
Epigrammatum libri II.
Elegiarum, sive Cupidinum liber I.
Funerum liber I. cui Titulus Manes Iuniani.
Hadriani Iunii Epistolarum & Carminum ad Ianum Douzam scriptorum libellus.
Sylvarum libri II. Adoptivi.
Selectorum Carminum libellus.

[...]

[fol. * 8v]

Ianus Duza de se et effigie sua, a Philippo Gallo ad vivum expressa.

[recensere]

QUi Batavûm gentis Comites, qui scalpere Erasmum
    Ausus, & effigiem Iuni animose tuam,
Ille idem docili Gallus me incidit in aere,
    Felicem haud alio nomine Douziadem:
 5Nec me luminibus tantis compono: secundum
    O solum liceat esse, Secunde tibi.
Verùm olim, nunc sat, illud si dicere possim,
    Inter Nordvices ingeniosus eram.

Odarum Lugdunensium liber I.

[recensere]

Ode Lugdunensis I.
Quae et triumphalis inscribitur.
Soluta secunda Lugduni in Batavis obsidione, coeso ac profligato hoste publico: civibusque ope Dei Opt. Max. servatis, liberatisque.

[recensere]

DIgnus levati iam obsidio Ducis,
Dignus Poëtae sit venia labor,
   Si liberatori, hospitique
      Hospes agit, socioque grates
 
 5Vetus sodalis, quo pote carmine:
Tollitque, quando non aliud potest,
   In astra victorem, & salutem
      Ipse suam sibi gratulatur:
 
Obsessionis Hesperiae memor,
 10Memorque longae, quam tulerit, famis.
   Sperare non ullam salutem
      Quando salus fuit una victis.
 
Nam, vera si fas dicere, sed puto
Lugdunum apud te dicere fas mihi,
    15Douzae tuo ab modo angor, & crux,
      Curaque: nunc decus, & voluptas: [I,i fol. A1v]
 
Quàm paenè longis obsidii malis,
Fameque tuque, & dux ego in ultimum
   Discrimen usque adducti Iberis
       20Addidimus cumulum triumphis?
 
Districtus, eheu, iam iugulis super
Pendebat ensis. ut taceam faces,
   Lamnasque, & uncos, atque iactus
      De Lapide horribiles deorsum.
 
 25Iam decolores sanguine civico
Videbar auctas cernere Rheni aquas
   Undare, & horrendam cruoris
      Diluviem patriae minari:
 
Stagnantibus prò, quas dare dixerat
 30Vicinus, undis. quippe cadaverum
   Facturus immanes acervos
      Et Lacus, & laqueus parati:
 
Lacus propinquis fluctubus obrutos
Missurus Harlemum: at laqueus gulas
    35Fracturus infoelice fixis
      Arbore, furciferoque trunco.
 
Quid turba vultus aemula ducitis?
An vana vobis hac videor loqui?
   Atqui suam Baldaeo in hanc rem
       40Carnifices operam locarant
 
Simul trecenti: quamquam operi huic Iber
Vel ipse solus sufficeret, neque
   Tortore tortor indigeret,
      Carnificis ope carnifexve. [I,i fol. A2r]
 
 45Heu quot tuorum & qualia funera
Laeda extulisses, sed tumuli procul
   Honore, quêis Hispanus omnem
      Aethera pro tumulo dedisset?
 
Heu quot gementes ense sub impio
 50Senes videres, & mulierculas
   Anus, quot infantes parentum
      Uberibus madidis revulsos,
 
Pilisque & hastis ludibrium obiici:
Artus breves his comminui: hos solo,
    55Aut pârieti illidi: inde Nymphas
      Hostis ad arbitrium pudenda
 
Pati: exoletas contrà acie, aut aquis
Perire: venum parte alia dari,
   Ceu voce praeconis sub hasta,
       60Virginei exuvias pudoris.
 
Haec, & modi huius plura tibi, ac tuis
Scibas parari: non ideò tamen
   A calle deflexisse honesti
      Visa semel: sed eò mage usque
 
 65Magisque Iberos spernere nuncios,
Qui gratiae spe, qui exitii metu
   Melle illitis minis studebant
      Pertrahere in sua vota cives.
 
Memor sacramenti, & fidei tuo
 70Pactae Aurasino: nec dum etiam puto
   Oblita moris hostici, cûi
      Poena fides vetus est in armis. [I,i fol. A2v]
 
Egena quamvis praesidii, & peni,
Et commeatus obsidio novo
    75Existimata impar: at ipsa
      Pauper eras, eademque fortis.
 
Quamvis tua extra moenia nil nisi
Hostile, quoquò lumina verteres,
   Valla, atque fossas, aggeresque
       80Aspiceres, & Ibera castra.
 
Nec Galla abessent auxilia bis, neque
Germana, Baldaei Imperii alite,
   Et militum, & munitionum
      Vi valida, numeroque fretis:
 
 85Et perfugarum vocibus improba[1]
Victoriae spe magna sonantium:
   Datoribusque impunitatis[2]
      Hutherio, Mathenesioque
 
Quae cuncta, cuncti qui pariter simul
 90Juvante Lanôö in patriae suae
   Iurasse, conspirasse visi
      Perniciem populariumque:
 
Quas non dederunt insidias tibi,
Mistasque dictis terrificis preces?
    95Muros minati saepe raptim
      Ignibus, atque globis rotatis
 
Se diruturos fulminis in modum,
Et perdituros omnia: sed sua in
   Contrarium spes vertit ipsis:
       100Vota Deo rata non habente haec. [I,i fol. A3r]
 
Prudentiam qui, cordaque mascula,
Qui consilî vim nunquam alias dati
   Suo Imperatori Aurasino
      Contulit, & Patribus Batavis:
 
 105Auctorque nostris ordinibus fuit,
Non usitati tramitis orbitam
   Tentare, quidvis experiri
      Denique, quò tibi provideri
 
De commeatu possit* idoneo,
 110Atque obsidentum spes fieri irritae.
   At machinis quêis istud, & qua
      Confieri ratione possit*
 
Per hostium castra, hoc opus, hic labor:
Iuvante sed nil difficile est Deo.
    115Septis is, emissariisque
      Suasit, & obiicibus reclusis
 
Laxas habenas Oceano dare,
Iussam vetans hunc littoribus fidem
   Servare: quae Lugduno opus nil,
       120Non mage quam venia Cuningae.
 
Verum est marinis auxiliis opus:
Opus procellis, & pluvio Iove:
   Opus Salae, & Mosae refractis
      Molibus, aggeribusque ruptis
 
 125Aquae attrahi vim Tethyos è sinu.
Sententia hac nec ulla prior fuit,
   Iucundiorve: quam Senatus,
      Omnis item Populus sequuti, [I,i fol. A3v]
 
Ordoque Equestris. hinc odii faces
 130In Busam, & ipsum gliscere Principem,
   Sed unde nati? certè ab illis,
      Qui vel amicitiae sub umbra
 
Reîpublicae intrà viscera, & in sinu
Nobiscum habent rem, spargere frigidam
    135Gens docta, quandocunque nobis
      Exitium struit hostis extrà,
 
Aut his, qui haberi se medios volunt,
Vel Euclionum de genere, & quibus
   Magis sua, & privata, quàm Res
       140Publica curae erat, atque cordi.
 
Quae quò minus cara his erat, hoc magis
Referre visum est Principem, & Ordines,
   Ut tempori obsessae levamen
      Alluvies properaret urbi,
 
 145Curare: avaris nec querimoniis
Agrariorum, nec patriae affici
   Incommodis, periculisque,
      Dum sociis ea sint saluti.
 
Ergo terendis apta ligonibus
 150Accingit omnis sese operi cohors,
   Non gratis, at conducta magno
      Pars bona, ne pretio empta dicam.
 
Fit vasta Mosaeque, & maris auctibus
Opposta molestiam Salicus salo
    155Dehiscit agger, publicumque
      Fervet opus novitate facti. [I,i fol. A4r]
 
Quid mirum? ubi in re, qui caput est rei,
Praesente Princeps ipse aderat suis,
   Fossoribus mentem, atque vires
       160Sufficiens, stimulosque subdens.
 
Tum verò in herboso & stabili solo
Succrescere aequor conspiceres novum,
   Cum rursus ac prorsus fluenti
      Mobilis alluvionis unda,
 
 165Alterni & aestus: & segetem & domos
Raptantis unà, non sine fluminum
   Fragore vasto proruentum
      Agmine per cava, perque tractus
 
Agri Scydami, laetaque praedia[3]
 170Gaudana, Delphorum aemula pascuis,
   Tunc expetitis mersa primum
      Fluctibus, & placita Amphitrite.
 
Quis credat? & fòrs inficias sequens
Hoc ibit aetas: iamque per omnia
    175Discrimine stat paene nullo
      Aequa mari patefacta tellus.
 
Foenique metas, & Cereris sata
Suis sub undis Nereïdes stupent,
   Ridente Protheô, piscium dum
       180Dimidia genus haeret ulmo:
 
Atque ipsa tantum non aviariae
Colit, palumbis procul alite
   Pulsa: sacram quam, propriamque
      Esse sibi voluit Dione. [I,i fol. A4v]
 
 185Nec ulla aratro iugera vindices
Aquae relinquunt: magnaque agrestium
   Pars mersa: comparentque passim
      Quid? nisi naufragii tabellae,
 
Heu perfidarum fragmina navium,
 190Truncaeque puppes? quas veluti vada
   Formidet ignotasque cautes,
      Alterius monitus periclo,
 
Labens propinquis vector ab oppidis,
Flectatque cursus. quaeque equitem modò
    195Nautis inaccessa, & phaselis,
      Seu celerem loca passa currum,
 
Ratem, atque ventis vela patentiae
Perferre discunt. quaque stetit prius
   Foelice trunco, nunc eadem
       200Per spatium genitalis arvi
 
It versa quercus in facies novas,
Secans citato non ità cognita
   Sibi ante cursu viliginosi
      Terga soli: patriasque stirpes.
 
 205Naturae eunt praepostera legibus
Iam cuncta: lucus qui fuerat, lacus
   Apparet, insalumque migrat
      Omne solum, superante fluctu.
 
Novum ecce Fanum: pagus erat modo[4]
 210Palus repente est. quid tamen haec iuvant?
   Num Terminalis, quique Rheni[5]
      Separat à regione Delphos, [I,i fol. A5r]
 
Num commeatu nos prohibet minus
Firmatus agger praesidio, & moris
    215Muniminum Hildami? quis autem[6]
      Molis opus superare tantae,
 
Quis possit? ô dilecte Deo nimis
Loïse vindex. hîc opera tua
   Est usus, hîc fratris lacertis
       220Herculeo paribus labori:
 
Provinciae hûic te sed patriae Ordines,
Omnisque cum Loeda urbe Batavia
   Delegit, ut praefectus esses
      Mattiacae, Batavaeque classi.
 
 225Re non minus quàm consilio bonus,
Audaxque caecis ferre periculis
   Pedem: nec expavere raptim
      Tempora per cava transmeantum
 
Et hinc per aures, hincque tonantium.
 230Abenearum sibila glandium,
   Ad arma quandocunque ad arma
      Horrida signa tubae vocarent.
 
Testis cruentos in mare vortices
Volvens Britanum Scaldis ad oppidum
    235Bergam, quod à limbo, institaque
      Nomen habet, Thetis ipsa testis.[7]
 
Tunc Herculi cum saevus Iber tibi,
Heu, mole plusquam Gerionacea
   Tribusque praefectis timenda
       240Classe ferox, catapulta Ibera
 
Orbem iocundi luminis abstulit:
Pessumque navim paene dedit tuam:
   Quid hostis exultas, & ante
      Tempus Iö canis, & Triumphe?
 
 245Victoriam praecedit ovatio,
Haec vertet at mox in lachrymas tibi,
   Et funera. heu quanto tibi unus
      Constitit hic oculus Loïsi?
 
Pro quo coacti linquere lumina
 250Plus mille Iberi: ne referam Ausonas,
   Gallosve, Germanosve: magnis
      Piscibus, alitibusque praeda
 
Iactantur algae more cadavera.
O suave nautis Mattiacis nimis[8]
    255Spectaculum Hispanos natantes
      Cernere: non homines, sed vires.
 
Magna haec fatemur, magna quidem, ô bone,
Maiora si non illa forent tamen,
   Ad patriae telluris oras
       260Bella, gravi memoranda plectro
 
Pugnata Marte, atque auspiciis tu:
Qua Scaldis ingens, nomine item Scopi
   Arx dicta, propugnaculumque
      Mattiaco oppositum furori
 
 265Lilloïano praesidet aggeri.[9]
Quae cuncta, quae tu spiritu, uti puto,
   Dei, nec erro non sine aeris
      Fulminibus, volucrique ferro [I,i fol. A6r]
 
Difflare, & hostem praesidiariis
 270Fisum latebris, & positu loci
   Nido erutum suo in patentes
      Luminis extrahere ausus oras.
 
Maiora si non illa etiam forent,
Bis octo (mersas adiice sex rates).
    275Viris probè instructas, & armis
      Hostibus eripuisse, cumque his
 
Tormenta centum bellica: denique
Vicarium ipsum classis, item Duces,
   Et primipilos, quique summum
       280Imperium in genus hoc habebat
 
Hamstedianae progenies domus,
Praetoria cum nave Thalassico
   Vexisse captivos triumpho
      Eximiae spolia ampla laudis.
 
 285Gregarium nam quid genus attinet
Referre? pessum quos pariter simul,
   Pronosque per caput, pedesque
      In freta precipites dedisti.
 
Sed vince terra, iam pelagus tuum est:
 290Nec te periclum terreat, aut labor.
   Magni laboris magna merces,
      Estque sibi pretium ipsa virtus.
 
Virtus negata lubricum iter via
Tentans, nec unctas ex facili petens
    295Palmas: anhelanti sed ore
      Usque ferens per acuta plantam. [I,i fol. A6v]
 
Sed ô, sed aures iam crepitus ferit
Tonantis aeris: Martia iam sonant
   Tormenta, iam fragor tuborum
       300Sulphuris, & salis, atque nitri.
 
Iam glandeae ictus vi segetis polus
Remugit. heu quantum, heu spatij est tamen
   Haec inter, & nos? heu quot Hydrae
      Semina conficienda restant?
 
 305Ducenda per tot millia passuum
Fluenta, quantum Flaminius Lacus,[10]
   Flaevusque, Lugdunia, distant[11]
      Moenia Rotterodamo ab urbe.
 
Ducenda: quid tum? adde etiam in solum
 310Acclive, quanto Loedae ager, & plaga
   Rheni, Scylandae, Delphicaeque[12]
      Altior est regionis ora.
 
Omitto palos auxiliaribus
Obstacula undis dicere, & obiices,
    315Sudesque defixas sub alto,
      Hesperii indicium timoris.
 
Inserta fundo culmina nec libet
Referre, & aequos moenibus aggeres,
   Molesque, praesens unde nobis
       320Exitium peperisset hostis,
 
Parcente fessis* ni Batavis Deo,
Via una tandem inventa foret tibi
   Loïse, quà importare fruges,
      Quaque cibi genus omne posses [I,i fol. A7r]
 
 325Lugdunum in urbem. namque Colonia,
Dulci à propinquo cui titulus Lacu est,[13]
   Nostris inaccessa, irritoque
      Impete sollicitata pridem
 
Seguardianam flectere iter Viam[14]
 330Versus monebat: scilicet ipso aqua
   Cursu vocante huc, Caecieque
      Flaminibus toties cupitis.
 
Praesente quorum subsidio, & Dei
Iuvante victus numine, non modo
    335Hostis Sutermaeram coactus[15]
      Linquere, verum etiam recessus
 
Benthusiae, usque ad Nordaicum sinum,[16]
Et Porta nomen Pascua quêis dedit,[17]
   Rectaque quae Suteroaldae
       340Usque sacras Via ducit aedes.[18]
 
Nequicquam Ibero praesidio minax
Vastatur agger, quicquid & obiicum
   Inter Lacum, Benthusiamque est:
      Fit via vi, patefitque velis.
 
 345At qui misellis haec bona civibus
Redux in urbem nuncius adferat
   Est nemo. ità omnes ex eodem
      Fonte simul Stygii soporis
 
Oblivionis pocula quae vocant
 350Traxisse visi. fòrs sapiunt sua
   Sententia, ut qui ferre rursus
      Esuriem, obsidiumque nolint. [I,i fol. A7v]
 
Quos esurisse hei plus nimio est semel,
Semelque passos obsidium satis.
    355At non columbae sic Diones,
      Quae cupidis sine fine solae
 
Mansere fidae rebus in ultimis,
Loïse, iussi dum memores tui
   Nexas pedi ferunt tabellas.
       360Quid vigil obsidio, quid arces,
 
Aut valla prosunt, per spatia invii
Eunte coeli nuncio? idem Harlemî
   Fecere Bruti exemplo, ab acri
      Cum Mutinae urbs premeretur hoste.
 
 365Sed rursus aures iam tonitru quatit
Aeris, micantque incendia, non sine
   Caligine, obductumque coelum in
      Fumum abit, & piceos vapores.
 
At non vapores sic picei nocent
 370Incendiorum, fumeà non ita
   Caligo, quàm silvae comantes,
      Quàm nemora, umbriferique saltus.
 
Desiderato iam nimium diu
Spectaculo nos qui prohibent frui,
    375Notare quòminus queamus
      Nordaicae bona signa pugnae.
 
Umbrae invidentes, & nemorum comae,
Silvaeque spissae, quid iuvat oppidi, ô,
   Dulcissimo privare fructu
       380Lumina, nec sinere uti ocellis?
 
At quantum amabo, quantum erat, ut semel
Nostro arbitratu nos pateremini
    Spectare per rimam hanc, vel illam
      Auraicam modò posse classem?
 
 385Hoc gaudio nos tam diu, & his bonis
Carere? certum est, Pancraticam ocius
   Turrim petam, ascendamque. cunctis
      Altior est locus ille sylvis.
 
Videre pristes hinc procul, & rates
 390Pictas licebit, signaque singulis
   Affixa: nec videre tantum,
      Verum etiam numerare totam, atque
 
Obire classem. fallimur? an qui amant,
Gaudent sibi ipsi fingere somnia?
    395At nil puto hîc imaginosum est,
      Sed vigilans video ecce amicas,
 
Videre certè vel videor notas,
Praetoriique insignia carbasi:
   Deque aere tormentorum in auras
       400Surgere fumificos vapores.
 
Macti este fortes, quos veneror, viri.
Macti Batavi, & Mattiaci Duces.
   Macte Imperator, macte ductor
      Nassoviae Boïsote classis.
 
 405Non usitato pergite tramite
Irrumpere arces, ire per ardua,
   Depellere obsessis propinquum
      Civibus exitium, famemque. [I,i fol. A8v]
 
Tu vero, votis quem sibi tam diu
 410Suspirat omnis Belgica vindicem,
   Prae caeterisque Lugodunum,
      O patriae Pater, atque custos
 
Averte genti perniciem tuae.
Nec est, sibi Dux quod metuat tuus
    415Ab hoste, te vivo Aurasine:
      Quod metuat tua Laeda, non est.
 
Coelo supinas te siquidem manus
Ferente, non se cernis, ut aequoris
   Attollat aestus, & capessant
       420Morigeri tua iussa venti?
 
Sed quid boni nam Cypridis attulit
Emensus altum nuncius aethera?
   Agnosco speratas tabellas,
      Iamque manum toties cupitam.
 
 425Tua haec Loïse est, qua trepidis opem
Addicis almam tempore in ultimo.
   O literae optatae, ô iocundae
      Mî meminisse diem voluptas:
 
Vocanda votis ô quoties meis
 430Nox illa, dextra cum pariter simul,
   Laevaque, qua Stompuicum adusque[19]
      Ducit iter solitos agrestes
 
Sacraviensi calle Coloniam[20]
Versùm occupato, fulmineo impetu
    435Adortus Hispanum, in timorem
      Inque fugam subito dedisti: [I,i fol. B1r]
 
Verum in timorem, veram etiam in fugam:
Suscepta quae frustrà, aut temere sunt
   Plaerisque, quos ferrum, vel unda
       440Abstulit in Barathrum, crucemque.
 
Testes triremes, quas decies quater
Classi coactus addere Celtiber
   Nostrae: Suteroälda testis.
      Ipse licet videas, ut aptis,
 
 445Et expeditis sarcinulis nothi
Migrant coloni, iure duëllico
   Et Mauritano possidentes
      Mancipio nihil, omnia usu.
 
Nec templa prosunt his sua, nec foci,
 450Asyla, & arae: sed fugiunt focis,
   Templisque desertis, & aris:
      Nullaque spes nocuis Asyli est.
 
Manipulares nam quid agant, metu
Quassis Tribunis? iamque receptui
    455Lupo canente ipso, palamque
      Colligere accelerante vasa.
 
Qui caeco anhelans limite, iter tamen
Emensus udum est, sed glaber, ac madens,
   Imò impedimentis relictis
       460Cum vidulis, corioque tecta
 
Capsa, tabella quêis inerant Ducum,
Et codicilli. quaeris ubi cohors?
   Pars caesa, pars tellure in uda
      Mersa natat, reliqui fugati. [I,i fol. B1v]
 
 465Facta & tubi ipsis murifragi unius
Iactura, praeter quos nemorum abdita
   Dedere. pars adhuc enim unà
      Cum dominis latet heu profundo
 
Depressa. quanto tu sapientius
 470Baldaee? qui, post principia ut fores
   Iam caveras tibi ante, Pyrrhi
      More loco catus Imperator.
 
En ordine apto quot fluitant mari
Patente vela? hinc Foemineum occupant
    475Pontem: inde Maerburgum, Lacumque[21]
      Flaminium, reserantque claustra.[22]
 
At restat unus nunc etiam scrupus
Lamberte molis septa tuae, loci[23]
   Munita natura, virûmque
       480Praesidio, validisque gerris.
 
Hic pungit altè cor stimulus mihi.
Quid hoc novi? ipsi sponte sua fugae
   Dant terga, perculsique corda
      Insolito trepidant pavore.
 
 485Gaudete cives, ipsaque sydera
Transscendat index laetitiae sonus:
   Grataque voce, Iö Triumphe
      Bis, ter Iö, quater & Triumphe,
 
Iöque Paean dicite, Iö, Iö
 490Triumphe, Paean. en cupidae imminet
   Loïsus Urbi, ligneoque
      Vectus equo per aquosa Tempe, [I,i fol. B2r]
 
Capessit ad nos versus ovans gradum
Speratus hospes. sed remoramini
    495Iö Triumphe, Iöque Paean
      Dicere, & ingeminare Paean.
 
Nec voce vobis Stentorea hîc opus:
Iö Triumphe expromere opus modo.
   Iö Triumphe, iö placebit
       500Vox decies repetita Paean.
 
Sed iam Camillus noster abest prope.
Eamus omnis obvia civitas.
   Eamus, laudes Loïso
      Unanimi cumulemus ore.
 
 505Nunc plectra Musae pellere, nunc lyram,
Eburna tempus plectra, lyram auream:
   Nunc viva, olorinaque voce
      Exanimes animare versus.
 
Deoque summo dicere gratias,
 510Referre quando nostrae opis est minus.
   Mutavit ille Laedam in urbem,
      Et Batavos sua dura corda,
 
Mutante Laeda urbe, & Batavis sua.
Hollanda parcagens fuerat manu,
    515Levique castiganda flagro.
      Heu meritò ob malefacta dextra
 
Parcente castigavit eam Deus:
Amica at idem pectora denuò
   In poenitentem nunc resumpsit?
       520Lenis ut est, facilisque flecti,
 
Auremque promptus supplicibus suis
Praebere. mutant astra poli vices,
   Mutantur & poli vicissim
      Sydera, res variante fato.
 
 525Iberus ultrò Cattigenas prius
Audax iniquo Marte petiverat:
   Nunc ultrò at aequo Marte contra,
      Mutua uti faciant, Iberos
 
Qui se petebant, Cattigenae petent.
 530Iter reclusum est, claustra patent: licet
   Impune Gaudam, & ire Delphos
      Calle novo, per Ibera castra.
 
Manu ire factum per pelagus licet,
Iustasque paenas Laeda reposcere
    535Prò civibus, quos fortè ferrum,
      Vel tibi glans inimica ademit.
 
Camille noster flos Boïsoticae
Loise gentis, sume superbiam
   Virtute partam, Iö Triumphe
       540Bis, ter Iö, atque iterum Triumphe.
 
Tibi ‘ne Magnus dicere se parem,
Tibi ‘ne Magni filius audeat?
   At casus amborum, exitusque
      Hoc prohibent: quid enim? hic, & ille,
 
 545Dîis quod parem se gesserit, occidit:
Ipse, imparem te quod geris, imperas.
   Iö Triumphe, Iö Triumphe
      Saepius, atque iterum Triumphe. [I,i fol. B3r]
 
Camille noster, en tibi fuscinae
 550Ius Terriquassor, en chlamydem tibi
   Udo nigrantem, coeruloque,
      Murice, qui vada, belluisque
 
Pontum scatentem, barbara qui freta,
Lateque campos undivagos regit,
    555Transcribit: ô cui prompto Achylles
      Impete, consilioque cedat
 
Triseclus heros. iam Tenera, & Lisa,
Scaldisque, iam sub iura Sabis fluet,
   Magni illius magni Aurasini
       560Iura, tuo Boïsote ductu.
 
Gulielme Princeps optime Principum,
Idemque victor, ante obitus meos
   Lux illa ut illucescat orbi,
      Qua videam spolijs onusto
 
 565Curru Aurasino, sub clypeis suis
Sedere vinctos Hesperiae Duces
   Ipsam & novam Inquisitionem
      Ire tuis famulam triumphis.
 
Hinc coleatum Pontificem trahi:
 570Vergamque, & Albae parte alia Ducem
   Heu Regulorum Egmondi, & Hornae
      Manibus inferias referri.
 
Coepto sed usus est modò, caetera
Res ipsa, & aequus expediet Deus.
    575Ipse incipe, atque assuesce porrò
      Vincere: iam tibi cuncta fausta
 
Verax sacerdos Aönidum cano:
Seu forte Iberum, seu Tyberim petas,
   Deo auspicante perge: neu te
       580Otia dum patriae procuras,
 
Cavesque Belgis sollicitus tuis,
Nostris iniquum seditionibus
   Velocior subducat aura.
      Hîc meritos potius triumphos
 
 585Petas: Pater, dici hîc, Patriae: hîc ames
Audire Princeps: neu Requesentium
   Istum, rogo, impunitum abire
      E manibus patiare victor.
 

Ode Lugdunensis II.
In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae.

[recensere]

O Nec Batavi degener ingenî,
Nec hausta* belli fluctibus: haud mihi
   Sedes paterna, sed paternum
      Proximè agrum sita Lugodunum:
 
 5Seu culta mavis Laeda vocarier,
Utroque foelix nomine civitas.
   Sed nec vetustatis mihi ergò
      Cara minus: socia, atque amica [I,ii fol. B4r]
 
Quondam Latini nominis, & caput
 10Germaniarum: credere si licet
   Fastis, nec Antoniniana
      Falsa pinax: faciuntque nobis
 
Britannicae arcis relliquiae fidem,
Vicusque Catthorum: hîc ubi tertium[24]
    15Rheni ostium, tunc usque pleno
      In mare se exonerantis alvêo.
 
Quid, non videre hîc mille nomismata
Quasi tabellas naufragii licet?
   Hîc imbrices notare scriptos,
       20Hîc lapides monumenta Caii est?
 
Sed nec Severi his nomen abest locis,
Aut Pertinacis: nota etiam tua
   Moneta Flavi hîc. at mage illa
      Est operae pretium referre,
 
 25Paene umbilicum quod medii oppidi
Insedit umbris pomiferis nemus,
   Situm & loco, acclivi undequaque
      In tumulo, editiore Pyrgum.[25]
 
Quem circinato moenium ut ambitu,
 30Sic arcuatis fornicibus novum
   Putatur Engistus Britanno
      Orbe redux posuisse victor.
 
Et prisca multa hîc. denique quem latent
Antiquitatus rudera, quà vetus
    35Romaeoburgum Albiniana ad[26]
      Castra, quasi digito, expeditum[27] [I,ii fol. B4v]
 
Ducit viatorem. Horrea nec loquar,
Rheni per actam disposita horrea
   Romana: cum pax alma Belgas,
       40Alta quies Batavos haberet,
 
Non castra, uti nunc. heu ubi tempora,
Cum liberi, immunesque onerum omnium,
   Obnoxii & nullis tributis
      Cattigenae: neque publicani
 
 45Quisquam timeret lucripetas manus;
Sed belli in usum sepositi viros
   Tantum ministrarent, & arma
      Imperio, dominaeque Romae?
 
O seculum illud si redeat modò,
 50Originem omnis quo videam mali,
   Istos agasones Iberos,
      Coprophorosque, amethystinatam
 
Hanc dico Lernam, illò unde malum huc pedem
Tulere, Gades usque, vel ultimas
    55Efferri in oras: non Linus me
      Carminibus, neque vincat Orpheî
 
Testudo, quamvis huic genitrix, pater
Illi adsit, Orphêo Calliope, at Lino
   Apollo. nunc contracta serpit
       60Vix inopi mihi vena rivo.
 
Non te meis, non Laeda ideò tamen
Indictam abire, ô, versiculis sinam:
   Totque oppidanorum labores
      Dente teri male putris aevi.
 
 65Tu me, Vibaldi cum fugerem manum,
Piraticam ob vim linquere patrii
   Haeredii coactus arva,
      Et Boreae, mea regna, vicum.[28]
 
Vicini avitum littoris hospitem,
 70Altum, atque fotum ceu gremio tuo
   Civem recepisti, novique
      Hospitii cumulasti honore.
 
Exin secundum vota biennium
Curis soluto viximus otio,
    75Et pace florentes, bonisque
      Rebus, amicitiaque Vorstî.
 
Donec refulgens sol melior polo
Luxit cupitam Cattigenis facem,
   Qua parta libertas, tuoque
       80Hesperiae iuga servitutis
 
Excussa collo: iura Bataviae
Reducta, Ibero pressa diu pede.
   Hîc qua fide, & fidelitate
      Adfuerim tibi, civibusque
 
 85Quàm fortem opellam praestiterim tuis,
Callere nemo te melius potest:
   Ut quae ipsa non aurita dico,
      Sed fueris oculata testis.
 
Cuius rei ergò me quoque, cum novum
 90Urgeret hostis obsidium, auspicem
   Nuper tibi elegisti, & uni
      Ipsa tui populi ducatum [I,ii fol. B5v]
 
Ultrò tot inter millia deferens,
Iussisti, ut essem praesidio bonis,
    95Exemplo inexpertis, timori
      Rerum avidis nimis, heu, novarum.
 
Et hîc fidelem scis operam tibi
Navasse, blandis conditionibus
   Dissentientem, quas ferebant
       100Huterius, Mathenesiusque.
 
Qui gratiae obtentu, heu, velut illice
Caesto, usitatis tendiculis sibi,
   Fame fatigatos studebant
      Illaqueare animos popelli:
 
 105Semper quidem, illo at praecipuè die,
In re frequentes cum fuimus simul
   Lanoïana, Impunitatem,
      Et Veniam ingeminante clarè
 
Ipso Tribunatu, ac modò non fide
 110Iubente. quidní? sic homines erant,
   Exulcerata veritatis
      In studium, fideique Poenae,
 
Insanienti gens sapientiae
Addicta, sacris Flaminicis egens.[29]
    115Cuius rei ergò & lingulacas
      Omne genus puto, Caerulique
 
Saxi agmen in nos, quippe famelicum.[30]
Anusque quantum est, & silicernia
   Civere. sed nec obstetricum
       120Defuit his labor, aut voluntas, [I,ii fol. B6r]
 
Puerperi quae causam agerent gregis,
Partû negantes posse operam dari
   Succi indigo. & clam saepe, nî mox
      Deditio fieret, minari
 
 125De nocte vectes, atque repagula
Portarum, & urbis claustra refringere,
   Morasque valvarum, ante caesis
      Excubiis, vigilique caetu.
 
Ad oppidum hosti quò pateat via
 130Tranquilla, quod tentatum aliquoties
   Abrupit à tergo maniplus,
      Qui statione metu relicta
 
Cessere. quorum perfidiae obviam
Si me isse dicam, plus nimio mihi
    135Sumam impudens, nec sim ferendus.
      Ille Deus, Deus ille nostri
 
Laeda, ô, misertus restitit, ille te
Tutatus & nos praesidio est suo.
   Ille Imperator noster, ille
       140Excubitor fuit, atque custos.
 
Idem ille, qui coelum & mare temperans
Ventosque tollit, vel premit, ut libet,
   Non carcere inclusos, ut olim
      Aeoliae dominator aulae.
 
 145Sed nec tridente, aut cuspide rem gerens,
Nutu procellas, atque hyemes regit:
   Nutu profundum, & impotentes
      Mulcet aquas, aperitque Syrtes. [I,ii fol. B6v]
 
Qui nempe & aestus aequoreos tibi
 150Auxit secundo flamine Caeciae,
   Iniuria quo abacta Cauri
      Aggeribus rediere ruptis
 
Undantum aquarum flumina, non sine
Maris tumultu. nec satis, Africus
    155Sequutus: hunc iuvere nimbi
      Assidui, pluviique rores.
 
Quid multa? tandem nos voluit Deus
Via beare hac. scilicet ut foret,
   Rheni per agrum quae tua usque[31]
       160Moenia aquis daret aura cursum.
 
Qui, iam tibi paene & macie, & fame
Findente costas (ô nova temporum
   Vicissitudo) non medimno,
      Non modio, neque choenice, (ut mos)
 
 165Sed horreo ipso triticeas opes
Admensus, halec, & muriatica
   Refudit ad plenum benigno.
      Luxuriae genus omne cornu.
 
Pomona fructus neu referam tuos,
 170Pressique lactus munera caseos:
   Tinas mero, essertasque Zytho,
      Mellis item, butyrique rivos.
 
Illi ergo par te dicere gratias,
Decetque laudes: atque aditis Deum
    175Vocis reclusis saxa & ipsa,
      Ipsum etiam resonare Pyrgum[32] [I,ii fol. B7r]
 
Docere. qui nos tam prope perditos,
Post quadrimestris obsidii moras,
   Oclo* saginante & paterno,
       180Ceu Solimos miseratus olim:
 
Cum fulminis ritu, aligeri unius
Difflante Phoenicum agmina spiritu,
   Centena millia, octiesque
      Una decem dedit hora letho.
 
 185Sic & Dei nunc non sine numine
Corda insolentum perculit hostium
   Perterrefacta machinarum
      Horrisono Boïsotus aere.
 
O quae voluptas, quae tibi gaudia
 190Pessum ire spectanti, & fluvio impetu
   Undantium arvorum per aequor
      Naufragium facere, abripique
 
Malam in crucem Hispanum? Ut volupe, ut novum
Spectaculum tam suave oculis dari?
    195Ut cuncta mirari peracta,
      Quae fieri neque posse falsus
 
Iurarat hostis: quin citius, manu
Futurum, & astra ut, more Promaetheî
   Prehenderemus, quàm imminenti
       200Nos Deus eriperet periclo.
 
Manu prebendas astra poli licet
Baldaee, dignus Caucasea alite.
   Pulsis tuis tecum, imminenti
      Nos Deus eripuit periclo.
 
 205Sed ut facetum Laeda, ut amabile
Audire gratantum agmina civium
   Famemque, & exactos labores?
      Ut meminisse iuvat malorum?
 
Certè videbar luci iterum datus,
 210Vix mî ipse credens carnifices manus
   Exisse, & in tuto videre
      Me patriae superesse civem.
 
Camille noster ô Boïsoticae
Lux gentis, unum quem Batavi Ordines
    215Suae esse praefectum, simulque
      Mattiacae voluere classi.
 
Partesque primas cui dedit oppidum
Fame levandi provida vindicis,
   Cura Aurasini, coepta cuius
       220Auspiciis, tibi res peracta est.
 
O Christianae militiae decus
Loïse: soli nam tibi post Deum,
   Et Principem, acceptam, tuisque
      Auxiliis ferimus salutem.
 
 225Quod vivimus, quodque aethere vescimur,
Tuum Loïse est. tu bona, tu lares,
   Nurusque, liberosque nostros,
      Urbis & hanc faciem, Dei in nos
 
Amore summo, ac Principis optimi,
 230Periculisque & consiliis tuis
   Ferro, atque flamma, ac paene fati
      Faucibus eripuisti, & enses [I,ii fol. B8r]
 
Curvasti Iberos. accipe adoreas
Virtute partas, accipe Civicam:
    235Non simplici ê lauro, sed auro
      Mille simul meritus coronas.
 
Maiora porrò Nobilitas tibi.
Nostra, & Senatus, & populus parant,
   Nummum aureum, aureumque torquem.
       240Cui similem, puto, Gallo ademptum
 
Quondam Titus collo applicuit suo,
Insigne Torquati: unde etiam notam
   Transmisit in seros nepotes,
      Dignus eques meliore fato.
 
 245E marcido urbis gramine nos damus
Obsidionalem intereà hanc tibi
   Prò tempore, Imperator. at tu
      Despicere hoc levidense quamvis
 
Caveto munus pauperis oppidi.
 250Auro imparem & nos dum tibi cudimus
   Nummum, & monile, nominum cum,
      PRINCIPIS OB MERITUM, DUCISQUE,
 
Inscriptione hac, PRINCIPIS AURASI,
DUCIS LOISI, sed Boïsotica
    255De gente: quorum iuncta saepe
      Laetus ego referam, libensque
 
Trophaea vates. sic etiam additus
Mars à Camoenis saepe Iovi est suo.
   Hic fulminum vi victor, ille
       260Sanguinea metuendus hasta. [I,ii fol. B8v]
 
Nunc Laeda vellens auriculam mihi
Appellat, oblitum & queritur sui.
   Mi vive longum, vive dulcis
      Hospita: vera etenim fatebor,
 
 265Dulcis fuisti: vive diu precor,
Nec commeatus indiga, nec peni,
   O cara Lugdunum: tibi nec
      Proditio, noceantve fraudes
 
Domestici hostis. hoc patriae est opus,
 270Et principi. hoc te velle etiam decet.
   Sed vis, potesque. ave ergo magni
      Omne memor Boïsoti in aevum.
 

Ode Lugdunensis III.
Ad Eandem.

[recensere]

URbs Laeda, nostra non sine gloria
Semestris arctas obsidii moras
   Bis passa Semimauro ab hoste:
      Obsidioque eadem bis anno
 
 5Soluta eodem. mentior? (haud puto)
An nomini fatale Loïsico est,
   Bis Lugodunum, bis Batavos
      Asserere Hesperiis ab armis?
 
Namque & Loïsi Nassovii antea
 10Vi liberati, nunc Boïsoti ope.
   Ut nominum, sic fata rerum:
      Navibus hinc: equitatu, ab illo. [I,iii fol. C1r]
 
Flos urbium, ô quae se tibi comparet,
Tantoque fastu sit rogo civitas,
    15Suas ut ausit res tuorum
      Fortiter aequiparare gestis?
 
Sancerra? at hosti se dedit haec tamen.
Cantatam Homero, qui volet, Ilium:
   Collesve septem penicillo,
       20Et liquido excipiat colore.
 
Hic Harlemî, alter Alcmarii situm
Ponat. mihi fit si docilis manus
   Ebur, vel expolire caeras:
      Aut tabulas animare fuco:
 
 25Non Romuli arces, non ego Pergama:
Carthaginem non Imperii aemulam:
   Aut, nostra si quis forte malit
      Nomina, non graviter dolentes
 
Vinci Harlemaeos, nec Veteres Aquas,[33]
 30Non Alcmarî urbem cedere nesciam:
   At te, tuosque Laeda honores
      Cum Tribubus, Regionibusque
 
Turrita Divûm templa, domos, fora,
Viasque, & hortos, flumina, & ambitus
    35Murorum, & ambulationum
      Munditiem: hinc inimica circum
 
Vexilla, gerras, moenia, & obiices
Munitionum, vallaque, & aggeres,
   Arcesque propugnaculorum
       40Exprimerem. sed bonos caducus [I,iii fol. C1v]
 
Imago picta est: at celebraverit
Quodcunque dignis laudibus oppidum,
   Urbemve vatis Musa, vivet,
      Perque virûm volitabit ora:
 
 45Dum terra sylvas, sydera dum polus
Convexa pascet: notaque posteris
   Florebit, in Serumque Fastis,
      Forsan & Antipodum legetur.
 
Virtus, favorque & lingua potentium
 50Tantum Camaenarum, ac Genius potest.
   O unicum fidelitatis,
      Et fidei veniens in aevum
 
Exemplum avitae: non ego te meo.
Abire inornatam elogio sinam:
    55Totque oppidanorum labores
      Dente teri male putris aevi.
 
Certa & tenax mens propositi tua,
Peiusque letho perfidiam timens
   Meretur Andini referri
       60Alite, Maeoniique versus.
 
Pugnare in hostem ludus erat tibi,
Quem feceras sic arbitrii tui,
   Coram ante oclos ut cogeretur
      Ire boves, vitulosque pastum
 
 65Spectare totos assiduus dies,
Et pabulatum mane pati gregem
   In pascua educi: quid? extrà
      Moenia, tam procul oppidoque.
 
Frustrà iuvencis bella moves Iber:
 70Frustra locas muto insidias gregi.
   Abi, nisi plagas lucrari,
      Vincula, perniciemque mavis.
 
At te boni omnis conditor, & dator
O Laeda dignis mactet ador eis,
    75Invicta bello, aqúe hoste nunquam
      Sueta manu vacua redire.
 
Qui non equum vi, non potuit dolo
Auferre contrà, vel vitulum tibi:
   Non liberè errantem paratis
       80Excipere insidiis iuvencam.
 
Vidi ipse, vidi, castra sub hostica
Praeda ipse praedo cum fieret tibi,
   Parte in soporem collocata,
      Fusa alia, reliquisque captis.
 
 85Quos, mutuum ne non faceres tua
Ex parte, raptos ilicet in crucem
   Ductoris Andreae, ac tuorum
      Manibus inferias dedisti.
 
Ausa & latebris eruere (hanc tibi,
 90Marane, tollet nulla dies notam)
   Hostem nitri vi, fumeoque,
      Alveolis ut apes, vapore.
 
Coacta in arctum quid faceret manus?
Pugnent ne? res fracta hoc vetat, & timor:
    95At terga monstrarent, sibique
      Effugio parerent salutem: [I,iii fol. C2v]
 
Factum: sed haud impune: etenim huic malo
Occursum erat iam, dispositis prius
   A fronte, qui contis, & hastis
       100Rem gererent, acieque ferri.
 
Vidi ad solum & facto impete cum dares
Hostile vallum, non sine proximi
   Terrore castelli: pericla
      Dum faciunt aliena cautos.
 
 105Tecum paratis civibus aut mori,
Aut vincere, unum scilicet hoc timens
   Batava deduci Marano
      Non merita ingenua urbs triumpho.
 

Odarum Lugdunensium liber II.

[recensere]

Ode Lugdunensis I.
Ad Ludovicum Boisotum Batavicae Zelandicaeque classis Praefectum, Lugduni Batavorum urbis liberatorem.

[recensere]

DIgnum potenti pectore quis melos
Deducere istis pro meritis tuis
   Potis Loïse est? quisve verbis,
      Aut Claria valet arte tantum, [II,i fol. C3r]
 
 5Victoriis tot fingere qui pares
Queat Triumphos? totque tuas bene
   Aequare res gestas canendo
      Composito Boïsote versu?
 
Nemo hercle, nemo, nemo erit, ut puto
 10Mortali amictus corpore. namque si,
   Virtus ut ipsa, dignitasque
      Nota rei petit, eloquendum est,
 
Deus, Deus certè ille, Deus fuit,
Loïse mentem qui tibi masculam,
    15Mares & inspiravit ausus,
      Per vetitos dare vela aquaï
 
Ductus, manu & facta ire per aequora,
Caesis, redactisque hostibus in fugam.
   I nunc, Athonque à continenti
       20Mî obiicito, pariterque quina
 
Revulsa Atho cum monte suo oppida:
Cum Barbari irrupere novum mare,
   Medaeque cum robur iuventae
      Per medium rate navit Istmum,
 
 25Ignave Xerxes. magnum opus, ut tibi
Videris, ausus: sed cui, dic, bono,
   Aut quos in usus? fructu inanis
      Nempe, supervacuique plausus,
 
Bono nec ulli qui fuit usui.
 30At iste foelix iste tuus labor
   Loïse, non Laedam, nec unam
      Hespèrio modo civitatem [II,i fol. C3v]
 
Levasse censeri obsidio potest:
Sed Publicam & Rem, sed patriae solum,
    35Bataviamque, quantacunque est,
      Indomito asseruisse ab hoste.
 
Dux Scipioni Poenus, utrique item
Vult anteponi Rex Macedo: at tibi
   Quis comparari ausit Loïse?
       40Hannibalem nisi forte dicas:
 
Per nullius trita ante solo iuga
Dum raptat agmen, arma, viros, equos,
   Trans montium anfractus nec aequis
      Tramitibus docet ire barros:
 
 45Servare notam dum nivibus vetans
Alpes fidem, ferro hinc scopulos secat,
   Facta hinc putre excoquens aceto
      Sulphureo cavat igne saxa.
 
Per Herculis vestigia iter novo
 50Princeps sequutus limite, quà truces
   Vestae focis inferre, & urbi
      Posset Afros, Capitolioque.
 
Mortale tunc passa ipsa fuit iugum
Natura, Poenis & legionibus
    55Insessa Pennini, Alpiumque,
      Ardua, pennipotentibusque
 
Volucrium vix pervia seculis,
Vidit nivosis compedibus iuga:
   Subalcae & humanis lacertis
       60Frena pati didicere rupes. [II,i fol. C4r]
 
Verum ille quorsum pertinuit labor,
Quive exitus? ô gloria, vincitur
   Nempe idem, abitque victus, inde
      Exilium exilio usque mutans,
 
 65Ad Prusiam se contulit, atque ibi
Magnusque, mirandusque sedet cliens
   Praetoria ad Bithyna, saevo
      Dum libeat iugulare Regi.
 
Cannensis hinc mox sanguinis annulus[34]
 70Sequutus ultor. at puto Claudium
   Auctoritas Cornelii hîc mî
      Obiiciet, popularitatis[35]
 
Ergo, Batavis regibus editum,
Qui dextro & orbus ipse oculo fuit,
    75Oris dêhonestamento eodem
      Hannibali similis, tibique.
 
Civilis hic est, ille itidem obviam
Heu Romulae ausus ire Tyrannidi:
   Vindexque libertatis idem
       80Unanimi celebratus ore
 
Et Gallica, & Germana per oppida,
Per & Batavos, dum Batavi forent,
   Non Baethyco, ut nuper sub Alba
      Expositi, quasi praeda, venum.
 
 85Sed tunc minuti ceu capite, ac velut
Captiva bello mancipia, ad stuprum
   Passim trahebantur, dabatque
      Nomina militiae iuventus. [II,i fol. C4v]
 
Delectû habendo namque aberat prope
 90Vitelliano cum imperio dies
   Indicta, natura suapte
      Illa quidem gravis, ac molesta,
 
At reddita usu tunc gravior tamen:
Culpa inquam eorum, qui magis in dies
    95Magisque rem malam aggravabant
      Sordibus, indomitoque luxu.
 
Quando vel annorum invalidos situ,
Morbove, quos dimittere mox queant
   Mercede, quaerunt: contrà ephaebos
       100(Atque (tuo Tacite utar ore)
 
Plaerisque procera est pueritia.)
Aevo, atque forma conspicuos, suae
   Libidini inservire cogunt.
      Materia hinc odii, fovente
 
 105Gliscentis ignis femina Claudio
Promptissimos qui plebis, & optimus
   Vi quisque, maximusque visus,
      Publici eplî spetie, inque Sacrum
 
Nemus vocatos, incaluisse ubi[36]
 110Nocte, lubentes ac hilaros videt,
   A laude, gloriaque gentis
      Capto adeo auspicio, hinc pudoris,
 
Hinc vilitatem sanguinis, ac graves
Iniurias, & caetera servitî
    115Mala, inde Legatorum avarum
      Imperium comitumque fastus [II,i fol. C5r]
 
Exponit. hinc se Centurionibus
Porrò, & Tribunis sic quasi per manus*
   Tradi: cruore quos deinceps,
       120Et spoliis simul ac replerint,
 
Mutari, & exquiri usque novos sinus,
Non una praedandique vocabula.
   Instare delectum Vitellî
      Quo socer a genero, a viro uxor,
 
 125A fratre frater, à que parentibus
Velut supremo funere liberûm
   Stirps dividatur: rem nec unquam
      Deteriore loco Latinam
 
Fuisse, nunquam perditioribus
 130Usam administris: iamque aliud nihil
   Quam praedam in hybernis, senesque,
      Nomen item legionum inane.
 
Tuïstones consanguineos sibi,
Idemque voto supplice Gallias
    135Efflagitare: sed nec ipsi
      Deêsse equitum, peditumque robur.
 
At vos Latinum nomen, & Italas
Timere vires parcite: Caesaris
   Augusta Maiestas nec ulla
       140Vos moveat. quid enim? duorum est,
 
Unius olim quod Domini fuit.
Quare nec ipsis Romulidis quidem
   Bellum istud ingratum fore, alter -
      Utrius ob studium, putandum est: [II,i fol. C5v]
 
 145Cuius gravem fati ambigui aleam
Vespasiano, qui volet, imputet.
   Victoriae nec summa victo,
      Nec ratio solet ulla reddi:
 
Haec ille gratis non sine plausibus
 150Effatus, omnes in nova Flavii,
   Germanica execratione,
      Verba adigit, patrioque ritu.
 
Nec longum, eadem lingua, & origine
Caninefates, ac Frisios duce
    155Brunone (Transrhenana gens est)[37]
      Auxilia, & socios habebant.
 
Direpta castra hinc, prima acie in fugam
Datae & cohortes: bisque duodecim
   Triremium mox capta classis,
       160Armaque item, quibus indigebant.
 
Pulsumque Romanum auspice Claudio
Tandem Batava nomen ab insula,
   Promiscueque caesi ab ipsis
      Hostibus, & sociis Latini.
 
 165His adde fusis mox Legionibus
Turmas equestres auxiliarium,
   Quas egredi raptim coactas
      Ex Ubiis Trevirisque in hostem
 
Flacci Ordeonî iusserat audiens
 170Dicto Lupercus, nam neque praelium[38]
   Bonnense, ubi Belgis repletae
      Corporibus, Latiisque fossae: [II,i fol. C6r]
 
Herennianae nec referam fugam[39]
Stratae cohortis, plenaque carbasa
    175Abrepta frumento: nec actas
      Ex Menapis, Morinisque praedas:
 
Non quassa trans amnem ultima Galliae
Mosam, imminutas aut Treviris opes,
   Caesasque vico in Marcoduro
       180A Batavis Ubias cohortes:
 
Sed nec mihi intrà valla sua ordines
Strati Asciburgî, signaque cum suis
   Abducta captivis, & arma,
      Carmen erunt. quid enim necesse hoc?
 
 185Victae cohortes, captaque Gelduba,
Novesio mox non procul oppido
   Pugnata equestri Marte pugna
      Alterius memorentur ore.
 
Me Castra, nomen queis Veterum, iuvat
 190Mummî duabus cum Legionibus
   Disiecta non levi ruina,
      Ausoniis fidibus referre.
 
Cum sarcinis quae, parteque praesidî
Turbaque calonum, atque pecunia
    195Gallisque, Germanisque praedae
      Supposito dedit igne Ductor.
 
O ille quantis stragibus editis
In hoste vindex? sed dubio diu
   Sub Marte, & amissa suorum
       200Parte bona, haud sine clade victor. [II,i fol. C6v]
 
Tentata huic nam plus vice simplici,
Nec furtim, uti nunc: sed violentia,
   Virtute sed vera. proinde
      Hesperii, fideique Poenae
 
 205Vertumni agant ritu omnia, nec putent
Referre quicquam, Marténe rem gerant,
   An arte, dum vincant, oventque:
      At Batavi, Frisiique in hostem
 
Stabant, loco gens quaeque suo, foret
 210Discreta virtus quò manifestior,
   Hinc inde telorum pluentes
      Grandine: quae male posteaquam
 
Vibrata pinnis irrita moenium
Vident, & ipsis plaeraque turribus
    215Haerere, clamore, impetuque
      Unanimi insiliere vallo,
 
Frustra: suis nam viribus obruti
Plaerique scalis appositis cadunt,
   Testudine hi facta suorum
       220Scandere cum gladiis parantes
 
Suisque telis praecipites dati,
Armisque quassis non sine maximo
   Fragore, vi pilorum ab hoste
      Desuper, & sudium obteruntur,
 
 225Nec territi tot casibus, & male
Sumptis, nec ulla fruge laboribus,
   Audace destitere coepto
      Cattigenae: sed eò mage ire
 
Ardentium hastarum ignibus obviam,
 230Excussa fundis nec balearibus
   Timere, balistisve saxa: hinc
      Arîetibus, pluteisque adactis
 
Cum vineis & cratibus: at nova
Inde arte structis materiis modum
    235In pontis, eductaque turre
      Cum duplici tabulato in auras.
 
Mole hosticorum quae tamen asserum
Valentium plus, & trabium impeta
   Perfracta, non parvam dedere
       240Cattigenis sociisque cladem.
 
Sed haec minor, prae quam Vocula his dedit:[40]
Cum forte lapsu stratus equi, suis
   Immane Dux quantum pavoris
      Indidit, atque animi Latinis.
 
 245Utrique falso creditus indice
Perisse parti. mox uti paruit:
   Redintegratis cum suorum
      Viribus, atque animis resumptis,
 
Cingenda rursus ad Vetera altero,[41]
 250Novoque vindex obsidio redît:
   Flacci Ordeonî caede primum,
      Mox etiam Voculae peracta,
 
Cum Rufo enim pro tempore Herennium
Vincire visum Classice sat tibi,
    255Partes Batavorum iuvare
      Dum caperis, pariterque tecum, [II,i fol. C7v]
 
In Galliarum verba adigunt suos
O Rhene ripis praepositus tuis
   Tutorque, & eiusdem Sabinus[42]
        260Nominis, hic Trevir, ille Lingon
 
Uterque Gallus. quorum opera quoque
Civilis usus dum Vetera obsidet:
   Septa hinc fame, inde pressa ferro,
      Non sine Diis animosus heros,
 
 265Vasta illa Castrorum & spatia, & minas
Molesque prompto diruit impetu:
   Hinc Classico in partem iuvante
      Cum Treviris, equitumque turba
 
Tungrorum. & illinc Lingonibus suis
 270Freto Sabino: non sine Iulio
   Tutore. qui omnes quam fidelem
      Praestiterint sociis opellam,
 
Rhenana Testis gens Ubii mihi,
Et nomen Agrippina cui dedit[43]
    275Augusta, Tencteris, sitisque
      Trans fluvium auctu, opulentiaque
 
Invisa, tunc post liminio in fidem
Germaniarum, corpus ut in suum,
   Revorsa: & oppressi occupata
       280Urbe Maguntiaco Tribuni,
 
Praefecto abacto, dum dare Galliae
Nomen recusant: cunctaque Claudio
   Secunda: * Velledaeque missus[44]
      Muneri honorifico Lupercus.[45] [II,i fol. C8r]
 
 285Voti ergo (de Civile loquor) reus
Tandem, patrata caede tot hostium,
   Russumque, propexumque crinem
      Barbarico posuisse ritu
 
Fertur, peremptis & Legionibus
 290Paenas paratas, & sua vincula[46]
   Ultus satisfecisse fratris
      Manibus, à Capitone falso[47]
 
Rebellionis crimine, per gravem
Iniuriam oppressi, & vice reddita
    295Cruore Romano Batavi
      Funeris invidiam piasse.
 
Celanda victis nec Sunicis mihi
Batava virtus, iunctaque partibus
   Urbs Vindonissae, Tertiaque
       300Cum Decima Legione capta
 
Iurisque Galli facta Novaesium:
Cûi, nec mora, & se mox Legio altera
   Miscens relictis signa castris
      Transtulit, anteeunte Sancto.[48]
 
 305Eheu quot horum, cum Legionibus,
Quot denique alarum, atque cohortium
   Hyberna subversa, aut crematis
      In cineres abiere tectis?
 
At Claudius iam, non Ubiis modo
 310Fractis, sed & Rheni urbe Colonia
   Iussa Imperî eiurare nomen,
      Ulterius penetrare Rhenum, [II,i fol. C8v]
 
Mosaeque porrò victor ad oppida
Ire, inque partes pertrahere institit
    315Tumultuaria coactum
      Raptim opera Labeonis agmen.[49]
 
Dedentibus se Centurionibus
Unaque Tungrorum omnia, nec satis,
   In foedus accepti, fidemque
       320Baethasii quoque, Nerviique:
 
Virtute ductrice, at cui Fors comes:
Pavore tactis finitimis, sua
   Vel sponte mutatis. ita ille
      In socias sibi, deditasque,
 
 325Caeca annuisset si Dea, Gallias
Germaniasque, intentus, & optimis
   Et maximis regni utriusque
      Imperiis simul imminebat.
 
At obstitit non dignus avo nepos,
 330Bellum inchoatum qui temere pari
   Formidine, & cura peractum
      Deservit subitò Sabinus.[50]
 
Sabinus hosti Sequanico suos
Committere ausus non bene Lingonas,
    335Insignibusque cum Latino
      Foedere depositis, superbo
 
Audire Caesar nomine. scilicet
In peius ex illo heu ruere omnia
   Sublata rursus, atque prono
       340Limite in exitium referri,
 
Par esse nam tot quis Legionibus,
Ultra cohortes auxiliarias,
   Quis posset. hinc stetere Remi
      Foedera respicere icta, fasque,
 
 345Civem monentes, ad Treviros quoque
Datis tabellis nomine patriae
   Communis: Octava inde Victrix
      Cum decima Legione & ipsa
 
Victrice Sexta, hinc Una Vitellii
 350Cognomine, Vicesima, at è recens
   Nuperque conscriptis Secunda,
      Ad Veterum properare labem
 
Rite eluendam credita: pars iugis
Traducta Graii, per gelidi hae nives
    355Pennini, at illa Coctianis
      Alpibus. hinc Decima à Britannis
 
Accita Quarta, hinc Tertia, cui tamen
Prima ex Iberis est Legio addita.
   Ergo tot adversariorum
       360Praesidiis Legionibusque
 
Par esse Galli, par Treviri agminis
Dux possit? & quis? Classicus arbitror:
   Longas at oscitationes
      Ille trahens, in utramque dormit
 
 365Securus aurem. credo situ otii
Segnis, velut parto Imperio fruens.
   At Tullius: verba ah sine ille[51]
      Instruat, inque foro diserta [II,i fol. D1v]
 
E tuto in hostem bella gerat loco,
 370Linguaeque forti pugnet acumine,
   Virgas & ingratum recensens
      Servitium, dominosque fasces,
 
Tributaque immortalia, & obiici
Quaecunque magnis Imperiis solent.
    375Suae hisque civitatis aures
      Obstruat, interea manus dum
 
Batava vicinae avia Galliae
Lustrant, & omnes excutiunt sinus,
   Hostile nec ferunt inulto
       380Transfugium Labeoni abire.[52]
 
Sed nec sat ipse in tempore Iulius[53]
Germaniae ripam exteriorem ope
   Firmare matura, atque iussis
      Praesidiis properavit Alpes.
 
 385Quò nempe factum, ut praeter opes eas
Quas ante dixi, Rhaetica per iuga
   Irruperint & foederatae
      Auspice Sextilio cohortes.[54]
 
Accessit his, quam rettuli item prius
 390Vitelliano nomine nobilem.
   Unaque Singularium ala:
      Factaque pervia Vindonissae urbs
 
Brigantico, huic qui dux praeerat gregi,[55]
Sorore Claudî natus, uti fere
    395Acerrimae cognationum
      Esse inimicitia fuerunt, [II,i fol. D2r]
 
Invisus, atque infestus avunculo.
Metu subactis sed Legionibus,
   Aut spe ante corruptis ab hoste,
       400Sub Duce que Trevirûm merebant.
 
Quarum insequutae mox etiam fidem,
Auctore pridem non ita Claudio
   In verba Galliarum adactae
      Foederis Ausonii cohortes.
 
 405Bonnensibus ne cum Legionibus
Novesianos, aut Triboces loquar,
   Accessione auctos recenti
      Vangionum, Caracatiumque.
 
At Tutor haud iam tutus, ut anteà,
 410Ab hoste, vitata urbe Magontio
   Se Bingium pulsus recepit,
      Municipum comitante turmae,
 
Amnis rescisso ponte prius Navae,
Locoque fidens. & bene, nì statim
    415Cohortium incursu, dolisque
      Rem duce Sextilio gerentum,
 
Vado reperto proditus, in vagam &
Versus Latina fraude foret fugam.
   Qua clade perculsi universa
       420Nobilitas, Trevirumque plebes
 
Armis omissis per patrios agros
Palata longo tempore: Principum
   Quibusdam in urbes, iura nondum
      Quae Latrii exuerant, regressis. [II,i fol. D2v]
 
 425Haec Tullio absente acta, sed alite[56]
Inauspicata: qui simul adfuit
   Furens, suos excire ad arma,
      Arma viri, rapite arma cives.
 
Victis honestum & pro patria mori:
 430Victoribus vero, (vi faveant Dii)
   Parata libertas, decusque
      Ingenui pretium laboris.
 
His ille, caesis Rufo, & Herennio
Prius, minor quò spes veniae foret,[57]
    435Legato utroque, in arma rursum,
      Quicquid erat Trevirum, retraxit.
 
At Claudius Tutorem ubi Bingii
Pulsum arce, contra hosti ex animi omnia
   Sententia evenisse fama
       440Comperit, & Treviros necatos:
 
Cum Classico omnes omnibus undique
Locis suorum cogere copias,
   Viresque dispersas in unum
      Municipum, auxiliariumque.
 
 445Simulque crebros mittere nuncios,
Summae periclum ne faciat rei
   Ducem Valentinum monentes.
      Cum valida Trevirum caterva
 
Rigoduli dum praesidet, hinc loco
 450Septo Mosellae flumine, montibus
   Inde, atque fossarum, aggerumque
      Obiicibus, lapidumque mole. [II,i fol. D3r]
 
Cuius rei non causa Briganticus,[58]
Foelixve, quamvis hi quoque causa erant
    455Huius: sed adventus Petilî,[59]
      Pugnae avidi nimium Petilî.
 
Res ipsa testis. nam tibi quid miser
Iuvere Tulli flumina? quid iuga,
   Rupesve, quid fossae, Cyclopum
       460Vel manibus fabricata moles?
 
Nempe ire pessum per caput, & pedes
Vidisti ab illis immeritos mori
   Cives, & è saxi arce saltus
      Heu facere horribiles deorsum.
 
 465Vidisti ab alto municipes tuos
Modo ruinae praecipites datos:
   Vidisse nec sat: ipse oportet
      Ipse etiam moriare Tulli.
 
Linquenda tellus, & patriae forum,
 470Ipso fuit quae te tibi carior,
   Cum luce libertasque, pro qua
      Posse mori toties rogasti.
 
Linquenda carae coniugis oscula,
Paruique nati, & turba clientium,
    475Linquendi amici, proximique.
      Parva loquor: rosea ista cervix
 
Futura paulò post capitis minor
Danda heu securi, tergaque fascibus
   Praebenda, & ad palum liganda,
       480Ah quoties moriture Tulli. [II,i fol. D3v]
 
Mittere Romam nempe, sed ut reus,
Mittere, non hoc pollicitus tuis,
   Unaque tecum Belgicana
      Nobilitas, Treviraeque gentis
 
 485Captiva pubes. & puto abest prope
Lux illa, missura exitio, & neci
   Constricta tunc primum pudendis
      Corpora nobilium catenis.
 
Hoc mortis hoc solatioli tamen
 490Tecum sub umbras, propatria auferes
   Caesus, quod unà & ipse iisti
      Cum patria pereunte pessum.
 
Illud levamen nec levius tibi,
{{Versus|Quae firmitudo pectoris est tui)
    495Quod non & ipse una cadente.
      Cum patria cecidisti inultus.
 
Nam vivit, & rem nunc etiam optimè
Gerens Batavus Dux aciem struit,
   Te vindicaturus, tuosque
       500Lingone cum Duce, Classicoque.
 
Vides ne ponat Romulus ut suos
Dux ipse fastus, nec solitam suis
   Fossam, atque munimenta castris
      Obiiciat, trepidique valli
 
 505Molem propinquam nubibus arduis?
Quae cuncta, quae non Cattigenas tamen
   Deterruere, Claudiumque:
      Quò minus haec eadem corona [II,i fol. D4r]
 
Invadere ausi, tam subito impetu,
 510Ut è cubili Ductor, & in thoro
   Iacens (nec in castris enim ipsi
      Acta ea nox fuerat) suosque
 
Vinci, atque pugnari audierit simul,
Qui nunciabant increpitans metum,
    515Ipsi ante oclos usque universa
      Dum patuit manifesta clades.
 
Perrupta castra hinc, cum Legionibus
Cohortibusque: infessus & extima
   Coloniae annectens, Mosellae
       520Pons medius, Celeresque fusi.[60]
 
Petilius porrò hos retrahens manu,
Prece hos, at illos exstimulans minis,
   Simul duorum implebat unus
      Militis officium ducisque.
 
 525Utrumque contra dux itidem Trevir,
Tutorque praestans, non sine Claudio,
   Stabant tripartiti, locisque
      Quisque suis feriebat hostem.
 
Pro laude verò tum Batavos erat
 530Videre, pro praedaque Tuïstonas
   Certare, libertate Gallos,
      Hos Treviro Duce, & hos Batavo.
 
Et cuncta iam pro Cattigenis erant,
Firmans Vitellî dum Legio pedem,
    535Patentiore conglobata
      Sustinuit spatio ruentes. [II,i fol. D4v]
 
Mutata sors hinc, partaque Claudio
Victoria erepta è manibus fuit,
   Corrupta Germanorum avaris
       540Ingeniis, onerare praeda
 
Quisque hoste omisso dum properat manus,
Successus ipsis & sibi obest suus.
   Viditque victores eosdem
      Una dies, eademque victos.
 
 545Quid multa? castrorum excidium quoque
Mox insequutum: famaque nuncia
   Germanae ab iniecto crematae
      Igne, dolis Ubiis, cohortis.
 
Foeliciori cuncta sed alite haec
 550Resarciit mox damna Caninefas:
   Captaque depressaque parte
      Ausoniae meliore classis.
 
Qui nempe & idem sponte sua excitam,
Ut pro Latinis bella capesseret,
    555E Nerviis turbam coegit
      Cattigenum dare terga praedae.
 
Nec Classicus non tam bene Claudio
Periculorum cum Duce particeps,
   Meretur in partem venire
       560Laudis, & in numerum referri hunc.
 
Facto secundo praelio ad oppidum
Novesianum, quando Petilii
   Iussu ante eo praemissum equestre
      Stravit humi Cerealis agmen. [II,i fol. D5r]
 
 565Sed me Batavi & Claudius increpant,
Auremque vellunt solliciti mihi,
   Ad Castra ne pugnata bella,
      Ne tacitus, Vetera illa Castra
 
Obliviosa dissimulem cheli.
 570Quod accidat ne, cauto equidem est opus.
   Sed nil pericli est, dum canenti
      Mî Tacitus superabit auctor,
 
Nomenque Claudî nobile, qui novis
Ad Castra, dixi quae modo, copiis
    575Tutus loco consedit, utque
      Admonitu bene gestae ibidem
 
Rei, & secundae sortis imagine,
Mentem, atque vires adiiceret suis.
   Testem ergo virtutis locum ipsum
       580Rite, loci Geniumque laudans,
 
Hîc se super vestigia gloriae,
Hîc cum Batavis stare Tuïstonas
   Aiebat, & fastus Latinos
      Cum Ducibus, Legionum & ossa
 
 585Forti prementes Mummiadum pede,
Quocunque & hostis lumina tenderet,
   Dira omnia obversari eidem
      Ante oculos. alia inde parte
 
Manu haud silentem, & voce aciem struens,
 590Vi duplicata nempe cohortium, ac
   Alarum, & accessu recenti
      Tergeminae Legionis auctus [II,i fol. D5v]
 
Petilii ardor parti aderat suae.
Neuter morator, neuter item Ducum
    595Pavens: sed arcebant paludes,
      Et spatia ingenio suopte
 
Camporum, & ipsa sponte madentium,
Obliqua & in Rhenum addita Claudio à
   Civile moles, cuius amnis
       600Oppositu revolutus, aruis
 
Latè propinquis diluviem daret.
Haec caeca iniquis forma loci vadis
   Contraria, armorum gravato
      Ponderibus, pavidoque nandi
 
 605Romano, equestres ut videt obrui
Turmas, & altis ire paludibus
   Secum arma pessum. nec pedestri
      Ut fieri olim acie suëvit,
 
Huic cominus res cum Batavis erat:
 610Vagos sed undas inter, & integros
   Laesis, rudes nandi peritis
      Cernere erat fluitare mistos:
 
Totove, si quid fors stabile insciis
Loci obtulit se, corpore nitier
    615Eò usque. persultante notis
      Hoste vadis, latera atque terga
 
Dum fronte omissa militis Ausonî
Venire circum gestit, & integros
   Laesis, rudes nandi peritis
       620Mutuum in exitium implicare. [II,i fol. D6r]
 
Hinc ergo ferro, hinc cernere aquis erat
Remi nepotes magnanimos premi.
   Tuïstonas contrà & Batavos
      Fluminibus, levitas, suëtos
 
 625Tollebat armorum, ipseque corporum
Procerus auctus his erat usui,
   Gnaros sub undis adde colles,
      Quodque loci vada nota habebant.
 
Quid dum, Loïse ô, pandimus haec tibi,
 630Ecquid videris, non homines, uti
   Dictum est, sed utres rursum Iberos
      Cernere coprophoros natantes?
 
Illos natantes coprophoros, quibus
Accepta fert tot funera Belgium.
    635Certè ipse rursum, certè eosdem
      Mî videor, volupe & Loïse est [fol. D6r vs. 636][61]

De Lugoduni cernere moenibus,
Non fastu, ut olim, sed tumidos aquis:
   Fugamque perdentes marino
       640Implicitam Boïsote nexu.
 
Revorti at illuc, unde abii modò,
Ipsa instituti me ratio monet,
   Hinc nempe ad hostem pene victum,
      Parte alia Batavos ovantes.
 
 645Redintegratum postridie tamen
Utrinque maiore impete praelium,
   Saxisque, glandibusque, & omni
      Missilium genere expedito. [II,i fol. D6v]
 
Hostem lacessunt dum Batavi suum,
 650Telisque & hastis cominus eminus,
   Latoque ferro rem gerentes
      Ilia confodiunt natantum.
 
Nec illa parvo mox fuit usui
Rheno addita amni quam memoravimus
    655Molem ante, Bructerorum ut ausus
      Hanc cuneus superare nando.
 
Turbata ibi res, pelli acies quoque
Cohortium visa auxiliarium,
   Ruente in ipsas hoste vastis
       660Corporibus, frameisque longis.
 
Sed prosperum ut nil est homini diu,
Praesertim habenti cum grege perfido,
   Et perfuga rem: quorum iniqua
      Mox quoque proditione factum est,
 
 665Voti ut potentes qui fuerant modo,
Discesserint victi, & petere alite
   Cursu coacti amnem, sibique
      Consulere & fuga, & arte nandi.
 
Nec fracta Claudî tot tamen his malis
 670Batava virtus, quò minus obviam
   Hosti iret, è Cauchisque lectum
      Auxiliis repararet agmen.
 
Quin Drusianam diruit insuper
Molem, inque vicinam agmine Galliam
    675Prono, labefactis ruentem
      Obiicibus fluvium refudit. [II,i fol. D7r]
 
Sic continentis sic spetiem insulam, &
Germaniam inter fecerat alveus
   Tenûis, velut porrò amne abacto.
       680Ecquid huic simile hoc, quod ausi
 
Fuere nostri temporis Ordines
Loïse nuper? par facinus quidem,
   Sed exitu magis cupito:
      Adde etiam meliore causa
 
 685Mosae revulsos, atque Salae aggeres,
Quàm Claudii quam fractam ope diximus
   Molem. sed ad Civilem, eodem
      Unde abii, melius redire est.
 
Accepta cui post tot mala, tot vices,
 690Cladesque, tantum vult Tacitus tamen
   Belli superfuisse credi,
      Praesidia ut modicis Petilî
 
Vicis quadripartita cohortium,
Alasque equestres cum Legionibus
    695Invaserit, Bis Quinta Arenaci -
      Altera item Batavo urbe duri,
 
Vadam, atque Grinnes castra cohortium,
Ut dixi, & alarum, omni ita copiis
   Ex parte divisis, ut ipse,
       700Eius item genitus sorore
 
Verax, suam quisque & traherent manum
Hinc Tutor, hinc dux Lingo: nec omnia
   Fiducia haec patrandi, at ausis
      Multa suis aliqua benignam [II,i fol. D7v]
 
 705In parte Fortunam affore: denique
Cautum parum posse artibus his Ducem
   Intercipi spe, nunciisque
      Pluribus huc volitantem & illuc.
 
At queis Arenacum obtigerat, bis &
 710Quinta futurum cum Legione erat
   Negotium, oppugnationem
      Difficilem hanc nimium, simulque
 
Periculosae plenum opus aleae
Rati, in vagantes longius impetum
    715Fecere, lignatum, forasque
      Caedere materias profectos:
 
Quinque interemptis Centurionibus,
Castrisque Praefecto. ecquid enim attinet
   Manipulares dicere? atque
       720Intereà Batavo ire durum
 
Germanus obsessum, & valida manu
Pontem inchoatum irrumpere nitier:
   Certamen anceps dum tenebrae,
      Noxque superveniens diremit
 
 725Obscura. plus discriminis ad Vadam
Grinnesque: Grinnes Classicus, at Vadam
   Civilis expugnare adorti:
      Nec poterant sine clade sisti.
 
Haec nempe mortis causa Brigantico,[62]
 730Praefectus alae dum Latio meret,
   Et optimo cuique interempto
      E sociis. sed ubi Petilî [II,i fol. D8r]
 
Caterva cum delecta equitum manu
Subvenit, exin versa Bataviae
    735Fortuna, Germanique in amnem
      Praecipites violenter acti.
 
Ipse agnitus dux, dum fugientium
Retentat audax terga, relicto equo
   Telis petitus transnatavit
       740Sospes: idem effugium Batavis.
 
Nunc ô puellae, nunc Aganippides,
Petilianas pangite nuptias,
   Et Claudiam cum Claudio unà[63]
      A Duce Romuleo subactam.
 
 745Bonnam profectus namque Novesio,
Castra ut videret, quae Legionibus
   Ibidem in hybernis futuris
      Artifices opera erigebant:
 
Domum secundo flumine navibus
 750Sparso Imperator coeperat agmine
   Pedem referre, incuriosis
      Excubiis, vigilumque turba
 
Data in soporem. sensit id hostium
Insomnis ardor: nec mora, rem dolo
    755Tractare consultum putantes,
      Insidias posuere, herili
 
Iussis, Sacratae & parcere somnulo
Custodibus: nox atraque nubibus
   Electa, prono & amne rapti
       760Nullo ineunt prohibente vallum. [II,i fol. D8v]
 
Furtim refectis pugna tamen prior
Tentoriorum funibus, artéque
   Adiuta: dum pessum suismet
      It coriis coopertus hostis.
 
 765Turbare classem pars alia Italam,
Et vincla tractis indere puppibus:
   Utque ad premendum hostem fidelî
      Arte silentî, ita caede coepta,
 
Repente, quò plus incuterent metus,
 770Clamoribus rauci omnia dissonis
   Miscere. dum ferro exciti, atque
      Vulneribus vigilare iussi
 
Pars arma quaerunt, pars vaga per vias,
Tortisque circum brachia vestibus,
    775Nec militari, ut ante, culti
      More ruunt, gladiisque strictis.
 
At semisomnis, & prope corpore
Intectus omni dux bonus, hostium
   Errore servatus, sibimet
       780Effugio peperit salutem.
 
Insignem aplustri qui Tyrio ratem
Praetoriam, illic, par ut erat, rati
   Esse Imperatorem, Latinis
      Raptum ierant spoliis onustam.
 
 785At ille noctis hoc alibi egerat
Praesagus auspex, non sine compare,
   Vias breves quae ipsi, & iocundos
      Militiae faceret labores,
 
Mollesque somnos: Nympha Ubia haec erat,[64]
 790Ob quam datum intermittere symbolum
   Iust, suum veternum, herili
      Flagitio Vigiles tegebant.
 
Quid multa? captis navibus hosticis
Multa revecti luce Tuistones,
    795Praetoriam Ducis triremem[65]
      Fatidicae Domine superbum
 
Traxere donum flumine Luppia.
At laetiorem iam vice redditum
   Gráta Ducem, navalem in armis
       800Instituendi aciem prehendit
 
Cupido. complet ergo quod uspiam est
Biremium, quaeque ordine simplici
   Consuetae agi, & vis lintrium ingens
      Addita, ne referam citato
 
 805Cursu Liburnos. hinc spatium aequoris
Captum instar, amnis Mosae ubi plenius
   Reciprocantem affundit aestum
      Oceano, socia unda Rheni.
 
Causa instruenda classis, ovatio:
 810Et commeatus Gallia ut advehi
   Suetos prius, terrore eo inter -
      Et cipere, & prohibere posset.
 
Contra haec (penes sit Historicum fides)
Dux copiarum Romulidum, haud metu,
    815Rei sed admiratione,
      Remivagam instituisse classem [II,i fol. E1v]
 
Fertur, parem illam non numero quidem
Sed remigum usu, mole sed ardua,
   Docta gubernatorum & arte,
       820Multo etiam Batava priorem.
 
Huius secundo flumine, at illius
Vento acta classis, praeter utrinque sed
   Vecti ambo, tentato ante iactu
      Missilium, dirimuntur hostes.
 
 825Transisse Rhenum mox Tacitus refert
Civilem, at hostile ulterius nihil
   Audum: Insulam dum vastat omnem,
      Et Batavos Cerealis agros,
 
Villasque: tantum praedia Claudii
 830Intacta fallaci arte Ducum sinens:
   Agitque ab omni parte praedas.
      Cum pluvio super imbre fusa
 
Vis Rheni, & Autumni, ut fieri solet
Flexu, paludosam, atque humilem insulam
    835Uligo visa opplere, stagni
      In faciem. neque commeatus,
 
Aut classis hosti iussa aderat sequi:
Locoque plano castra sita, aestuum
   Vi differebantur propinqui
       840Fluminis, & pluvialis undae.
 
Tunc opprimi hostem, tunc potuisse opes
Frangi Latinas Marte Tuïstonum,
   Lucri sed à se amore flexos,
      Claudius, & Batavi imputarunt,* [II,i fol. E2r]
 
 845Magna haec fatemur, dignaque aheneis
Scribi tabellis, sed nihil ad tua
   Loïse. nempe victus ille
      Nempe tamen: quid enim? & coactus
 
Aequis iniquis conditionibus
 850Sancire pacis foedera Romuli
   Cum gente, civium heu suorum
      Perfidia, auxiliariumque
 
Germaniarum fraude, nec hostium
Virtute, Poenis sed ducis artibus
    855Dolique. Christi at ipse contra
      Auspicio, aligerumque ductu
 
Caesis redisti victor ab hostibus.
Hinc excipe, udi quos stadii aequore
   Exercuit cursura: Olympi
       860Prae quibus haud, Nemeaeve ludos
 
Spectare malles, excipe item novis
Absorpta Iberum corpora fluctibus
   Voracis undae, classe nostra
      Incolumi, sociisque salvis.
 
 865Ergo secundo flamine agens ratem,
Gratis replesti victibus oppidum,
   Mutare equinam, bubulumque
      Pane iubens corium, & caninam,
 
Cattasque, suavem Cattigenis cibum,
 870Zythoque lymphas, quod Pharium vocant,
   Vel flore iucundo Lyaei.
      O niveum, atque diem beatum, [II,i fol. E2v]
 
Qui primus alma risit adorea,
Qua commeatus, & satias redît,
    875Fame, siti, atque peste siccis
      Esuriem, obsidiumque pellens.
 
Dixitque tandem, respicit ut suos
Tellure in ipsa naufragium pati,
   Trux ille, fortunaque nuper
       880Ebrius Hesperia Imperator
 
Baldaeus, ille heu nomine Regio
Impunitatis, & veniae modo
   Fallacis ostentator, urbi
      Exitium toties minatus.
 
 885Invitus, urbs heu, moenibus à tuis,
Portisque cedo. (sic placitum salo)
   Invitus. adiuro crucem istam,
      Quam fero, ut Induperante dignum est.
 
Nec peiero. nam quid mihi nunc boni
 890Sit inde? sed quis gurgitibus parem
   Sese esse tantis, aestuique
      Postulet? ô maria Amphitritae,
 
O terra, ô aether, ô Ducis irritas
Spes, ô Triumphi vana petitio.
    895O moenia usurpata quondam
      Luminibus: pedibusque nostris.
 
At nunc supremam dicere me iubet
Non hostium vis, non Boïsotici
   Metus furoris, non cavi aeris
       900Fulmina, Mattiacumque nomen: [II,i fol. E3r]
 
Castris minans sed diluviem meis
Fatalis undae saeva necessitas,
   Auctusque Caeciae, Africique
      Vi, rapidae alluvionis aestus.
 
 905Ave ergo Lugdunum ac pariter vale,
Praecepta inani spe toties mihi.
   Valete nostri valla quondam
      Nominis admonitura cives.
 
Hoc ille, longis non sine literis,
 910Cubilis, usus quo fuerat, foco,
   Et parîeti inscriptum reliquit
      Gloriolae monumentum Iberae.
 
Diversa at istis pectore in intimo
Secum volutans, ore premens sonum,
    915Lingua sub ipsa immurmurasse,
      Haecque tacens agitare visus.
 
Heu frustra Ibero dente lacessere
Canes Molossos nitimur hinnuli:
   Frustra Herculi extorquere clavam,
       920Corrigere & digitum Miloni
 
Malum tenenti. viribus impares
Ire obviam non definimus tamen,
   Sectari & ultrò, quos vel amplus
      Posse modo effugere est Triumphus.
 
 925Gens civicis quae seditionibus
Relicta Cattorum avia Gallicae
   Confinibus mutavit orae:
      Quà tumulis maris unda arenae
 
Pugnans, Batavis efficit insulam
 930A fronte, tergum hinc, ac latera alluit
   Vahalis, inde Mosa, tuque
      Rhene pater, fluviorum ocelle:
 
Ut quae Britannis tunditur aestubus,
Crepido saxi cedere nescia,
    935Per vulnera, & cades ab ipsis
      Ducit opes animosa damnis.
 
Non terra lapsum vi recreans sua,
Valentiorem vidit in Herculem
   Consurgere Antaeum: nec aequè
       940Corpore atrox fuit Hydra secto.
 
Presses, resurget firmior, & pilae
Modo resultans ibit, & impete
   Miro aucta virescet, doloso
      Suppositae ut cineri favillae.
 
 945Cursoribus iam non ego literas,
Cum laureatis fasciculis dabo
   Ferre ad Cuningam, nec Triumphi
      Sollicitus meritos honores
 
Poscam Imperator. occidit, occidit
 950Fortuna Iberi nominis, occidit
   Spes cuncta Lugduni soluto
      Obsidio, Ducibusque nostris
 
Captis, necatis, diluvie obrutis.
Pudet fateri. quid moror amplius?
    955Nil vis Batava, nil manus non
      Efficient Boïsotianae: [II,i fol. E4r]
 
Quas & secundo numine agens Deus
Virtute vera firmat, & auspice
   Dat Aurasino ubique victis
       960Hostibus incolumes referri.
 

Ode Lugdunensis II.
Ad Ioannem Hautenum reipublicae Lugdunensi à secretis.

[recensere]

HAutene, nî te plus oculis ament,
Nî te in sinu, ipsis inque oculis ferant,
   Musaeque, Gratiaeque, & ipsum
      Quantum adeò Venerum, atque Amorum est:
 
 5O invenustas tunc Veneres nimis,
Musasque tristes, atque inamabiles:
   O nomine indignos Amores:
      O Charites sine gratia omni.
 
Sed Gratiarum grata cohors nimis,
 10Musaeque semper Musicè habent suos:
   Nativa nec sic prorsum Amores
      Liquit amabilitas, nec ipsa
 
Expers venustate est adeo Venus,
Ut non suis te plus oculis ament,
    15Non in sinu sibi dicatum,
      Inque ferant oculis alumnum.
 
Quid ergo mirum, tot si ope numinum,
Et tot Dearum praesidiis ferox
   Maranicae expeditionis
       20Ludibrium, obsidiumque nuper [II,ii fol. E4v]
 
Sprevisti inultus? aegide quem sua,
Placere se vult dum Veneri suae,
   Texisse, servatum esse & ipsum
      Credibile est voluisse Martem.
 
 25Qui te per hostes mille gravissimos
Domique, & intrà moenia maximè,
   Dextra sinistra rem exhibentes,
      Intrepido dedit ire gressu.
 
Thorace septum plusquàm adamantino,
 30Constantia dico, atque fide, & gravi,
   Quam semper ante oclos habebas,
      In patriam pietate Civis.
 
Camoenae amoenae, vestra ope nunc opus
Vestro Poëtae: nec pote sum Deae
    35Tacere, qua me Hautenus in re
      Iuverit, officiisque quantis
 
Obnoxium me reddiderit sibi:
Nec me modò, sed Rem quoque Publicam
   Omnem, mihi quae luce semper
       40Carior, hisque oculis futura est.
 
Vobis sed istud dicam equidem palam,
Vos porrò multis dicite millibus:
   Anusque curate hac loquatur
      Pagina. ne fugiens citò aetas
 
 45Obliviosis invida seculis,
Nocte illius caeca hoc studium tegat:
   Neu nomine in deserto Arachne
      Texat opus, tenuemque telam. [II,ii fol. E5r]
 
Nam quos labores pertulimus simul,
 50Ab hoste pressi dum fuimus fame,
   Ferroque, testis ipse testis
      Esse potes, neque enim Poëtam,
 
Hautene, decretum hîc agere est mihi.
Procul Poëtae sint, procul hinc volo
    55Commenta vatum. vera quippe
      Historica fide agenda res est.
 
Ergò labores quos tulimus simul,
Hostilis urbem dum tenuit metus
   Vallo, fame, obsessamque ferro,
       60Nil opus est memorem monere.
 
Notum tibi nam, quo studio fori
Hinc Alpha, & illinc Beta sategerint
   Mutabile ad defectionem
      Farris inops stimulare vulgus.
 
 65Dum quod vel anno sat foret hordeum
Zythepsa perdit: quaeque fami byne
   Esset levandae, excocta flammis
      Esui inepta, nec apta potû,
 
Mutata aceto, redditur, & novo
 70Sapore abusam cervisiam dolet.
   Omitto Dardanariorum
      Perfidiam, nec opus referre hîc:
 
Vendentium clam, quae dare publicos
Frumenta in usus debuerant palam:
    75Condenda avarè, promere illa
      Nî subigat pretiosus emptor. [II,ii fol. E5v]
 
Quae de beatis dicta velim modo,
Iisque, queis res illa erat in manu:
   Qui dico pulvinis sedere
       80In prasinis, solio & Curuli
 
Sueti. ad Sodales namque quod attinet
Collegiorum, & Civica nomina
   Tum qui Sagittarî vocantur:
      Quid melius pote, fortiusve
 
 85Fuisse? qui Rem tam bene Publicam,
Contra omnium spem, votaque Circii,
   Et Clusii, ut scis, in foro qui
      Usque suo Borean agebant:
 
Defendere ausi non sine maximis
 90Molestiis, freti auxilio Dei
   Solius: expensamque vitam
      Haud sibi, sed patriae referre.
 
Testis Iacobus Duziades mihi
Hautene, tuque, & si quis amicior
    95Sibi ipse, mutasse Aurasino
      Imperio iuga gaudet Albae:
 
Nondum expiatis oblita caedibus,
Verum expiandis, si faveat Deus,
   Brevi, ipse uti spero rogoque,
       100Iure meo, meritoque Iberum.
 
Atqui doloris hoc cumulum insuper
Mali addidit mî, quod Populo magis
   Curae esse rem suam viderem,
      Quam Dominis, procerum coetû. [II,ii fol. E6r]
 
 105Nam summa rerum credita quêis erat,
Censere mecum si capite hîc velis,
   Hoc me puto praestare posse,
      Vix numero totidem repertos,
 
Quot culta Nili divitis ostia,
 110Urbi usui ex his qui fuerint bono:
   Nullumque vulnus Lugoduno,
      Heu, gravius reor accidisse,
 
Istos probos quàm Lanitii ordines,
Quaterque Denos quos perhibent Viros:
    115Ex oppidi prisco instituto
      Quos penes in Populum potestas.
 
Urbisne Laedae Civem? (aliquemne ita
Civem esse fungum, qui Batavus fiet?)
   Quid dico Civem? imò Tribunum
       120Civibus impositum regendis,
 
Optare Iberum servitium sibi:
Et supplicem velle his fieri, quibus
   {{Versus|Pròh tempora, inversique mores)
      Debuerat timor ipsus esse?
 
 125Quenquamne sic factum immemorem sui,
Iurandum uti ius aestimet irritum,
   Ius Publicum causa asserendi
      Quod dederat prius Aurasino?
 
Fame paratos cum videat mori
 130Cives, & urbem Marte tuerier:
   Parte altera adventare classem
      Subsidio Boïsotianam. [II,ii fol. E6v]
 
Praesto futuram, si faciles Deus
Ministret aestus, Caecia, & Africo
    135Iuvante decursus aquarum.
      Adde etiam incolumi Aurasino.
 
Hoc viderat mens provida vindicis,
Bronchorstii acris, quippe suo malo
   Longoque docti usu, malignas
       140Horum hominum dominationes,
 
Nullaque munitum imperium fide.
Eoque, qui illi fervor erat viro,
   Omnem potestatem abrogare his,
      Re super hac etiam ad Camillum
 
 145Datis tabellis certus erat semel.
Quod perpetratum reddere dum parat,
   In ordinem ipsummet redactum
      Vidimus, & fuit aegrè amicis.
 
Hoc ipse questus hei quoties mihi est,
 150Quàm saepe questus ipsum etiam tibi
   Hautene, partiri usque tecum
      Consilia, ah, solitusque curas.
 
Virtute foelix ille quidem sua,
Fidensque, & idem Publicae amans Rei,
    155Quantum potest amare quisquam
      Hanc alius: stomachoque muri
 
Ahenei instar cedere nescio,
Id quod de Achille tradit Horatius:
   Foelixque Bollanus cerebri:
       160Famae avidus, pretioque durus [II,ii fol. E7r]
 
Flecti: nisi quod de puero Alphitêi,
Fas vera fari, consuli honestius
   Potis fuisset. hoc nec ipse
      Inficias, puto, amicus ibis.
 
 165Sed functus aevo cessit, & hanc meo
Douzae propinquo lampada tradidit:
   Heu, morte venalem arte visus
      Herculea petiisse laurum.
 
Nobis relinquens obsidium, & famem,
 170Et monstra, facto quae velut agmine
   Mox lucis erupere in auras,
      Herculeo superanda nisu.
 
Quid multa? iniquae plenum opus aleae
Adire visi nec cinere abditos,
    175Ut ante, sed clarè emicantes
      Ire Tribunitios per ignes:
 
Fluctu opprimendos non nisi maximo,
Qualis sequutus mox Boïsoticus.
   Ut quos, Patrum accito frequenti
       180Concilio, bonus ille Circî
 
Collega, dictus Dimidium tui
O Laeda, Iano progenitus patre,
   Et ipse Ianus non bivertex
      Ille quidem, geminaque fronte,
 
 185Sed par, modo huic non & geminus Deo,
Ad duplicis linguae arma quod attinet:
   Septentrionali tepentes
      Usque recalfaciebat aura. [II,ii fol. E7v]
 
Quid, non suis mox viribus obrutus
 190Resedit ardor, auctaque Circii
   Pridem fames clamore, coepta
      Lenior & levior videri?
 
Quàm longius se velle negaverant
Perferre sponsi Penelopes modò,
    195Praetorio ipsi derepente
      Obsidium facere, & Tribunos,
 
Meumque Douzam, teque Notarium,
Rubiginoso non sine acynace,
   Strictisque circumsistere ausi
       200Dentibus, & Tragico Senatum
 
Terrere vultu: quin etiam insuper
His comminari, nî sibi gratia
   De sportula, atque commeatu
      Paniceo fieret, fugandae
 
 205Qui sat fami esset, sese igitur palam
Valentiori postridie manu,
   Et conglobatos adfuturos
      Cum sociis pariter trecentis.
 
Magna illa totum quasserat oppidum
 210Metu, suarum partium, & hostium
   Confisa defensore Iano
      Colluvies tunicata vulgi.
 
Curae Deo sed nostra salus fuit,
Qui postero, quàm contigit hoc, die
    215A Principe optatam salutem
      Misit, & auxilii benignam [II,ii fol. E8r]
 
Spem luxit urbi. quid tabulas loquar,
Reducta quêis mens civibus anxiis,
   Reducta virtus, & remissae
       220Corporibus rediere vires?
 
Salvere gratis vos iubeo modis
Gratas tabellas, vosque quibus Deus
   Tam nuncii optati tabellas
      Ferre dedit, medios per hostes.
 
 225In ore ego vos saepe feram meo:
Canamque de tot, qui reduces fore
   Iuraverant, solos redisse:
      Ferre famen potius paratos,
 
Praestare quàm non pollicitis fidem,
 230Aut facta dictis addere, caeteri ut
   Fecere, quos unda aucta, & hostis
      Heu patria prohibebat urbe.
 
O me beatum, cum subit illius
Imago noctis, qua mihi, & optimo,
    235Bronchorstii in locum, Iacobo
      Douziadi moderamen urbis,
 
Et summa rerum tradita Principis
Iussu, & piorum non sine gaudio,
   Ne quid mali intestino ad hoste
       240Publica Res caperet, timentûm.
 
Illas dedistis vos mihi de manu in
Manu tabellas, nunc etiam mihi
   Dulces tabellas, quae supremam
      Rebus opem dubiis tulere. [II,ii fol. E8v]
 
 245Ergo ore ego vos saepe feram meo,
Paresque vobis quas dedimus Ducem ad
   Classis Loïsum ferre, cursu,
      Obsequio, ac taciturnitate
 
Dicam columbas, addem etiam fide.
 250Verum & tibi laus debita non minor
   Hautene, tàm saepe obviam auso
      Ire Tribunitiis procellis.
 
Tu, cum virili Marte nocentior
Chloë, Sacrorum credo cupidine,[66]
    255Ad arma Conscriptos ad arma
      Haud verita exstimulare Patres,
 
Rerum novarum quos cupidissimos
Norat, nec ausos prodere se tamen,
   Dum tot malos bonis frequentes
       260Curia habet sine lege mistos,
 
Nostras in arctum cogere copias
Nonariarum tenderet agmine,
   Vulgique mendicabulorum
      De trivio comitante foece:
 
 265Primus rescisti consilia hostium,
Tempus, diem, horam, tesseram, item locum,
   Modumque coniurationis,
      Et capita, auxiliariosque.
 
Sed Fulvia usus indice, quae tibi,
 270Ceu Tullio olim, conscia partium,
   Decreta, conventusque notos
      Foemineo patefecit astu. [II,ii fol. F1r]
 
Primus locando praesidio in Viis,
Et insidendis pontibus, & foro,
    275Mîque, ac meo agnato cavendi
      Auctor ab insidiis fuisti.
 
Nec te fefellit, quid pareret domi,
Forique in ipsis visceribus latens
   Colubra. nota dicta habebas,
       280Nota etiam horum inimica coepta.
 
At nulla visa his res gravior tamen,
Quàm Publicae quod Scriba Rei fores:
   Praesente nec quicquam Togatus
      Te sine consulere ordo posset.
 
 285Confisus hac tu Palladis aegide,
Calcasti anilem sub pedibus metum,
   Ianique conatus, gravesque
      Circî inimicitias, & iras.
 
O si canendis nunc locus his foret,
 290Ut mî ille suavis accideret labor:
   Nec tempore ullo te Camoenae
      Deficerent memorare nostrae.
 
Sed me Iacobus Douza meus vocat
Collega, primo ponere quem loco
    295Decebat. ô te ita ille servet
      Incolumem viridi senecta
 
Cognate Lugduno, & Batavis Deus,
Fido ut fidelem te memini mihi,
   Firmumque, communique amicum
       300Et patriae, & Domino fuisse. [II,ii fol. F1v]
 
Praesentiae vis quid valeat tuae,
Sensere Patres, cum Mathenesii
   Diploma, Baldaeique scriptum,
      Concilii procerum acciendi
 
 305Occasionem praebuit, haud tibi
Dico, Viris iis sed Decies Quater
   Iacobe, nunquam aeque beatis,
      Nunquam alias mage ouare visis,
 
Quàm tempore illo, cum numero quidem
 310Longè priores, verum animo impares,
   Nos sorte sperarant frequenti
      Vincere. sed minuit tumorem
 
Sententiae vox illa prior tuae,
Dissentientis conditionibus
    315Fallace promisso, nec ullo
      Hesperio nisi praede fultis.
 
Nî forte dicat quis Mathenesum,
In abdicanda tam male compare
   Pridem Tridentinis abusum
       320Consiliis. erit ille fidus,
 
Datam fefellit qui domine fidem?
Namque hic omitto de Domino queri.
   Illud videmini monendi
      Mî modò, cauto opus esse vobis,
 
 325Ne qui Tridentum tam didicit bene,
Constantienses nunc Canonas quoque
   Sit doctus, & seruare pacta
      Hereticis scelus esse ducat. [II,ii fol. F2r]
 
Ne multa, credi non bene perfugae,
 330Tot qui sacramenta irrita fecerit:
   Nobisque censebas cavendum
      Esse reconciliato ab hoste.
 
Haec summa, certum te potius mori,
Vitamque finire ingenua fame,
    335Quàm Patriae pactum Parenti
      Nassouio violare foedus.
 
Quêis succinentes nos quoque legibus,
Prò tempore illo pauca, sed asperè
   Satis rei pro indignate
       340Diximus. hinc reliqui sequuti.
 
Piisque iniquo cernere erat gradu
Sedre mistos Papicolas, Petro,
   Primarius quod Consul esset,
      Vermerio praeunte verba.
 
 345Petro Hadriani prole, viro quidem
Forti, & fideli: sed domitos parum
   Habente Collegas, eoque
      Saepe gradum cohibere iusso.
 
Dicere nostro tu quoque carmine,
 350Cognominis mî Iane, sate inclita
   De stirpe Duuenuordiorum:
      Dux pariter bonus, atque miles.
 
Et vos eadem progeniti domo,
Fratres gemelli, non sine gloria
    355Ictisque destinare certos,
      Remque malam dare glande docti. [II,ii fol. F2v]
 
Bruchouii nec vos tacitos sinam
Praetorio ambos munere nobiles,
   Par civium, & fratrum fidele:
       360Teque gravem spoliis Iberum
 
Verlane, gesta re toties bene.
Clarumque equestri stirpe Raporstium:
   Huicque additum in partem laborum
      Excubiis vigilum locandis,
 
 365Signoque dando strennuum, & impigrum
Montfortium: & te compare cum tuo,
   Andraea, dordracum merenti
      Cui posuit spetiosa nomen.
 
At ô quibus vos laudibus efferam,
 370Sagoque, & armis praepositi Duces,
   Francisce Murendala, teque
      Theuderico genitore natum
 
Arnolde: & horum cedere nemini,
Bonoque semper visum animo Scotum:
    375Quarumque te Piscari, & ipsum
      Theuderico genitum parente?
 
Quo primipilos carmine, quo Lyra
Dicam optiones, quiúe Vicarii
   Fuere, Vexillariiúe,
       380Pro patria haud timidos obire?
 
Manipulares cumne Triariis,
Decuriones an potius loquar?
   An hos, & illos buccina una
      Nostra canet pariter Thalia? [II,ii fol. F3r]
 
 385Utrosque opinor. imò bonos simul
Omnes ad unum funere seu manu
   Facto solutus, & sub altis
      Moenibus ante oculos parentum
 
Ab hoste stratos: sive etiam quibus
 390Perire sicca morte dedit Deus,
   Famesúe, fulminisúe ritu
      Pestilitas mala misit Orco.
 
In quêis honorem non minimum, ut puto,
Virtute vera commeritus, patre
    395Praetore arenosis Iacobo
      Sub tumulis Iäcobus ortus,
 
Catuici ad actam littoris. ô caput
Solers, in hostem seu facere impetum
   Repente, certos sine plumbo,
       400Seu dare ferro opus esset ictus.
 
Qui nunc sacer Diis Manibus additus,
Tibi interempto pro patria, & quidem
   Pugnando, Barthlomaee gaudet
      Elisiis comes ire campis.
 
 405Lugete Cives, lugeat urbs Ducem:
Vicarium dux luge etiam tuum
   Vischaere, non unquam nec arctis
      Temporibus tibi defuisse
 
Visum. laborum nam patiens erat,
 410Insomniaeque, & pulueris, & famis:
   Saepe & minari auditus hosti:
      Brachia se duo, sinulosque [II,ii fol. F4v]
 
Habere cives, altero uti famem
Sistant comeso: qui super altero est,
    415Ut foeminis, natisque, & à se
      Carnifices gladios repellant.
 
Dii multa at isti dent mala Circio,
Barbam leoni vellere mortuo,
   Laruisque qui pugnare fortis,
       420Hunc etiam capere ausus hostem est:
 
Sed morte functum, cum neque iam loqui
Mutus, tenebris obsitus, & Styge,
   Pro se ipse, nec famam tueri
      Incolumem gladio valeret.
 
 425Illum & Thrasonem dicere non timens
Audace lingua, pectore non item:
   Sibi amputaturum nec ultrà
      Brachia, nec nociturum Iberis.
 
De Publica & Re vos meriti bene,
 430Vereque digni nomine Civium,
   Nostra nec indigni arte, quorum
      Hic etiam tituli legantur
 
Prae caeteris, Corneli Euerardice,
Cornelio & tu progenitus patre
    435Francisce, cuique à flore nomen
      Ipsa suo posuit Dione.
 
Vos Treviros sed dicere quid vetat?
Impune coecas ire per orbitas,
   Perque hostium tot septa, Rotam
       440Ulterius penetrare nando [II,ii fol. F5r]
 
Ausos: peracto & munere Publicae
Legationis, mox posita mora
   Diem representare pactum,
      Et reditu exhilarare cives.
 
 445Nec te bone, etsi Concilii Patres
Lanarii, assessum abnuerint tuum,
   Messaga, permisso quod utens
      Iure Danistam ageres, silebo.
 
Obliti in altrô se reprehendere,
 450Qui quaestus ipsis maximus est palam
   Domi, idque nulla Auctoritate,
      Aut tabulis, tituloúe fultis.
 
Et vos vocati rebus in asperis
Praesto adfuistis qui toties mihi,
    455Par Concionantum integellum.
      Mente quati solida nec unquam
 
Visi Fideles: vosque Petri duo
Octouiratus lumina, & Omie,
   Et Guassenari: tuque Bancki,
       460Saepe mihi memorande Bancki.
 
Et vos Iodoci progenies patris
Par Lucafratrum, tuque adeo eminus
   Gualtere, perdûelles ferire
      Docte tubo iaculante plumbum.
 
 465An verò, an Hugo te tacitum sinam,
Cui Alcuma stirps? huc ades o bone,
   Mandes ut obsessori Ibero,
      Has Veniae Mathenesiane [II,ii fol. F5v]
 
Dites tabellas, totque diplomata
 470Maranicae tam prodiga gratiae,
   In thura vendentem, atque odores
      Galbaneos genus omne vicum,
 
Rite instituto pharmacopolio,
Mittat. sed & vos huc quoque Publici
    475O Praemiatores adeste,
      Nomine conueniente rebus:
 
Dici Volones seu potius iuuat,
Terror Iberum, ac Harlemii Lacus,
   Insigne Rostratae unde ferre
       480Hic etiam meriti coronae,
 
Mersis profundo navibus hosticis,
Vectoriis vero, & Duce partium
   Capto, & reseruato ad Triumphum,
      Non sine ferriuomi aeris auctu
 
 485Reuecti, & amplis cum spoliis domum.
Et vos ô horum tergemini Duces,
   Iane, ac Herisce, tuque dignus
      Obsidia superesse Binci,
 
Et Bincianum protinus in locum,
 490Pusilla nomen brassica cûi dedit,
   Suffecte Corneli, usque Iberis
      Exuuiis humeros onustus.
 
Sed nec mihi hîc Alberte tacebere,
Punire Cacos, alter ut Hercules,
    495Defendere & Mauros iuuencis,
      Nec timidus prohibere fures. [II,ii fol. F6r]
 
O qualis, & quali, o, facies typo
Digna, & tabella, cum bovis unius
   Raptu videres, tresque abactos
       500Ob vitulos vitulantem Iberum?
 
At non inultum, quando Batavico
Mauros capillos pulvere collinens,
   Charonico missus cruentum
      Ore solum rapidus momordit.
 
 505Dicam & cohortis Centuriam meae,
Quam paene cum iam cuncta forent metu
   Repente consternata, primis
      Scilicet obsidii diebus,
 
Albiniana ad Castra Brittanniae
 510Caesis alumnis: parte alia, & quidem
   Vidente civitate tota,
      Non bene deficiente ad hostem,
 
De Falcoburgi Praesidiis loquor.
Adde interempto militiae Duce
    515Fortissimo Andraea, & iacente
      Corpore tunc etiam insepulto.
 
Famelicum osis obsidium pati,
Cunctisque pro se cuncta paventibus:
   Omnis mali dum causa, secum
       520Papicolae taciti renident:
 
Dapesque festas, ac epulas parant,
Quêis quisque amicos exciperent suos,
   Fratre, aut patrem lic, virum ista, Maurum
      Coprohorum haec, monachum illa amantem. [II,ii fol. F6v]
 
 525Cohortis inquam Centuriam meae:
Quam ego, videri ne capitis minor
   Possit, Duce, ut dixi, perempto:
      In varias vel abire partes:
 
Malis dolorem, laetitiam bonis,
 530Plenam universis denique civibus
   Stuporis admirationem
      Incutiens, animosque firmans
 
Heu imbecillo pectore praeditis:
Tuo rogatu nomine Publico
    535Bruchoue, suscepi regendam,
      Non pretio, sed amore recti.
 
Nec poenitet dum facti, ita singuli
Fortem dedistis hic operam mihi,
   Ducisque Commanipulones
       540Morigeri imperio fuistis.
 
Referre longum nomina: vos tamen
Quis nescit isse hosti assidue obuiam:
   Bis valla, & expugnasse crates
      Oppositas: totiesque terga
 
 545Vidisse Iberum? non te Hilari tamen,
Hosti usque forti pectore cognitum:
   Vestrasúe velitationes
      Continuas reticere possum
 
Hogarde, Velsi, Dicte, Bibacule,
 550David, Robolli, teque Leuncule,
   Catum hostica explorare castra,
      Digne puer meliore fato. [fol F7r]
 
Laurumque tu qui tam meritus bene,
O usque mecum tempus in ultimum
    555Deducte bellator, memorque
      Militiae verteris Georgi.
 
Salvete fortes, quos veneror, viri,
Commilitones, & socii optimi:
   Invicta propugnacla belli
       560Hesperii, genus ô Batavum,
 
Salvete Cives, Martia robora,
Quos muneretur iure Quiritium
   Digni Aurasinus: Marte priscis
      Nec Lacedemoniis minores.
 
 565Non flore nardi, non balano, aut rosis,
Verum decoro pulvere, & hostium,
   Et proprio aspersi refuso
      Pro patria toties cruore:
 
Castrensis olim, nunc quoque Civicae
 570Adepti honorem, vos socii mihi,
   Iidemque consortes fuistis
      Obsidii, famis, & pericli,
 
Belli & laborum, quos tulimus simul.
Ergo & meis vos nunc quoque fas modis
    575Florere, victurique mecum
      Participes fieri Triumphi.
 

Notae

[recensere]
  1. Glippers
  2. Pardoen ghevers
  3. Schielant
  4. Niewerkerck
  5. De lantscheydinghe
  6. Die Hildam
  7. Berghen op Zoom
  8. Maetroos
  9. Lillo
  10. Papenmeer
  11. De vliet
  12. Rijnlant Scyelant Delphlant
  13. Soetermeer
  14. De Segwertse wech
  15. Soetermeer
  16. Benthusen — De Noord a.
  17. De weypoort
  18. Soeterwoude.
  19. Stompwijkerwech
  20. De kercwech van Soeterwoude
  21. De Vrouwen brug Meerburch.
  22. Papenmeer
  23. Lammen
  24. Catwijc
  25. De Burcht
  26. Romenburch
  27. Alphen
  28. Noortwiick
  29. Misselijcke lust
  30. De blauwe steen
  31. Riinlant
  32. De Burcht
  33. Oudewater
  34. Cornelius Tacitus
  35. Claudius Civilis Batavorum Imperator.
  36. Schakerbosch
  37. Bruno Caninefatium Dux
  38. Mummius Lupercus Legatus
  39. Herennius Gallus Legionis I. Legatus.
  40. Dillius Vocala duo & Viscesima Legionis Legatus.
  41. Vetera Castra. Numisius Rufus & Herennius Gallus Legati.Classicus domi nobilis, Treviorum alae praefectus
  42. Iulius Tutor & Iulius Sabinus
  43. Colonia Agrippinensis
  44. VelledaVirgo fatidica nationis Bructerae
  45. Mummius Lupercus
  46. Iulius Paulus frater Civilis
  47. Fonteius Capito
  48. Claudius Sanctus
  49. Claudius Labeo
  50. Iulius Sabinus, quem falso Divum Iulium inter proavosnumerasse memorat Tacitus
  51. Tullius Valentinus Trevir
  52. Claudius Labeo
  53. Iulius Tutor
  54. Sextilius Foelix. xxi. Legio
  55. Iulius Briganticus Batavus
  56. Tullius Valentinus
  57. Herennius Gallus & Numisius Rufus
  58. Iulius Briganticus. Sextilius Foelix
  59. Petilius Cerealis Romani exercitus Imperator
  60. Celeres, & Fleximines, & Trossuli antiquitate dicti, quosnunc Equites dicimus. Vide Plin. Lib. 33 Cap. 2. Classicus
  61. Loïse er staat: videre
  62. Iulius Briganticus Batavus sorore Civilis genitus
  63. Claudia Sacrata, mulier Ubia
  64. Claudia Sacrata
  65. Velleda Virgo fatidica apud Bructeros
  66. in margine: Misselijcke lust.