Novum Testamentum (Codex Amiatinus)/Evangelium secundum Marcum

E Wikisource

ex Codice Amiatino

Evangelium secundum Mattheum
Hieronymus latine vertit, c. saeculo V AD
saec. I AD
 Capitula lectionum secundum Marcum Praefatio in Evangelium secundum Lucam 
I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI


EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.


I.

1 (1, 2.)Initium evangelii Iesu Christi filii dei 2sicut scriptum est in Esaia propheta Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam: 3 (2, 1.)vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. 4 (3, 6.)Fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6Et erat Iohannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat. Et praedicabat dicens 7 (4, 1.)Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius: 8ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos spiritu sancto. 9 (5, 1.)Et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est in Iordane ab Iohanne. 10Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso, 11et vox facta est de caelis Tu es filius meus dilectus, in te complacui. 12 (6, 2.)Et statim spiritus expellit eum in desertum. 13Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et temtabatur a satana, (7, 6.)eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. 14 (8, 4.)Postquam autem traditus est Iohannes, venit Iesus in Galilaeam, (9, 6.)praedicans evangelium regni dei 15et dicens quoniam impletum est tempus et appropinquavit regnum dei: paenitemini et credite evangelio. 16Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare; erant enim piscatores. 17 (10, 2.)Et dixit eis Iesus Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18Et protinus relictis retibus secuti sunt eum. 19 (11, 6.)Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.

21 (12, 8.)Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos, 22 (13, 2.)et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. 23 (14, 8.)Et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo, et exclamavit 24dicens Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio quis es, sanctus dei. 25Et comminatus est ei Iesus dicens Obmutesce et exi de homine. 26Et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes Quidnam est hoc? quae doctrina haec nova? quia in potestate et spiritibus inmundis imperat, et oboediunt ei. 28Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae. 29 (15, 2.)Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne. 30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans, et statim dicunt ei de illa. 31Et accedens elevavit eam, adprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. 32Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes, 33et erat omnis civitas congregata ad ianuam: 34et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiciebat, (16, 8.)et non sinebat loqui ea, quoniam sciebant eum. 35 (17, 8.)Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36Et secutus est eum Simon et qui cum illo erant, 37et cum invenissent eum, dixerunt ei quia omnes quaerunt te. 38Et ait illis Eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni. 39Et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea, et daemonia eiciens. 40 (18, 2.)Et venit ad eum leprosus deprecans eum, et genu flexo dixit Si vis, potes me mundare. 41Iesus autem misertus eius extendit manum suam, et tangens eum ait illi Volo, mundare. 42Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43Et comminatus ei statim eicit illum, 44et dicit ei Vide nemini dixeris, sed vade ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses, in testimonium illis. 45 (19, 10.)At ille egressus: coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse, et conveniebant ad eum undique.

II.

1 (20, 1.)Et iterum intravit Capharnaum post dies. 2Et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3Et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur. 4Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes summiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat. 5Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico Filii, dimittuntur tibi peccata. 6Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 7Quid hic sic loquitur? blasphemat: quis potest dimittere peccata nisi solus deus? 8Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent inter se, dicit illis Quid ista cogitatis im cordibus vestris? 9Quid est facilius, dicere paralytico Dimittuntur tibi peccata, an dicere Surge et tolle grabattum tuum et ambula? 10Ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata, ait paralytico 11Tibi dico Surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam. 12Et statim ille surrexit sublato grabatto abiit coram omnibus, ita ut ammirarentur omnes et honorificarent deum, dicentes quia numquam sic vidimus. 13 (21, 2.)Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum, et ait illi Sequere me. Et surgens secutus est eum. 15 (22, 2.)Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi qui et sequebantur eum. 16Et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? 17 (23, 2.)Hoc audito Iesus ait illis Non necesse habent sani medicum sed qui male habent: non enim veni vocare iustos sed peccatores. 18Et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes: et veniunt et dicunt illi Quare discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? 19Et ait illis Iesus Numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. 20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. 21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin auferet supplementum novum a veteri, et maior scissura fit. 22Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres: alioquin disrumpet vinum utres, et vinum effunditur et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. 23 (24, 2.)Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas. 24Pharisaei autem dicebant ei Ecce quid faciunt sabbatis quod non licet? 25Et ait illis Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26quomodo introiit domum dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? 27 (25, 2.)Et dicebat eis Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum: 28itaque dominus est filius hominis etiam sabbati.

III.

1Et introiit iterum synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam: 2et observabant eum si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3Et ait homini habenti manum aridam Surge in medium. 4Et dicit eis Licet sabbatis bene facere an male? animam salvam facere an perdere? At illi tacebant. 5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 6 (26, 4.)Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 7Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare, (27, 1.)et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum: 8ab Hierosolymis et ab Idumaea et trans Iordanen, et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quae faciebat venerunt ad eum. 9Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: 10multos enim sanabat, ita ut inruerent in eum ut illum tangerent: quotquot autem habebant plagas, 11et spiritus inmundi cum illum videbant, procidebant ei (28, 8.)et clamabant dicentes 12Tu es filius dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. 13 (20, 2.)Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare evangelium: 15et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia. 16 (30, 2.)Et imposuit Simoni nomen Petrus, 17et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est filii tonitrui, 18et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Taddaeum et Simonem Cananaeum 19et Iudam Scariot, qui et tradidit illum. 20 (31, 10.)Et veniunt ad domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim quoniam in furorem versus est. 22 (32, 2.)Et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemonum eicit daemonia. 23 (33, 2.)Et convocatis eis in parabolis dicebat illis Quomodo potest satanas satanan eicere? 24Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illius. 25Et si domus super semet ipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26Et si satanas consurrexit in semet ipsum, dispertitus est, et non poterit stare sed finem habet. 27Nemo potest vasa fortis ingressus · domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius deripiet. 28 (34, 2.)Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint: 29qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. 30Quoniam dicebant Spiritum inmundum habet. 31 (35, 2.)Et veniunt mater eius et fratres, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum: 32et sedebat circa eum turba, et dicunt ei Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. 33Et respondens eis ait Quae est mater mea et fratres mei? 34Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait Ecce mater mea et fratres mei: 35qui enim fecerit voluntatem dei, hic frater meus et soror mea et mater est.

IV.

1 (36, 2.)Et iterum coepit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari: et omnis turba circa mare super terram erat. 2Et docebat illos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua 3Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. 5Aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; 6et quando exortus est sol, exaestuavit, eo quod non haberet radicem exaruit. 7Et aliud cecidit in spinis, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum. 9Et dicebat Qui habet aures audiendi audiat. 10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant cum duodecim parabolas. 11Et dicebat eis Vobis datum est scire mysterium regni dei, (37, 1.)illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt, 12ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. 13Et ait illis Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 (38, 2.)Qui seminat, verbum seminat. 15Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum. 16Et hi sunt sinmiliter qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud, 17et non habent radicem in se sed temporales sunt, deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur. 18Et alii sunt qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, 19et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum. 21 (39, 2.)Et dicebat illis Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? 22 (40, 2.)Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur, nec factum est occultum sed ut in palam veniat. 23Si quis habet aures audiendi, audiat. 24 (41, 2.)Et dicebat illis Videte quid audiatis: in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis, et adicietur vobis. 25 (42, 2.)Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab illo. 26 (43, 10.)Et dicebat Sic est regnum dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, 27et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat dum nescit ille. 28Ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30 (44, 2.)Et dicebat Cui adsimilabimus regnum dei, aut cui parabolae comparabimus illud? 31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra, 32et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare. 33 (45, 6.)Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; 34sine parabola autem non loquebatur eis, (46, 10.)seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35 (47, 2.)Et ait illis illa die cum sero esset factum Transeamus contra. 36Et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erant in navi, et aliae naves erant cum illo. 37Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navem, ita ut impleretur navis. 38Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens: et excitant eum et dicunt ei Magister, non ad te pertinet quia perimus? 39Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari Tace et obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. 40Et ait illis Quid timidi estis? necdura habetis fidem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?

V.

1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo, 3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, 4quoniam saepe compedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare, 5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat et clamans et concidens se lapidibus. 6Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum, et clamans voce magna dicit Quid mihi et tibi, Iesu filii dei summi? adiuro te per deum, ne me torqueas. 8Dicebat enim illi Exi spiritus inmunde ab homine. 9Et interrogabat eum Quod tibi nomen est? Et dicit ei Legio nomen mihi est, quia multi sumus. 10Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens: 12et deprecabantur eum spiritus dicentes Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. 13Et concessit eis statim Iesus: et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos, et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia, et suffocati sunt in mare. 14Qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros: et egressi sunt videre quid esset facti, 15et veniunt ad Iesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. 16Et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum. 18 (48, 8.)Cumque ascenderet navem, coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo. 19Et non admisit eum, sed ait illi Vade in domum tuam ad tuos, et adnuntia illis quanta tibi dominus fecerit et misertus sit tui. 20Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. 21 (49, 2.)Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. 22Et venit quidam de archesynagogis, nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius, 23et deprecabatur eum multum, dicens quoniam filia mea in extremis est: veni inpone manus super eam, ut salva sit et vivat. 24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant illum. 25Et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua, nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat, 27cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius: 28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 30Et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat Quis tetigit vestimenta mea? 31Et dicebant ei discipuli sui Vides turbam comprimentem te, et dicis Quis me tetigit? 32Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. 33Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35Adhuc eo loquente veniunt ab archesynagogo dicentes quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? 36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archesynagogo Noli timere, tantummodo crede. 37Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi. 38Et veniunt in domum archesynagogi, et videt tumultum et flentes et heiulantes multum, 39et ingressus ait eis Quid turbamini et ploratis? puella non est mortua sed dormit. 40Et inridebant eum. Ipse vero eiectis oranibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant, et ingreditur ubi erat puella iacens. 41Et tenens manum puellae ait illi Talitha cumi, quod est interpretatum Puella, tibi dico, surge. 42Et confestim surrexit puella et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstipuerunt stupore maximo. 43Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

VI.

1 (50, 1.)Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli sui. 2Et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audieutes admirabantur in doctrina eius dicentes Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? 3Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4 (51, 1.)Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit. 6Et mirabatur propter incredulitatem illorum, (52, 2.)et circumibat castella in circuitu docens. 7 (53, 2.)Et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, 8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram non panem neque in zona aes, 9sed calciatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 (54, 2.)Et dicebat eis Quocumque introieritis in domum, iilic manete donec exeatis inde. 11 (55, 2.)Et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 (56, 8.)Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent, 13et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos egrotos et sanabant. 14 (57, 2.)Et audivit Herodes rex, manifestum enim factum est nomen eius, et dicebat quia Iohannes baptista resurrexit a mortuis, et propterea inopinantur virtutes in illo. 15Alii autem dicebant quia Helias est, alii vero dicebant Propheta est quasi unus ex prophetis. 16 (58, 2.)Quo audito Herodes ait Quem ego decollavi Iohannen, hic a mortuis resurrexit. 17 (59, 2.)Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannen et vinxit eum in carcere propter Herodiadam uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam: 18dicebat enim Iohannes Herodi Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum, nec poterat: 20Herodes enim metuebat Iohannen, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 (60, 6.)Et cum dies oportunus accidisset, Herodes natalis sui caenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae: 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellae Pete a me quod vis, et dabo tibi. 23Et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Quae cum exisset, dixit matri suae Quid petam? Et illa dixit Caput Iohannis baptistae. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens Volo ut protinus des mihi · in disco caput Iohannis baptistae. 26Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare, 27sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. 29Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. 30 (61, 8.)Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. 31Et ait illis Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et rediebant multi, nec manducandi spatium habebant. 32Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestres et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 (64, 1.)Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes Desertus est locus hic, et iam hora praeterivit: 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent. 37Et respondens ait illis Date eis manducare. Et dixerunt ei Euntes emamus denariis ducentis panes, et dabimus eis manducare. 38Et dicit eis Quot panes habetis? ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt Quinque, et duos pisces. 39Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit, et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes et saturati sunt: 43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum. 45 (65, 6.)Et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 (66, 2.)Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 (67, 4.)Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare, et volebat praeterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt: 50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit illis Confidite, ego sum, nolite timere. 51 (68, 6.)Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus: et plus magis intra se stupebant. 52Non enim intellexerant de panibus: erat enim cor illorum obcaecatum. 53 (69, 2.)Et cum transfretassent, pervenerunt in terram Gennesareth et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum, 55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat in vicos vel in villas aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum salvi fiebant.

VII.

1 (70, 10.)Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis, venientes ab Hierosolymis. 2Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3Pharisaei enim et omnes ludaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum, 4et a foro nisi baptizentur non comedunt: et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. 5 (71, 6.)Et interrogant eum Pharisaei et scribae Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens dixit eis Bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: 7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas praecepta hominum. 8Relinquentes enim mandata dei tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum, et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis Bene irritum facitis praeceptum dei ut traditionem vestram servetis. 10Moses enim dixit Honora patrem tuum et matrem tuam, et Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur: 11vos autem dicitis Si dixerit homo patri aut matri Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit, 12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri, 13rescindentes verbum dei per traditionem vestram quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. 14Et advocans iterum turbam dicebat illis Audite me omnes et intellegite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 (72, 6.)Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18Et ait illis Sic et vos inprudentes estis? non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, 19quia non introit in cor eius sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem: 21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22furta, avaritiae, nequitiae, dolus, inpudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem. 24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum neminem voluit scire, et non potuit latere. 25Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius habebat filia spiritum inmundum, intravit et procidit ad pedes eius: 26erat autem mulier gentilis, Syrophoenissa genere, (73, 6.)et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius. 27Qui dixit illi Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 28At illa respondit et dicit ei Utique, domine: nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. 29Et ait illi Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium de filia tua. 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. 31 (74, 10.)Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecantur eum ut inponat illi manum. 33Et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas, et expuens tetigit linguam eius, 34et suspiciens in caelum ingemuit, et ait illi Effetha, quod est adaperire. 35Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36Et praecepit illis ne cui dicerent: (75, 8.)quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, 37et eo amplius admirabantur dicentes (76, 6.)Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui.

VIII.

1In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis 2Misereor super turba, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent, 3et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4Et responderunt ei discipuli sui Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? 5Et interrogavit eos Quot panes habetis? Qui dixerunt Septem. 6Et praecepit turbae discumbere supra terram: et accipiens septem panes gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut adponerent, et adposuerunt turbae. 7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit et iussit adponi. 8Et manducaverunt et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9Erant autem qui manducaverant quasi quattuor milia: et dimisit eos. 10Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11 (77, 4.)Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo temtantes eum. 12 (78, 6.)Et ingemescens spiritu ait Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis si dabitur generationi isti signum. 13Et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum. 14Et obliti sunt sumere panes, et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 (79, 2.)Et praecipiebat eis dicens Videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis. 16 (80, 6.)Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus. 17Quo cognito Iesus ait illis Quid cogitatis quia panes non habetis? nondum cognoscitis neque intellegitis ? adhuc caecatum habetis cor vestrum? 18Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? nec recordamini, 19quando quinque panes fregi in quinque milia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei Duodecim. 20Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei Septem. 21Et dicebat eis Quomodo nondum intellegitis? 22 (81, 10.)Et veniunt Bethsaida: et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23Et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum, et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret. 24Et aspiciens ait Video homines velut arbores ambulantes. 25Deinde iterum inposuit manus super oculos eius, et coepit videre, et restitutus est ita ut videret clare omnia. 26Et misit illum in domum suam dicens Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris. 27 (82, 1.)Et egressus est Iesus et discipuli eius in castello Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos dicens eis Quem me dicunt esse homines? 28Qui responderunt illi dicentes Iohannen baptistam, alii Heliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29Tunc dicit illis Vos vero quem me dicitis esse? Respondens Petrus ait ei Tu es Christus. 30 (83, 2.)Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo. 31Et coepit docere illos quoniam oportet filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere, 32et palam verbum loquebatur. (84, 6.)Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum. 33Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens Vade retro me, satana, quoniam non sapis quae dei sunt sed quae sunt hominum. 34 (85, 2.)Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis Si quis vult post me sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. 35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciet animae suae? 37Aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? 38 (86, 2.)Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis. 39Et dicebat illis Amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum dei veniens in virtute.

IX.

1 (87, 2.)Et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solus, et transfiguratus est coram ipsis: 2et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. 3Et apparuit illis Helias cum Mose, et erant loquentes cum Iesu. 4Et respondens Petrus ait Iesu Rabbi, bonum est hic nos esse, et faciamus tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum. 5Non enim sciebat quid diceret: erant autem timore exterriti. 6Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens Hic est filius meus carissimus, audite illum. 7Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 8Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 (88, 10.)Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset Cum a mortuis resurrexerit. 10 (89, 6.)Et interrogabant eum dicentes Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum? 11Qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia: et quomodo scriptum est in filium hominis ut multa patiatur et contemnatur? 12Sed dico vobis quia et Helias venit, et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. 13 90. (10.)Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 14Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15Et interrogavit eos Quid inter vos conquiritis? 16 (91, 2.)Et respondens unus de turba dixit Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, 17qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit: et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt. 18Qui respondens eis dicit generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? adferte illum ad me. 19Et adtulerunt eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans. 20Et interrogavit patrem eius Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit? At ille ait Ab infantia: 21et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. 22Iesus autem ait illi Si potes credere, omnia possibilia credenti. 23Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat Credo, adiuva incredulitatem meam. 24Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui inmundo dicens illi Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo et amplius ne introeas in eum. 25Et exclamans multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. 26Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 27 (92, 10.)Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum Quare nos non potuimus eicere eum? 28Et dixit illis Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio. 29 (93, 2.)Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire. 30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31At illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. 32 (94, 10.)Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos Quid in via tractabatis? 33 (95, 2.)At illi tacebant, siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior. 34Et residens vocavit duodecim et ait illis Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister. 35Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis 36Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: (96, 1.)et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum qui me misit. 37 (97, 8.)Respondit illi Iohannes dicens Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 36Iesus autem ait Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me. 39Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 (98, 6.)Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 41 (99, 2.)Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. 42 (100, 6.)Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, 43 (101, 10.)ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 44Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, 45ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 46Quod si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 47ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. 48Omnis enim igne sallietur, et omnis victima sallietur. 49 (102, 2.)Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

X.

1 (106, 6.)Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos. 2Et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere, temtantes eum. 3At ille respondens dixit eis Quid vobis praecepit Moses? 4Qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere. 5Quibus respondens Iesus ait Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud; 6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos deus: 7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam, 8et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro. 9Quod ergo deus iunxit, homo non separet. 10 (104, 10.)Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. 11 (105, 2.)Et dicit illis Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam: 12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. 13 (106, 2.)Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offerentibus. 14Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait illis Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum dei. 15Amen dico vobis, quisque non receperit regnum dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16Et complexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos. 17 (107, 2.)Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? 18Iesus autem dixit ei Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus deus. 19Praecepta nosti Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 20Et ille respondens ait Magister, haec omnia observavi a iuventute mea. 21 (108, 2.)Iesus autem intuitus eura dilexit eum et dixit illi Unum tibi deest: vade quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me. 22 (109, 2.)Qui contristatus in verbo abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. 23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis Quam difficile qui pecunias habent in regnum dei introibunt. 24Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum dei introire. 25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum dei. 26Qui magis admirabantur, dicentes ad semet ipsos Et quis potest salvus fieri? 27Et intuens illos Iesus ait Apud homines inpossibile est, sed non apud deum: omnia enim possibilia sunt apud deum. 28Coepit Petrus ei dicere Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29 (110, 2.)Respondens Iesus ait Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutoribus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 (111, 2.)Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 32 (112, 2.)Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma, et praecedebat illos Iesus, et stupebant et sequentes timebant. Et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei eventura, 33quia ecce ascendimus in Hierosolyma, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus, 34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum, interficient eum et tertia die resurget. 35 (113, 6.)Et accedunt ad eum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes Magister, volumus ut quodcumque petierimus facias nobis. 36At ille dixit eis Quid vultis ut faciam vobis? 37Et dixerunt Da nobis ut unus ad dextram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38Iesus autem ait eis Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem quem ego bibo? aut baptismum quo ego baptizor baptizari? 39At illi dixerunt ei Possumus. Iesus autem ait eis Calicem quidem quem ego bibo bibetis, et baptismum quo ego baptizor baptizabimini: 40sedere autem ad dextram meam vel ad sinistram, non est meum dare, sed quibus paratum est. 41 (114, 2.)Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne. 42Iesus autem vocans eos ait illis Scitis quia hi qui videntur principari gentibus dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum: 43non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister, 44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus. 45 (115, 4.)Nam et filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemtionem pro multis. 46 (116, 2.)Et veniunt Hierichum: et proficiscente eo Hiericho et discipuhs eius et plurima multitudine filius Timaei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere Filii David Iesus, miserere mei. 48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamavit Filii David, miserere mei. 49Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum dicentes ei Animaequior esto, surge, vocat te. 50Qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum. 51Et respondens Iesus dixit illi Quid vis tibi faciam? Caecus autem dixit ei Rabboni, ut videam. 52Iesus autem ait illi Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in viam.

XI.

1 (117, 2.)Et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem olivarum, mittit dues ex discipulis suis 2et ait illis Ite in castellum quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum et adducite. 3Et si quis vobis dixerit Quid facitis? dicite quia domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc. 4 (118, 2.)Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis Quid facitis solventes pullum? 6Qui dixerut eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis. 7Et duxerunt pullum ad Iesum: et inponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8Multi autem vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. 9 (119, 1.)Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes Osanna, 10benedictus qui venit in nomine domini, benedictum quod venit regnum patris nostri David, osanna in excelsis. 11 (120, 6.)Et introivit Hierosolyma in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespere esset hora, exivit in Bethaniam cum duodecim. 12Et alia die cum irent a Bethania, esuriit, 13cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea, et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14Et respondens dixit ei Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet. Et audiebant discipuli eius. 15Et veniunt Hierosolymam. (121, 1.)Et cum introisset templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. 17Et docebat dicens eis Non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 (122, 1.)Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 (123, 10.)Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21Et recordatus Petrus dicit ei Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit. 22 (124, 6.)Et respondens Iesus ait illis Habete fidem dei: 23amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti Tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 (125, 4.)Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et veniet vobis. 25Et cum stabitis ad orandum , dimittite si quid habetis adversum aliquem, ut et pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra. 26Quod si vos non dimiseritis, nec pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra. 27 (127, 2.)Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28et dicunt illi In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias? 29Iesus autem respondens ait illis Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate haec faciam. 30Baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus? respondete mihi. 31At illi cogitabant secum dicentes Si dixerimus De caelo, dicet Quare ergo non credidistis ei? 32si dixerimus Ex hominibus, timebant populum: omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt ·Iesu Nescimus. Respondens Iesus ait illis Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.

XII.

1 (128, 2.)Et coepit illis in parabolis loqui. Vineam pastinavit homo, et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrem, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae 3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5Et rursum alium misit: et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens quia reverebuntur filium meum. 7Coloni autem dixerunt ad invicem Hic est heres: venite occidamus eum, et nostra erit hereditas. 8Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10Nec scripturam hanc legistis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: 11a domino factum est istud et est admirabile in oculis nostris? 12 (129, 1.)Et quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13 (130, 2.)Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo. 14Qui venientes dicunt ei Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominis, sed in veritate viam domini doces: licet dari tributum Caesari, an non dabimus? 15Qui sciens versutiam eorum ait iUis Quid me temtatis? adferte mihi denarium ut videam. 16At illi attulerunt. Et ait illis Cuius est imago haec et inscriptio ? Dicunt illi Caesaris. 17Respondens autem Iesus dixit illis Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Et mirabantur super eo. 18Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes 19Magister, Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo. 20Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine: 21et secundus accepit eam et mortuus est, et nec iste reliquit semen: et tertius similiter. 22Et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen: novissima omnium defuncta est mulier. 23In resurreclione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24Et respondens Iesus ait illis Non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem dei? 25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi deus inquiens Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? 27Non est deus mortuorum sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28 (131, 6.)Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est Audi Israhel, dominus deus noster deus unus est, 30et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31Secundum autem simile est illi Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Maius horum aliud mandatum non est. 32 (132, 10.)Et ait illi scriba Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum: 33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. 34Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi Non es longe a regno dei. (133, 2.)Et nemo iam audebat eum interrogare. 35 (134, 2.)Et respondens Iesus dicebat docens in templo Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David ? 36Ipse enim David dicit in spiritu sancto Dixit dominus domino meo Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37Ipse ergo David dicit eum ·dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit. 38 (135, 2.)Et dicebat eis in doctrina sua Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in caenis: 40 (136, 8.)qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipient prolixius iudicium. 41Et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium, et multi divites iactabant multa: 42cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43Et convocans discipulos suos ait iUis Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium: 44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec vero de paenuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.

XIII.

1 (137, 2.)Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis Magister, aspice quales lapides et quales structurae. 2Et respondens Iesus ait illi Vides has omnes magnas aedificationes? non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. 3 (138, 2.)Et cum sederet in ·montem olivarum contra templum, interrogabant eum seperatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas 4Dic nobis quando ista fient? et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari? 5Et respondens Iesus coepit dicere illis Videte ne quis vos seducat: 6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum, et multos seducent. 7Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim fieri; sed nondum finis. 8Exsurget autem gens contra gentem et regnum super regnum, et erunt terrae motus per loca et fames. Initium dolorum haec. 9 (139, 1.)Videte autem vosmet ipsos: tradent enim vos conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10 (140, 6.)Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 (141, 2.)Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed spiritus sanctus. 12Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et consurgent filii in parentes et morte adficient eos, 13et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14 (142, 6.)Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intellegat, (143, 2.)tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, 15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua, 16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 (144, 2.)Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus. 18 (145, 6.)Orate vero ut hieme non fiant. 19 (146, 2.)Erunt enim dies illi tribulationis tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit deus usque nunc neque fient. 20 (147, 6.)Et nisi breviasset dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos quos elegit breviavit dies. 21 (148, 2.)Et tunc si quis vobis dixerit Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 22 (149, 6.)Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, etiam electos. 23Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. 24 (150, 2.)Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes quae sunt in caelis movebuntur. 26 (151, 2.)Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. 28A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: 29sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30Amen dico vobis quoniam non transibit generatio haec donec omnia ista fiant. 31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32 (152, 6.)De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque filius, nisi pater. 33 (153, 6.)Videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. 34 (154, 2.)Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecipiat ut vigilet. 35 (155, 2.)Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, 36et cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate.

XIV.

1 (156, 2.)Erat autem pascha et azyma post biduum, (157, 6.)et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. 2Dicebant enim Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. 3 (158, 1.)Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum ungenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput eius. 4Erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes Ut quid perditio ista ungenti facta est? 5Poterat enim ungentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6Iesus autem dixit Sinite eam: quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere, me autem non semper habetis. 8 (159, 4.)Quod habuit haec fecit, praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius. 10 (160, 2.)Et Iudas Scariotis, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis. 11Qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos: et quaerebat quomodo illum oportune traderet. 12Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha? 13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis Ite in civitatem: et occurrit vobis homo laguenam aquae baiulans, sequimini eum, 14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit Ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem? 15Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum, et illic parate nobis. 16Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha. 17 (161, 4.)Vespere autem facto venit cum duodecim. 18Et discumbentibus cum eis et manducantibus ait Iesus Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. 19 (162, 1.)At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim Numquid ego? 20 (163, 2.)Qui ait illis Unus ex duodecim, qui intingit mecum in catino. 21Et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo; vae autem homini illi per quem filius hominis traditur: (164, 6.)bonum est ei si non esset natus homo ille. 22 (165, 1.)Et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis, et ait Sumite, hoc est corpus meum. 23 (166, 2.)Et accepto calice gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. 24Et ait illis Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. 25Amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno dei. 26 (167, 6.)Et hymno dicto exierunt in montem olivarum. 27 (168, 4.)Et ait Iesus Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est Percutiam pastorem, et dispargentur oves. 28 (169, 6.)Sed postea quam surrexero, praecedam vos in Galilaeam. 29 (170, 1.)Petrus autem ait ei Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. 30Et ait illi Iesus Amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac, prius quam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. 31 (171, 6.)At ille amplius loquebatur Etsi oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. 32 (172, 1.)Et veniunt in praedium cui nomen Gesemani, et ait discipulis suis Sedete hic donec orem. 33Et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannen secum, et coepit pavere et taedere. 34 (174, 4.)Et ait illis Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic et vigilate. 35 (175, 2.)Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora, 36et dixit Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: (176, 1.)sed non quod ego volo sed quod tu. 37 (177, 2.)Et venit et invenit eos dormientes, et ait Petro Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38Vigilate et orate ut non intretis in temtationem: (178, 4.)spiritus quidem promtus, caro vero infirma. 39 (179, 6.)Et iterum abiens oravit eundera sermonem dicens. 40Et reversus denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. 41 (180, 2.)Et venit tertio et ait illis Dormite iam et requiescite: sufficit: venit hora: ecce traditur filius hominis in manus peccatorum. 42Surgite, eamus: ecce qui me tradit prope est. 43 (181, 1.)Et adhuc eo loquente venit Iudas · unus ex duodecim, et cum illo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus. 44 (182, 2.)Dederat autem traditor eius signum eis dicens Quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eimi, et caute ducite. 45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait Rabbi, et osculatus est eum. 46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 (183, 1.)Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 (184, 1.)Et respondens Iesus ait illis Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me: 49cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut adimpleantur scripturae. 50 (185, 6.)Tunc discipuli eius relinqueutes eum omnes fugerunt. 51 (186, 10.)Adulescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: 52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis. 53 (187, 1.)Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores. 54 (184, 4.)Petrus autem a longe secutus est eum usque in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55 (189, 2.)Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent, nec inveniebant: 56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57 (190, 6.)Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes 58quoniam nos audivimus eum dicentem Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. 59Et non erat conveniens testimonium illorum. 60Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his? 61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei Tu es Christus, filius benedicti? 62 (191, 1.)Iesus autem dixit illi Ego sum: et videbitis filium hominis a dextris sedentem virtutis et venientem cum nubibus caeli. 63 (192, 6.)Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait (193, 2.)Quid adhuc desideramus testes? 64Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 (194, 1.)Et coeperuut quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant. 66 (195, 1.)Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis, 67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait Et tu cum Iesu Nazareno eras. 68At ille negavit dicens Neque scio neque novi quid dicas. (196, 1.)Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est. 70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro Vere ex illis es: nam et Galilaeus es. 71Ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis. 72Et statim iterum gallus cantavit: (197, 2.)et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis: et coepit flere.

XV.

1 (198, 2.)Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, (199, 1.)vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2 (200, 1.)Et interrogavit eum Pilatus Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait illi Tu dicis. 3 (201, 4.)Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens Non respondis quicquam? vide in quantis te accusant. 5Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 (202, 2.)Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent. 7 (203, 4.)Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis et dixit Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 (204, 1.)Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis. 12 (205, 1.)Pilatus autem iterum respondens ait illis Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? 13At illi iterum clamaverunt Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat eis Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant Crucifige eum. 15 (206, 1.)Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban, et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur. 16 (207, 4.)Milites autem duxerunt eum iri atrium praetorii, et convocant totam cohortem, 17et induunt eum purpura, et inponunt ei plectentes spineam coronam, 18et coeperunt salutare eum Have rex Iudaeorum: 19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. 20 (208, 6.)Et postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum vestimentis suis, et educunt illum ut crucifigerent eum. 21 (209, 1.)Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyreneum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 (210, 1.)Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum calvariae locus. 23 (211, 4.)Et dabant ei bibere murratum vinum, et non accepit. 24 (212, 1.)Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 (213, 10.)Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. 26 (214, 1.)Et erat titulus causae eius inscriptus Rex Iudaeorum. 27 (215, 1.)Et cum eo crucifigunt duo latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 (216, 8.)Et adimpleta est scriptura quae dicit Et cum iniquis reputatus est. 29 (217, 6.)Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes Va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat: 30salvum fac temet ipsum descendens de cruce. 31 (218, 2.)Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. 32Christus rex Israhel: descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. (219, 2.)Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei. 33 (220, 2.)Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 (221, 6.)Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi heloi lama sabacthani, quod est interpretatum deus meus Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant Ecce Heliam vocat. 36 (222, 2.)Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo polum dabat ei, dicens Sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum. 37 (223, 1.)Iesus autem emissa voce magna exspiravit. 38 (224, 2.)Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 (225, 2.)Videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset, ait Vere homo hic filius dei erat. 40 (226, 10.)Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater, et Salomae, 41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. 42 (227, 1.)Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, 43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei, et audacter introiit ad Pilatum et petit corpus Iesu. 44Pilatus autem mirabatur si iam obisset, et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset. 45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 (228, 1.)Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 (229, 6.)Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.

XVI.

1 (230, 8.)Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salomae emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. 2 (231, 1.)Et valde mane una sabbatorum veninut ad monumentum, orto iam sole, 3et dicebant ad invicem Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4Et respicientes vident revolutum lapidem: erat quippe magnus valde. 5Et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 (232, 2.)Qui diciti illis Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum: surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. 7Sed ite dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8At ille exeuntes fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quicquam dixerunt: timebant enim. 9Surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia. 10Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam. 13Et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14Novissime recumbentibus illlis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. 15Et dixit eis Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 16Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur. 17Signa autem eos qui crediderint haec sequentur, in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eos nocebit, super egrotos manus inponent et bene habebunt. 19Et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum et sedit a dextris dei. 20Illi autem profecti praedicaveruut ubique, domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Amen. •


EXPLICIT


 Capitula lectionum secundum Marcum Praefatio in Evangelium secundum Lucam