Jump to content

Odarum liber

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Odarum liber
saeculo 17

editio: Lugduni Batavorum, 1672
fons: GoogleBooks

JESUS IN AGRO LUDENS CUM MATRE.

[recensere]

ODE I. In qua describitur amoenitas ruris.

[recensere]

 
At quis hic autem puer, innocentes
Qui parat lusus, ubi prata mollis
Collium flexus, tenuisque rivi
  Unda coronat.
 
Tune stellarum decor, eruditae
Prima naturae facies, supremae
Mentis exemplum, sobolesque magno
  Aequa parenti?
 
Ecce mortali vice mitigatus,
Simplici ludens equitas in agno,
Ipse jam noster patiens vocari
  Pastor, et agnus.
 
Clara, tu quondam pede qui tonanti
Astra calcabas, volucresque stellas,
Jam super molles violas, et inter
  Lilia ludis.
 
Virgo, non natum decet iste ludus
Solis ardentes melius quadrigas
Fraenet, et curru superos volanti
  Urgeat orbes.
 
Antequam caeli spatiosus orbis
Tenderet vastam per inane molem,
Ille jam nubes super, atque ventos
  Arduus ibat.
 
Si per herbosos tamen est recessus
Cura ludentem recreasse natum:
Rure cum laeto procul aura vernis
  Floribus halat:
 
Hic ager vicinus amoenitatem
Dulce respirat; sine nube puri
Hic micant soles, Zephyrique blando
  Murmure ludunt.
 
Mollis hic herbâ viret, et tepente
Sternitur musco via, ne rigenti
Fors pedes laedat teneros arenâ
  Callis iniquus.
 
Sive lectorum studiosa florum
Quaeris aptandam puero coronam,
Aut amas molli digito comantem
  Carpere myrtum.
 
Late odoratas tibi promit uber
Hic opes campus; rosa purpuratos
Hic sinus, fuscos, violae, nitentes
  Lilia pandunt.
 
Arbor aestivo bene multa soli
Divite exponit sua poma ramo:
Frugibus felix beat arua largo
  Copia cornu.
 
Terra, quae dorso tumet eminenti,
Sponte se Baccho dedit, at patentes
Fusa per campos Cereri laborat
  Ubere glebâ.
 
Sive te fontes, et amoena lymphis
Prata delectent, ubi blandienti
Garriat laetam querulus per herbam
  Murmure rivus.
 
Non procul leni fluit unda cursu,
Nulla quam turbat ratis, inquieto
Remigum pulsu, vacat otiosis
  Ripa phaselis.
 
Una per campos aqua delicatum
Vitreo labens ciet ore murmur:
Blanda labenti simul, et strepenti
  Obstrepit aura.
 
Humidum litus tepet, et palustri
Texitur junco; per aprica rivum
Arva ludentem tegit explicatis
  Frondibus arbos.
 
Quid voluptates memorare pergam
Caeteras ruris tibi praeparati?
Ipsa ridentis plaga ridet omnis
  Ore puelli.
 
Pastor erranti grege feriatus
Inflat argutâ calamos sub ulmo:
Valle respondet vagus in propinquo
  Carmina pagus
 
Interim plaudunt hilarata cantu
Rura, persultat pede pulsa tellus,
Mugiunt valles, ovibusque pastis
  Flumina balant.
 
Personat festo nemus omne plausu,
Ales exultans volat, et sonoris
Cantibus mutas animasse rupes
  Gaudet acanthis.
 
Garrulus surdas Zephyrus volatu
Provocat frondes, ubi purus undae
Humor obliquo per agros laborat
  Serpere cursu.
 
Illa naturae fuit innocentis
Forma, cum prisci niveique mores,
Cumque sub primi bona mens vigebat
  Tempora mundi.
 
Siquid aestivi per agros caloris
Fortè vitalem tepefecit auram,
Obviam ramo nemus imminenti
  Porrigit umbram.
 
Prona se nato simul, et et parenti
Quercus affundit super, et reclini
Incubans natum pariterque matrem
  Fronde coronat.
 
Perge felices agitare ludos,
Virgo: ludentem mea te sonabit
Musa: te semper, puerumque jugi
  Carmine dicam.
 
Sic ames dulcem recreasse natum,
Ut tuo vati, miseroque pacem,
Ore quo ridet bonus, et quietem
  Annuat orbi.
 

Ad Illustriss. Virum GUILLELMUM LAMONIUM, SENATUS PRINCIPEM.

[recensere]

ODE II. Pro recepta valetudine in posterum diligentius tuenda.

[recensere]

 
      Dum vis improba fervida
Febris te rapidis ureret aestibus:
      Tecum me quoque, LAMONI,
Perfixum tenuit corde sub intimo
      Morbi pars violentior.
At quas non precibus, cum fureret dolor,
      Fatis opposui moras?
Pro te, res sineret, fataque poscerent,
      Vitam fundere prodigus.
Sed frustra facilis restituit Deus
      Votis incolumen meis;
Si curis etiam pro popularibus,
      Somnos rumpere destinas:
Nec fessum strepitu pectus, inutili
      Rerum pondere liberes.
Frustra sollicitis fletibus obvios
      Fati fregimus impetus:
Si tam crebra suis ambitionibus
      Fidi turba gregis, tibi
Seris invideat noctibus otium;
      Postquam non modicam tuo
Patrem sustinuit demere de die.
      Longe, qui tibi, publicae
Dum momenta rei grandia sustines,
      Rebus frivola de suis,
Duri saepe tuis auribus, obstrepunt.
      Longe turba clientium:
Cum te sepositum dulcis amabiles
      Ruris delitiae tenent.
Hic mens jam gravibus fessa negotiis,
      Se, secreta per otia,
Musarum teneris lusibus explicet:
      Et frons laetior aspici,
Curarum rigidis libera nubibus,
      Risu seria temperet.
Aut dilecta tuas filia dulcibus
      Curas deleat osculis,
Quae figat facili plurima dextera,
      Nolenti rapere obstinet.
Hic auris et ames liberioribus,
      Molli sub zephyro, frui:
Jam fractis, humili sole, caloribus,
      Latifundia cum tui,
Acri vectus equo, ruris obambulas;
      Venatuque premis nemus.
Nec jam te phaleris Gloria cum suis,
      Dotalique superbia,
Nec quae Fama tuas excubat ad fores,
      Magni nominis artifex,
Urat sollicitum. Te nihil attinet,
      Vulgares animos supra
Tam longe positum, quaerere turbida
      Famam solicitudine.
Princeps purpureo jam datus Ordini,
      Tantum vive: brevi tuam
Sese laudis iter ferre per arduum
      Emirabere gloriam:
Quo fortuna vocat te tua, publicis
      Regni pro rationibus.
Nec lucem hanc animus temnere nobilis
      Caelo affectet iter prius,
Quam toto penitus tollere perfidas
      Artes coeperis è foro,
Et luxus populorum intolerabilem
      Emendare licentiam.
Atque implenda tuae denique gloriae
      Postquam fata repleveris,
Hos vitae strepitus, et miserabiles
      Curas deserere oссuра,
Pacis perpetuae conditionibus.
 

AD CICADAM.

[recensere]

ODE III.

[recensere]

O quae virenti graminis in toro,
Cicada, blande fidis, et herbidos
   Saltus oberras, otiosos
      Ingeniosa ciere cantus.
 
Seu forte adultis floribus incubas,
Caeli caducis ebria fletibus
   Gaudesve persultare campi
      Graminei virides per undas:
 
Seu voce concors accinis aemula,
Pagi eruditas inter arundines;
   Aut provocatos cantilenis
      Agricolas animosa vincis:
 
Seu per loquaces garrula rivulos
Stridore rauco ludis agrestibus
   Lassis, fatigatisque bobus,
      In medio modulamen aestu:
 
Exaggerati seu tibi nectaris
Rorem ministris perpluit imbribus
   Coelum, coronatosque gemmis
      Roriferis thalamos adornet:
 
Ades canenti; dum tibi marmore
Vates perenni, carminibus bonus
   Molitur immortale templum,
      Unde per ora virûm volabis.
 

Ad REGEM CHRISTIANISSIMUM LUDOVICUM XIV.

[recensere]

ODE IV. Ostendit gravitatem periculi, quod imminebat Regno, per ejus morbum; eumque orat, ut in posterum à negotiorum multitudine sibi temperet, et pace quam fecit frui malit.

[recensere]

Nam quod nostra aetas potuit committere tantum
      Scelus, Deumque provocare vindicem?
Omnes Fatorum postquam jam sensimus iras,
      Ut ipsa Regis appetatur et dalus.
Nam te rure tuo nuper, LODOICE, premebat
      Minace morbus horrifer periculo;
Et sacra inclemens urebat viscera febris.
      Nec Hercules inarsit aestuosius.
Ipsa sui passim monstravit signa doloris,
      Eo metu praeoccupata Civitas.
Quam neque civiles potuerunt perdere motus;
      Nec arma Franco abominata militi;
Non ferus Arctoo veniens à Sole Polonus,
      Gravique Marte Belga cognitissimus;
Non conjuratam quatiens Discordia taedam,
      Trucem tot implicata viperis comam;
Non impacato Germanus junctus Ibero;
      Nec inquieta temporum impotentia:
Una dies illam morbo prope perdidit uno,
      Suoque paene dissipavit impetu.
Haec potius Scythico contingant Aefata tyranno,
      Pio suprema qui minatur Adriae.
Illâ quam melius Thrax miles febre periret,
      Per omne litus execratus Italum.
Hostibus has, superi, vestris immittite poenas,
      Propontidique, finibusque Thraciis.
Perdite sacrilegos, fed Regi parcite: vestris,
      Eo dolente, conveniret hostibus.
Ille emendando natus succurrere mundo,
      Nefarioque temperare luxui.
Ah! longos illum, superi, servate per annos,
      Suis ut ornet ipse vos honoribus:
Et Matrem servate; fatis jam vidimus omnem
      Coinquinasse regiam febres domum.
Hoc mecum, laeti Regis de munere vates,
      Chori è sacro scientioris agmine;
Hoc omnis Musarum oret turba inclyta, doni
      Benignitate provocata Regii.
Nam Musas nuper Regis se fudit in omnes
      Satis superque larga liberalitas.
Carminibus vates, vos illam dicite vestris:
      Caputque Regis implicate floribus.
Ipse fidem superis pro te, LODOICE, vovendam,
      Meumque primus obligabo dis caput.
Perque aras effundam omnes non parcus, acerris
      Sabaea tura de capacioribus.
Orabo Divos, per te, non ultime Divum,
      Tuis ut usque temperent laboribus.
Ne jam nostra tuae perturbent gaudia febres,
      Sacroque pacis obstrepant silentio.
Nam sat divinum fregere negotia pectus:
      Ames et ipse pac ejam frui tuà:
Quodque tuis armis regno, mundoque dedisti,
      Tibi deinde ne negaris otium.
 

In tumulum DOCTISSIMI VIRI JOANNIS VERJUSII.

[recensere]

ODE V. Ejus mortem, quod uteretur valetudine nimio Litterarum studio pridem affecta, non dolendam.

[recensere]

 
      Et lauro juvat, et rosis,
Et mille hunc tumulum spargere floribus,
      Festo non sine carmine.
Affer tura, puer, nec timidâ manu
      Omnem cum tumulo locum
De puris Arabum incende vaporibus.
      Nam quorsum tua, Verjusi,
Flerem cum reliquis funera vatibus,
      Atque injusta dolens, meis
Turbarem cineres de lacrymis tuos?
      Postquam te mala febrium,
Languorumque cohors, non habilis tuae
      Menti carcere corporis
Exsolvit miserum, totque doloribus
      Perfunctum, atque alacrem mori
Nam ceu praetumido flumine, literis
      Mens undata capacibus,
Formatique bonis artibus ingenî,
      Et lucis memor insitae,
Quaerens hospitio non bene mutui
      Solvi denique corporis,
Ex longo ad superas ambitiosior,
      Affectabat iter domos:
Laetus ducis ubi, grandibus otium
      Jam partum meritis, sacro
Permixtus numero nil cupientiuın.
      Hic quaesita laboribus
Tantis, nuda suis se tibi Veritas
      Demum è nubibus explicat;
Et de fonte suo clarior aspici
      Caelestis Sapientiae,
Quam sic doctus eras, jam tibi lux patet.
      Hic dum pars melior tui
Regnat deposito libera pondere,
      Ridere immiserabilem
Vitae stultitiam fortis, acerbaque
      Nostrorum penitus pati
Maerorum indocilis: cur ego te gravi
      Deplorem querimoniâ,
Humanasque vices? Ah! potius paris
      Vitae conditionibus,
Tecum et vivere amem, et sustineam mori.
 

Ad CLEMENTEM IX. PONT. ΜΑΧ.

[recensere]

ODE VI. Nuncium de ejus Pontificatu communi totius orbis terrarum laetitia celebratum.

[recensere]


Nostra successus habuere laetos
Vota: Romano datus est ovili
Optimus demum vigilare, caro
   Progrege, Pastor.
 
Hujus indignam miseratus aether
Saeculi fortem, et prece suscitatus
Publica, mundo dedit hoc labanti
   Denique munus.
 
Muneris tanta super impetrati
Gratia, terris procul è remotis
Ultimus monti bene Vaticano
   Annuit orbis.
 
Nec Palatini tacuere colles,
Grande CLEMENTIS decus elevati,
Faustitas per quem sua restitutis
   Addita rebus.
 
Ipsa, cum longo grege Gratiarum,
Et Fides, et Pax, et aperta largo,
O Pater, Romam duce te revisit
   Copia cornu.
 
Laeta riserunt, grege feriato,
Adtui plausus hilarata regni
Prata: celarunt sua nec Sabinae
   Gaudia valles.
 
Pristinae quando grave servitutis
Pondus annonae bonus eximebas:
Fruge vectigal populo in paranda,
   Quippe remissum.
 
Munus hoc sensit locupletiori
Gestiens culmo seges, et tumente
Messium fluctu, superans avari
   Vota coloni.
 
Sensit et flavus Tiberis, profundo
Efferens alveo caput, et beatam
Rite gratatus populo Quiriti,
   Te patre, Romam.
 
Urbs tuum late dedit inde nomen
Per repercussas resonare valles
Collium septem, sua dum renarrat
   Gaudia mundo.
 
Audiit longe Tagus, et sonantes
Trans Atlantei pelagi recessus,
Ferre CLEMENTEM merita supremam
   Fronte tiaram
 
Fama vulgavit populis: tubaeque
Nunciae plausu procul audiendo,
Orbi adorandum didicit superbus
   Nomen Orontes.
 
Sensit, Arctois etiam sub oris,
Nuncium, toto glacialis Hebrus
Litore exultans, hilarique ramo
   Fronduit Haemus.
 
Te pharetrati didicere Persae,
Supplices arcus tibi mitigati
Sarmatae inclinant, positisque Maurus
   Te colit armis.
 
Et sonat quando tuba, te tuamque
Arbitram pacis, Pater alme, dextram
Fluctibus belli male verberatus
   Respicit Orbis.
 
At suas de te quoque spes, suumque
Gaudium, gentes super universas,
Omnibus late celebravit ingens
   Sequana ripis.
 
Haeresis torvo tamen una vultu
Ad tuum fertur trepidasse nomen:
Ipse Cocytus stupefactus imo
   Palluit amne;
 
Fronte dejecta, malesuadus Error
Pressit os mutum: simul in supremum
Atque te Petri solium extulerunt
   Publica vota.
 
Oderint illi tamen, ire contra
Qui tuos nutus misere obstinarent,
Debiles parere tibi, sibique
   Fidere fortes.
 
Sed tuus te grex amet ut parentem:
Judicem dum te timeant rebelles,
Quando Tarpeio metuendus igne,
   Fulmina torques.
 

Ad eundem PONTIFICEM ΜΑΧ.

[recensere]

ODE VII. Quod à Rege Christianissimo, summus Pacis arbiter, pro rebus inter reges componendis propositus sit.

[recensere]

 
Romam venimus nos etiam exteri
Testes earum, publica vox, super
   CLEMENTE, quas coepit per urbes
      Fama Italas memorare, rerum.
 
Famaeque dictis, omnibus, et fide
Majora longe vidimus, et novum
   Regnare Pastorem faventis
      Pro populi procerumque voto.
 
Et te, potentum maxime, vidimus
Alto supremi pondere consili,
   Vix sacro adoratum Senatu,
      Attonitae dare jura Romae.
 
Nomenque laetam vidimus ad tuum
Gestire plebem, cum volitantim
   Inter quadrigarum catervas
      Per mediam rapereris urbem.
 
Tibique plausus à populo datos,
Stupente visus de thalamo Tibris
   Audisse, nec circumsonanti
      Laetitiam tenuissè ripa.
 
At, quam benigno sidere, te patrem
Mundus recepit, tristia detonent
   Dum bella, pacandus, tuisque
      Relligio reparanda curis.
 
Deliberanda pace super, venis
Fatalis Orbi debitus arbiter,
   Per regna, quem pro temperandis
      Das medium, LODOICE, rebus.
 
Favete gentes, mutua quas furor
Armavit in tot funera, et ultimam
   Fumantis Europae ruinam
      Unanimi prohibere nutu.
 
Audimur! En jam de manibus feri
Labuntur enses: laetaque desuper
   Serena portendunt quietem.
      Paciferae veneranda dextrae
 
Se pronus Orbis curvet ad oscula.
Praeite reges, pectus inutili
   Nudate jam ferro, et virenti
      Pontificem redimite oliva.
 
Longis tubarum pulsa fragoribus
Redibit alto laetior e polo
   Astraea terris, et beatas
      Rura dabunt inarata messes.
 
Superba Lunae cornua sentiet
Pallere toto Bosphorus aequore; et
   Thraces triumphati pavebunt
      Vim dominae geniumque Romae.
 
Ipsa et tuorum pondere fulminum
Asserta mundo, et pulcrior aspici
   Palam revelabit verendos
      Relligio, intrepidosque vultus.
 
Tum te videri denique splendidum
Leves per auras Gloria fervido
   Monstrabit è curru, labantis
      Praefidium, columenque mundi.
 
Et Fama scuto scribet in aureo
Illustre sciri nomen, et omnia
   Per regna, CLEMENTEM, per omnes
      Pacificum celebrabit oras.
 

AD CLARISS. VIRUM FLAVIUM MONTANERIUM, Amicum suum.

[recensere]

ODE VIII. Ut Romanam fidem, quam profitebantur ejus majores, amplecti velit.

[recensere]

 
      Tu me, carmine percitam
Quamvis mente agitet non humilis furor
      Franci dicere militis
Lauros terribilem quas legit ad Lisam,
      Tu me sollicitum tenes,
Montaneri: animo curaque tumeo
      Ex longo acrior infides,
Audax quod fragili per mare naufragum
      Jam dudum rate naviges:
Nec sat forte tuae remigium rati,
      Nec sint vela fatis bona,
Ut portum incolumis difficilem occupes;
      Vestrarum neque partium
Evites scopulos naufragiis graves.
      Non sic, tempore pristino
Montaneria gens, nobile sanguinis
      Quondam principium tui,
Non sic vestra domus, Romula quam ratis
      Vexit per mare, non patres
Sic vixere tui. Quare age, devios
      Calles, castraque patribus
Detestata bonus desere: non tuae
      Error convenit indoli.
Te ne ah! moribus his, hoc animo, hac fide,
      Caris tam bene cognita,
Te ne his et meritis, hac sapientiae
      Et tot dotum opulentia,
Hesterni species frivola dogmatis
      Nostro separet à grege,
Majorum immemorem scilicet, et tuae
      Nutrici male credulum?
Ah! ne perfida pax te miserabili
      Tutum fingat inertia.
Sed per lenta tui feria consili,
      Alto mentis in otio,
Contemplare, quibus refluere impotens
      Aetas praecipitet rotis:
Et quas pollicitus spes tibi, quas suis
      Olim non violabile
Per numen, moriens asseruit Deus,
      Tecum denique respice.
Et ne, restat adhuc dum breve temporis
      Momentum, male fortibus
Ne jam consiliis aut rationibus,
      Votis pone moram meis:
Votis omnibus hoc et lacrymis emam::
      Proquo, si pietas velit,
Et poscas, etiam sit pretium mori.
 

IN CLEMENTEM IX. PONTIFICEM MAXIMUM.

[recensere]

ODE IX. Quod fidus olorum dictus sit, quando creatus summus Pontifex.

[recensere]

 
Ec quod conspicuum novumque sidus,
Caelo fundere coepit è sereno
Luminis radios benignioris,
Atque omnem exhilarare luce mundum!
Toto denique quotquot estis orbe,
Vos ô plaudite, nobiles poëtae
Omnes, omnibus atque cum poëtis
Musae plaudite: vestra res paratur.
Nam regum optimus ille, principumque,
Cunctarum pater ille gratiarum,
E cujus animo redundat omnis
Fons et copia liberalitatis,
Totus pectore, totus ore candens,
Blandi, blandus uti solent olores,
Et dum prima animos sinebat aetas,
Qui canebat, uti canunt olores.
Pastor ille benignus, ille Clemens
Vatum sidus et est, ut est olorum.
 

SERENISSIMO PRINCIPI EMMANUELI THEODOSIO A Turre Arverniae BULLONIO S. R. E. EMINENTISS. CARDINALI.

[recensere]

ODE X. Quod acceptam nuper à Summo Pontifice Purpuram, sibi meritisque suis unice debeat.

[recensere]

 
      Sic est: non ego, BVLLONI,
Augur vanus eram, debita cum tibi
      Sacrae munera purpurae:
Jam dudum canerem: nec sua defuit
      Vati, quam meruit, fides.
Et te purpureis patribus additum,
      Exultantibus è jugis,
Vulgavit populis Roma: tibi prius
      Quod spes publica voverat.
Quae non laetitiae signa dedit pater
      Tybris, lene frementibus
Eripis? Thalamo nec male reddidit
      Plausum Sequana de suo.
At non te meriti muricis ad decus
      Promovit temerariae
Fortunae levitas, non popularibus
      Auris gratia Principis
Parta, aut solicitis ambitionibus:
      Non te fata domestica;
Non discrimina per mille Turennius,
      Laudem quaerere nobilis,
Quando pro patria, et Principe pro suo,
      Devotus toties mori,
Objectasque acies rumpere fervidus
      Altum fulminat ad Sabim;
Non te illustre genus; non avus, aut pater,
      Bellis egregii licet
Ambo, consiliis praecipuus tamen,
      Et pollens pater arduae
Mentis; non atavi denique Caesares,
      Qui per Nassaviam domum
Accesseretur; non reliquas supra
      Laudatissima foeminas,
Te mater Latio murice vestiit:
      Non clarissima turribus
Stirps Arverna suis; non tibi contulit
      Fratrum turba faventium,
Romanae pretium nobile purpurae.
      Hanc isti sapientiae,
Cujus consiliis omnia temperas,
      Debes moribus hanc tuis;
Hanc debes meritis denique, et his, quibus
      Omnes tam bene gratiis
Devincis animos. Quae veniet brevi
      Ostro gloria de tuo,
In consanguineos undique principes,
      Qui tot fata volentium
Decernunt populorum? O novus incita
      Si menti incideret calor,
Si vis alta! Quibus scilicet, ah! quibus,
      Princeps magne, tuum modis,
Plaudentes canerem per populos decus?
      Quo te carmine dicerem?
Quamquam ô, spero equidem, languida pertinax
      Sacrorum taciturnitas
Si vatum ora premat: mox erit, ut tuum
      Gentes nomen ad ultimas
Centum Fama tubis ferre praeoccupet?
      Nec jam Justitiae soror,
Virtutisque comes Gloria, caeteros
      Demum provehere ad gradus,
Te sic promeritum differat: id tibi
      Nato ad grandia spiritu,
Vis excelsa tuae spondeat indolis:
      Nec regis favor abnuat:
Id regnum velit, et relligio petat.
 

Ad CHRISTIANUM LAMONIUM In Curia Parisiensi SENATOREM ILLUSTRISS. Principis Senatus filium natu majorem.

[recensere]

ODE XI. Lamoniae Domus fortunam sola virtute continere.

[recensere]

 
In hoc monebas, optime LAMONI:
Non marte ab uno gloria turbido
   Quaerenda bellorum fragore,
      Per populos domitos, et urbes.
 
Nec sola priscis arma Quiritibus
Tractata, Romam terribilem hostibus
   Fecere, non Afer subactus,
      Aut Nomas, horribilisve Medus.
 
Sua et quieto carpitur è foro
Palma; et reportantur sine sanguine
   Certi, per heroas togatos,
      Pacificae Themidis triumphi.
 
Mihique is unus longe alios super
Laudetur heros: qui male nil sibi
   Permittat impermissum, et alta
      Mente, libidinibusque caecis,
 
Suisque votis imperet, abstinens
Optare, quae fas non prius annuat:
   Refraenet iras, et volentes
      Per populos, sine caede regnet:
 
Quod est honestum praeferat utili,
Vultu severo dona nocentium,
   Pro jure mercando, superbus
      Rejiciat, rigidusque judex.
 
Hac arte prisci Lamonidae decus
Coepere verum quaerere: sic avus,
   Clarique majores, tuumque
      Per patrios genus omne fastos,
 
Hac et supremum Lamonius parens
Legum in tribunal, justitiae integer
   Pervenit, et coepit profundo
      Ore suae dare jura genti.
 
Vides, ut alti pondere consilî
Momenta legum temperet; et suo
   Componat aestus turbulentos
      Eloquio, popularis aurae.
 
Mirata talem, te quoque Regia:
Orator urbis cum populo datus
   Sermone regem non tacendo,
      Pro patria alloquereris urbe.
 
Dijudicandis civibus unice
Attentus, aequum dividis omnibus;
   Vanoque nugarum tumultu
      Liber, amas solidum, ac requiris.
 
Jam sic paternam moribus in tuis
Agnosco virtutem, atque domesticum
   Decus, redonatamque mundo
      Justitiam, studio parentis.
 
Haec vestra laus est, inclyte LAMONI:
Virtute in una scilicet et domus
   Lamoniae fortuna, et omnis
      Spes meriti statuenda vestri.
 

Ad DIVAM VIRGINEM LAURETANAΜ.

[recensere]

ODE XII. Ut Turcam ab Italia procul arceat.

[recensere]

 
Diva, quam rebus trepidis benignam
Rure Piceno veneratur Orbis;
Cui suos sternit facilis moveri
   Adria fluctus:
 
Siqua pastoris tibi Vaticani
Cura, vel sacri superest ovilis,
Italis Thracem procul inquietum
   Finibus arce.
 
Si faves, totis trepidabit undis
Bosphorus, rupes Scyticae pavebunt,
Turca pallebit, timidumque cornu
   Luna recondet.
 
Namque te dudum pelagi potentem
Non semel verso tremuere ponto
Mersa Threissi, rate dissipata,
   Arma tyranni.
 
Ne tibi fidam pavor ille gentem
Angat, aut saevis male turbet armis
Quos tuis laeti meditamur aris,
   Ponere honores.
 

Ad DUCEM BORBONIUM SERENISSIMI PRINCIPIS DUCIS ENGUIΝΕΙ Filium natu Majorem.

[recensere]

ODE XIII. Pro puero, dum crescit, parentum virtute excitando.

[recensere]

 
Timete Belgae: Borbonia novus
De stirpe crescit fub patribus leo,
   Luditque Condaeas per aedes,
      Filius Enguineo parenti,
 
Fatale toti nomen Iberiae,
Vobis tremendum: si bene milites
   Ducesque vestri, post tot annos,
      Rocroyae meminere cladis.
 
Crescendo patrem si puer, aut avum
Virtute et armis terribilem exprimat,
   Quem monstra inaccessis sub antris
      Herciniae tremuere silvae,
 
Et Rhenus alto flumine palluit:
Si grande bello Borbonidûm genus
   Aequet, Palatinaeve matris
      Ingenium niveosque mores.
 
Quos ille amores per populos suae
Ex ore matris, quos animos feret
   De fortium exemplo parentum,
      Quos juvenis referet triumphos?
 
Quando Friburgum, fisa loci situ
Norlinga, supplex Alsata, Teutones
   Victi, triumphatusque Rhenus
      Tot populi domiti, tot urbes
 
Menti recurrent: quos animo puer
Versabit aestus? Namque domestica
   Exempla crescentem excitabunt,
      Et proavis similem et parenti
 
Natum reponent. Sed mihi fervido
Videtur urbes et populos super,
   Volare curru, de triumphis
      Jam patriis, animosus infans.
 
Dum crescit aetas, dulcibus interim
Musis remittat se puer: ac avi
   Magnique virtutem parentis
      De teneris meditetur annis.
 
Bonas ut artes quam rapido ingenî
Ingens Avus decurrerit impetu,
   Etdisciplinas quam profunda
      Mente Pater penetrarit omnes.
 

Ad Illustriss. Virum PETRUM BELLEVRIUM

[recensere]

ODE XIV. In effraenatam aetatis nostrae luxus impotentiam.

[recensere]

 
Erramus, et nos, BELLEVRI, vanus tenet
      Ac fascinat praeposterae
Severitatis cultus: austeri palam
      Volumus videri, nec sumus:
Loquimur severa, et delicate vivimus:
      Sic indoles est saeculi:
Crepare mores inverecundi bonos
      Audemus, et nostri jacent,
Foedaque molles diffluunt inertia,
      Aetatis hujus in probrum.
Longinqua velis navigamus aequora,
      Pontique ridemus minas:
Negotioso ut serviamus luxui.
      Quaecumque naufragio venit,
Pretiosa res est. Mensae et abaci è finibus
      Mundi asseruntur ultimis.
Lignumque fuco discolore patrium,
      Maculisque deformat faber:
Ut insolens quid, atque peregrinum exprimat.
      Nostro palato desipit,
Vulgare quidquid atque plebejum sapit.
      Nivesque, poenas montium,
Laboriosas facere delitias gulae
      Studemus artes per novas:
Partuque fructus arbores adultero,
      Dum parere ferro cogimus,
Nil esurimus obvium, ac parabile:
      Est vile quod pronum est nimis.
Regum illa vestis principumque purpura
      Nostros in usus viluit.
Spectatur altas optimatum per domos
      Jam purpurata servitus.
Pro foribus ipsis turba famulantum fremit,
      Longisque oberrat atriis
Populo videnda, se sui ostentans heri
      Coloribus sub splendidis.
Amnes regesto submoventur è solo,
      Campi innatantur amnibus;
Et substruendis molibus terra intimis
      Perfossa visceribus gemit.
Fastu insolenti magna privatae domus
      Struuntur in palatia.
Marmore superbum limen est, et grandibus
      Addenda tectis porticus,
Aurisque aperta perviis, longum explicat
      Se per columnarum ordinem.
Opulenta splendent sumptuosis aedibus
      Aulaea: crystallus domum
Lucet per omnem multa: laqueare eminet
      Auro nitenti perlitum.
Ferro vibratam, perque nexus tortiles,
      Pexam renodamus comam,
Trans mare petitis crinibus, quos nutriit,
      Et vendidit Britannia.
Et per colores non suos nigrum caput
      Mutare flavo discimus.
Ori paratur arte medicatus rubor,
      Genasque fucus inficit.
Manus olentes roribus jasmineis
      Roseis capillos ungimus:
Pictamque plumis addimus superbiam,
      Tumidum ut inumbremus caput.
Fastidiosus nomina exhausit novis
      Antiqua luxus vestibus.
Monilibusque colla torquatae exteris
      Census maritae conjugum
Dotesque vendunt, ut novum forme decus
      Parent, et exponant procis
Virgata vestis moris externi placet,
      Vestes supra jam patrias:
Sed latera amictu deprimunt arctissimo,
      Unde gracilescant Virgines.
Comptumque velo dum levi obnubunt caput,
      Ardent videri, dum latent.
Et dissolutis induuntur vestibus,
      Ut pateat insidiis pudor.
Hoc mersa coeno civitas non se amplius
      Agnoscit, et sui pudet.
Morum haec ruina, dedecusque saeculi,
      Longa est querelarum seges:
Et digna, cur per insitam modestiam,
      Frugalitatem per tuam,
Sanctosque mores, temporis tam perditi
      Hanc improbaturos luem,
Placandus ad te provocarem, BELLEVRI,
      Et rumperem silentium.
 

Ad DELPHINUM FRANCIE

[recensere]

ODE XV. Pro eo per Principum literatorum triumphos, adstudium literarum, cui dat operam, incitando.

[recensere]

 
Dum literato ludis in otio,
Et castra doctae Palladis impiger
   DELPHINE sectaris, futuros
      Vincere jam meditaris hostes.
 
Bonas per artes, pectora dulcium
Formare alumnorum, asperioribus
   Virtutis armorumque curis,
      Pallas amat, teneris ab annis.
 
Imbelle nido sic genus erudit
Ales minister fulminis, arbitra
   In luce, ad armorum fragorem, et
      Grande ministerium tonantis.
 
Sic natus alti sanguine Pelei
Infans Achilles semifero manus
   Submisit heroi, superbum
      Ilion excidio daturas.
 
Sic in Lyceo per sophiae sacras
Deductus artes Amathius puer
   Graecum, pharetratumque Persam, et
      Terribilem superavit Indum.
 
Sic quae Latinis Annibalem ferum
Carthago quondam finibus intulit,
   Doctique, Musarumque amantis
      Scipiada male cessit armis,
 
Altam Quiritum per sapientiam,
Ac literatos sic quoque Caesares
   Se Roma tum demum subacto
      Imposuit metuenda mundo.
 
DELPHINE, quam non gloria lauream,
Quas fata palmas non tibi destinent?
   Si quando formatus per artes
      Egregias, facilesque Musas,
 
Orbi regendo veneris. Ilicet
Hoc sperat à Te Rex pater, et suae
   Virtutis inspirare nato
      Magnanimos bene coepit ignes.
 

IN R. P. JACOBUM SIRMONDUM ΕΡΙΤΑPHIUM.

[recensere]

ODE XVI.

[recensere]

 
Cujus, forte rogas, sit hoc sepulchrum?
Incertum senis an sit, anne oloris.
Certe par fuerat senex olori.
Erat canus, uti solent olores,
Et clemens animi, indolisque blandus,
Quales vos, nivei, ferunt, olores.
Quam belle canitis, senex canebat.
Candoris retinens, uti soletis,
Puram candidus egit usque vitam.
Demum mortuus, ut mori soletis,
Inter delitias amoeniorum.
Musarum, atque modos suaviores.
Quis vobis adeo parem negarit,
Olores, pariter fuisse olorem?
Cujus praeterea sit hoc sepulchrum,
Si rogas, senis est, et est oloris.
 

Ad CAROLUM PERERIUM Lyricum insignem.

[recensere]

ODE XVII. Nimis circumspectam ac diligentem Gallici sermonis curam, quae nunc est tractandae Poësi Lyricae videri imparem.=

[recensere]

 
Sic te non tua, PERERI,
Sic est nulla decentius
Scripsit, tempore pristino,
Aetas, nulla disertiuş:
Quam quod scribere coepimus.
Nostro purius haud fuit
Saeclum, nec magis elegans.
 
Ut verum fatear tamen,
Dum sic quaerimus anxie
Linguae munditiem, omnibus
Sparsam denique gratiis;
Et dum difficiles nimis,
Et tersi, et graciles sumus:
Nervos, crede mihi, suos
Verbis ah! male sedulî,
Justa et pondera deminus.
Sic et destituit sua
Sermonem prope dignitas.
 
Si nescis, ea, PERERI,
Circumspecta sagacitas
Scribendi, et nimis anxia
Quae nunc sedulitas viget,
Prorsus sic animorum egens
Nos jam carmine patrio
Tractandae fidibus lyrae
Prorsus reddidit impares,
Aetas nostra superbior
Audax quidquid et insolens,
Sermoni est patrio illitum,
Duris respuit auribus.
Ergo si fide Gallica
Nostri forte paraverint
Vates pulvere bellico
Nigrum dicere Principem,
Dam Burgunda quatit suo
Victor moenia fulmine,
Et Reges canere et Deos:
His est protinus altior
Affectanda polo via;
Nec tam grandia debili
Enarranda modo: juvat
Ferri, quo rapit impetus:
Et mortalibus invium,
Pennis sortibus, arduas
Trans nubes, per iter sequi:
Et per certa pericula
Prudentis petulantiae,
Multo non sine numine,
Et non degeneri gravis
Pertractanda modo chelis.
 
At nos grandis Horatii,
Quantum possumus, aemuli,
Nos Romana quibus lyra
Majores animos facit,
Felicemque licentiam:
Ut multo melioribus
Pennis, ô bone PERERI,
Altos tollere spiritus
Praeclare temerarii
Audemus, quoties viros
Fortes dicimus ad lyram:
Versus immeritos mori
Soli scribere novimus.
 

IN CHRISTUM PATIENTEM.

[recensere]

ODE XVIII.

[recensere]

 
Nube quis clari rutilum profunda
Solis extinxit jubar ater horror?
Nocte turbatus super insolenti
   Palluit orbis.
 
Palluit coelum: stupefacta tanti
Venit in partem quoque Luna luctûs,
Quippe tam justi fuit ulla nunquam
   Causa doloris.
 
Vidit affixum trabe Sol in alta
Numen, et vultus pavidos retorsit:
Luminis fontem puduit videre
   Luminis orbum.
 
Sed quid aut primum querat, aut supremum?
Membra servili lacerata loro:
Anne Romano patefacta ferro
   Pectora dicam?
 
Quid loquar fuso Domini cruore
Roscidas rupes, scopulosque tanti
Criminis testes, quid aperta justo
   Saxa dolore?
 
Tene sudato madidum cruore,
Christe, vel fato properante maestum
Dixerim clemens ubi mons virenti
   Frondet oliva.
 
Qualis orabas? nece cum propinqua
Robur ardenti prece colligebas.
Vidit orantem simul et paventem
   Nuncius ales.
 
Quo repentino, furiose miles,
Arma moliris glomerata gressu
Parce crudeli temerare sacrum
   Cuspide corpus.
 
Dum loquor, multus properat satelles;
Christus armato rapitur furori
Praeda; raptatum violenta numen
   Turba fatigat.
 
Qualis heu! mollis, grege dissipato,
Agnus Hircanos cadit in leones:
Ille non uno laceratur unus
   Victima dente.
 
Quid super tanta rabie, tonantis
Lenta suspensum tenet ira fulmen?
Heu! sub humano Deus ipse causam
   Judice dicit.
 
Forte candentes radiata vultus,
Luna sopito vigilabat orbi,
Tecta per multo sopor altus ibat
   Ebria somno.
 
Cum fatigatum malesana pubes
Intimas Christum penetralis aulae
Egit in partes, ubi serva ludo
   Turba vacabat.
 
Quid loquar poenae genus insolentis?
Nocte quos una tulerit dolores,
Nocte quos saevi tolerarit una
   Verberis ictus?
 
Nulla lymphati rabies furoris,
Nulla vis mentis male feriatae,
Non gravi illusit veneranda risu
   Numinis ora.
 
Vix redux orbi roseos agebat
Sol, sub aurora praeeunte, currus:
Cum cruentato maculatus ore
   Triste reluxit.
 
Interim tota glomeratur urbe
Turba divini sitiens cruoris:
Tolle; clamabat; trabe perduellis
   Pendeat altä.
 
Mente sed judex miseratus ima
Asperam sortem, sitis ut cruentae
Contineretur furor, imperavit
   Verbere caedi.
 
Itur arcanos laris in recessus,
Et novos Christus datur in dolores:
Miles erectam media columnam
   Figit in aula.
 
Nudus adducto Deus obligatur
Fune: tum pubes furiosa vinctos
Expedit fasces, rigidumque torti
   Vimen acanthi.
 
Ardet in plagas validus satelles;
Aula percussis gemit icta plagis,
Et repercussi resonant frementes
   Verberis ictus.
 
Non tot aestivae cecidere guttae
Grandinis: non tot per inane rupti
Vere funduntur pluvio, solutis
   Nubibus imbres.
Ecce jam totam fluitant per aulam
Sanguinis rivi, laceri per auras
Depluunt artus, riguo redundant
   Omnia tabo.
 
Vindicis caeli super haec silebant
Tela: non poenas, pater, irrogabas:
Languido stabas pede, nec rubenti
   Nube tonabas.
 
Insuper miles Solymaeus instat,
Implicat frontem paliuro adunco:
Ipsa pro sceptro manus impeditur
   Simplice junco.
 
Vepribus frontem lacer, et liquenti
Squallidus vultum sanie, videri
Turpis est: tabo vitiata foedat
   Ora cicatrix.
 
Ligna per sectas fabricanda cedros,
Artifex ferro bifido secutus,
Mortis erexit trabe sub bicorni
   Infame theatrum.
 
Tollitur passis spatiosa ramis,
Christe, crux palmae tibi destinatae
Ferculum, tristis tibi praeparati
   Pompa triumphi.
 
Tene jam dura video gravatum
Mole? Tortores humeris iniquum
Pondus imponunt, lateri satelles
   Fusus oberrat.
 
Additur Christo comes; et peracto
Urbis emensa spatio, venitur,
Mons ubi longo super astra surgit
   Golgota dorso.
 
Ter ferunt montem scopulo sonanti
Ad sacrum Christi trepidasse numen;
Rauca ter surdum gemuit sub imis
   Terra cavernis.
 
Immemor rerum Solymaea pubes
Instat, et nudum rigido reclinat
Numen in ligno; cohibet trabalis
   Brachia clavus.
 
Inde sublimi tenues in auras
Arduus trunco datur, et latrones
Inter, è ligno fragili pependit
   Tam grave pondus.
 
Quid paves, Natura? Quid erubescis?
Non tuum crimen, facinus furoris
Non tui: unius fuit illud unum
   Crimen amoris.
 
Miles effossi penetrale cordis
Efferus, torta patefecit hasta:
Sanguinis rupto rapidus cucurrit
   Pectore torrens.
 
Sol laborantes medio repressit
Territus caeli spatio quadrigas:
Unda suspensos tenuit paventi
   Litore cursus.
 
Tum caput movit Libanus, moveri
Insolens: manes Acheron remisit,
Et sacri rupto patuere velo,
   Abdita templi.
 
Tristibus fontes fluitasse rivis,
Et reclinatum capitis superbi
Tum ferunt cedros posuisse flexa
   Fronte cacumen:
 
Frusta per quassas abiisse rupes,
Intimis colles trepidasse venis,
Et modis totam simulacra miris
   Acta per urbem.
   
Christe, te flerunt specubus sub altis
Saxa, te rivi, liquidique fontes,
Christe, te flerunt stupefacta mentis
   Rura colonis.
 
Et tuum funus perhibent profundis
Armenas filvis gemuisse tigres,
Teque Getulos rigidis leones
   Flesse sub antris.
 
Dum dolent rupes, pecudesque bruta,
Numinis fato super immolati,
Non homo justi dabit ulla durus
   Signa doloris?
 
Cuncta plorarto lacrymosus imbre
Ora perfundat liquor, et sonoris
Personent circum loca verberata
   Planctibus aurae.
 

In FONTEM POLYCRENEN, BAVILLAEO IN AGRO Aquarum perennitate et copia pernobilem.
AD ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM SENATUS.

[recensere]

ODE XIX.

[recensere]

 
Ruris splendide fons LAMONIANI,
Quo non alter aquae perennioris
Manat agmine copiosiori:
Collis primus honos siticulosi,
Vallis delitiae tibi adjacentis,
Quo te carmine, fons beate, dicam?
Nil te purius est, salubriusve:
Et si nobilis unda fabulosae
De Pindo tibi certet Hippocrenes,
Aut quos carmine prisca praedicavit
Fontes fabula fabulosiores,
Ipsa omnis tibi cedat Hippocrene,
Et quos carmine prisca praedicavit
Fontes fabula fabulosiores.
Quando saepe tuae vides sub udo
Ripae gramine, Principem Senatus,
Venatu nimio, jacere fessum,
Mirarique tuam perennitatem,
Secessumque per otiosiorem,
Moram ducere non male otiosam.
Mollis namque toro sedens sub herbae,
Legit Virgiliumve, Tulliumve,
Suas delitias, suosque amores:
Aut quodcumque operum venustiorum,
Olim, tempora prisca, protulistis.
 
Sedis Liligerae sacrum tribunal,
Toti jura dat unde Civitati,
Non illum faciat beatiorem.
 
Vos ô nobilium proinde aquarum,
Fontis undique quotquot estis omnes,
Fonti cedite jam LAMONIANO.
 

In EUNDEM FONTEM.

[recensere]

ODE XX.

[recensere]

 
Gaude sorte tuâ: sat es beatus,
Fons solo edite SANCARONIANO:
Et quamvis per agros inelegantes,
Et vilem thalamum, atque scrupulosas
Per valles, iter is laboriosum:
Nec sat terra tuo sit aequa rivo,
Fortunâ utere. LAMONAEVS ille
Princeps Ordinis ille purpurati,
Regni gloria prima, saeculique,
Musarum ille amor, ille LAMONAEVS
Amat te bonus, atque saepe visit,
Septembres ubi per vacationes,
Urbe Aulâque procul tumultuosa,
Obit lata sui vireta ruris:
Quin et saepius esse te suarum
Metam destinat ambulationum.
 
Ergo desine velle sumptuosas
Cunas, aut thalamum decentiorem,
Cultus desine velle mundiores,
Fortunamque aliam: sat es beatus.
 

In EUNDEM FONTEM Illustrissimi SENATUS PRINCIPIS Delitias.

[recensere]

ODE ULTIMA.

[recensere]

 
Fons, ocelle ruris atque uber tui!
      Heri ô voluptas innocens!
Tuamne certem pauperis venâ ingeni
      Aequare Vates copiam?
Cui par, nec ille fuerit Aonios liquor
      Movere cantus efficax:
Noc qui Sicano gurgite intactas fugit,
      Amnem maritum respuens.
Non te superbo parius hinc ambit lapis,
      Hinc concha dives margine.
Non alta Regum tecta, picto in alveo
      Tumidus videri, perfluis.
Sed munco, et udo gramine agrestem paras
      Tibi ipse thalamum rusticus;
Et inter umbras, atque operta vallium,
      Vitreo fugax curris pede.
At ne pudori sit tamen, quod nil manus
      Tibi fabra cultus addidit.
Caduca dos est artis: aeternus manet,
      Crescitque Naturae decor.
Sorte ô tuâ beate! LAMONIDE places:
      Hunc nuda simplicitas capit.
Fuci animus expers scilicet, mores suos
      In te intuetur, et probat.
Ac nunc in undis lene decurrentibus,
      Placidoque fusis agmine;
Siticulosis, specimen eloquii exhibes,
      Blande influentis auribus.
Nunc liberalem pingis, et avaras opes
      Sibi retinere nescium:
Seu, cum ardet aestas, fers bonus violis opem
      Herbisque supplicantibus;
Seu vitae egentes arbores felicibus
      Rigando lymphis recreas.
Nec te rapacis more torrentis juvat
      Late ruinis crescere.
Corripere messes, nemora, cumque ovilibus
      Ipsas colonorum domos.
Herum aemularis nempe quem nulli gravem,
      Cuncti benignum sentiunt.
Hunc ipse sentis, quando reclinans caput
      Amatae in orae gramine,
Astum liquore temperat gelido, et suis
      Te consecrat sudoribus.
Trepida laborant undae, et alternis manus
      Gaudent adorare osculis:
Justâ hinc tumentes se ferunt superbia,
      Dulcique plenae imagine,
Monti, obviisque vallibus LAMONIVM
      Fluctu loquuntur garrulo.
Jure ergo, ergo, Fons venuste, delitias suas,
      Suosque amores te vocat.
Teque Polycrenen jure dici vult, novo
      Plaudente famâ nomini.
Certe Hippocrenen occupatam Barbaris
      Meliore réddas omine:
Phoebo et relicto, sacra Musarum cohors
      Unum colat LAMONIVM.
 
FINIS.