Jump to content

Omni die dic Mariae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Omni die dic Mariae
c. 1140

editio: Guido Maria Dreves, Clemens Blume, Ein Jahrtausend Lateinischer Hymnendichtung. Erster Teil, S. 219f.
fons: Hymnarium

Omni die dic Mariæ,
Mea, laudes, anima,
Eius festa, eius gesta
Cole splendidissima.

Contemplare et mirare
Eius celsitudinem,
Dic felicem genetricem,
Dic beatam virginem.

Ipsam cole, ut de mole
Criminum te liberet,
Hanc appella, ne procella
Vitiorum superet.

Hæc persona nobis bona
Contulit cælestia,
Hæc regina nos divina
Illustravit gratia.

Lingua mea, dic tropæa
Virginis puerperæ,
Quæ inflictum maledictum
Miro transfert genere.

Sine fine dic reginæ
Mundi laudum cantica,
Eius bona semper sona,
Semper illam prædica.

Omnes mei sensus, ei
Personate gloriam,
Frequentate tam beatæ
Virginis memoriam.

Nullus certe tam disertæ
Exstat eloquentiæ,
Qui condignos promat hymnos
Eius excellentiæ.

Omnes laudent, unde gaudent,
Matrem Dei virginem,
Nullus fingat, quod attingat
Eius celsitudinem.

Nemo dicet, quantum licet
Laudans, eius merita,
Cuius cuncta sunt creata
Ditioni subdita.

Sed necesse, quod prodesse
Constat piis mentibus,
Ut intendam et impendam
Me ipsius laudibus.

Quamvis sciam, quod Mariam
Nemo digne prædicet,
Tamen vanus et insanus
Est, qui eam reticet.

Cuius vita erudita
Disciplina cælica
Argumenta et figmenta
Destruxit hæretica.

Cuius mores tamquam flores
Exornant ecclesiam,
Actiones et sermones
Miram præstant gratiam.

Evæ crimen nobis limen
Paradisi clauserat,
Hæc, dum credit et obœdit,
Cæli claustra reserat.

Propter Evam homo sæevam
Accepit sententiam,
Per Mariam habet viam,
Quae ducit ad patriam.

Hæc amanda et laudanda
Cunctis specialiter,
Venerari et precari
Decet illam iugiter.

Ipsam posco, quam cognosco
Posse prorsus omnia,
Ut evellat et repellat,
Quæcumque sunt noxia.

Ipsa donet, ut, quod monet
Eius natus, faciam,
Ut finita carnis vita
Lætus hunc aspiciam.