Opera apocrypha (Damasus I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opera apocrypha
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


DamPap.OpeApo 13 Damasus papa Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LECTORI.

Decreveram Apocrypha missa facere: verum cum aliquis ex Epistolis fructus, atque usus aliquando esse possit, ac librarius id a me optaret, passus sum, ut illae genuinis Damasi opusculis adjiciantur. Nam quae ad Stephanum et episcopos Mauritaniae, ad Prosperum et ad episcopos Numidiae, ad Aurelium Carthaginensem, et ad episcopos Italiae inscriptae sunt, ex officina Isidori Mercatoris prodiisse jam demonstrarunt, ut alios omittam, Labbeus in Collectione Conciliorum, ac Coustantius in Praefatione ad Romanorum Pontificum Epistolas num. 145. Eas autem ad Hieronymum merito queritur Erasmus esse hominem potuisse sic impudentem, ut Damaso attribuere ausus sit, qua de re videri poterit Schelestratus dissertat. 2, cap. 3. Non potui tamen adduci, ut quae ejus nomine circumferuntur, decreta retinerem: nam cum ea post Sarazanium, et Crabbeum Coustantius diligenter omnia iterum collegerit in ea, quam Decretorum Damaso adscriptorum Censura inscripsit, ac rationes sane gravissimas attulerit, ob quas illa ejus pontificis nomen et auctoritatem mentiantur, Lector, quam mecum luderet, in viro illo docto potius consulendo operam quam optime collocabit.

EPISTOLA PRIMA.

Reverendissimo fratri et coepiscopo Aurelio Damasus.

Scripta Sanctitatis tuae debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam Apostolica instituta (ut dignum erat) cognovimus. Qua de re quaedam ex his quae petisti, misimus: et quaedam adhuc, cum iterum miseris, mittere cupimus. Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine, praedecessorum nostrorum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum, sub certis signaculis non mitteremus. Quae te et custodire optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur: quia violatores voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur: quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter (ut praefixum est) aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum: quoniam (ut jam praelibatum est) contra eum agit, cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet; et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis saepissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat. Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda et diligenter tractanda; ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate, quod absit, transgrediamur: sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino, mercedis gloriam et laboris cumulum, eorum meritis, auxiliante Domino, habere mereamur. His itaque rite deliberatis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat: sed vestra sapiens et sana doctrina, quae cupit vos per omnia placere Deo, illis cohaeredes et comparticipes coelestis regni, in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data decimo sexto kalendas Junii, Gratiano et Cyricio VV. CC. Consulibus.

EPISTOLA II.

Damasus servus servorum Dei, atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae Ecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritataniae, et universis episcopis Africanae provinciae.

Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago, quod tantorum fratrum merui benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos reperi, et cum eis crucem Domini deferre, qui ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur, quoniam in praesenti opportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota, nos hortata est, tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate, et eorum injuriis subvenire, dum constet, eadem vos cum Apostolo compassibiliter dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? satagentes, ne aliquis de his, qui vobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur: pro qua re oportet, juxta vestram prudentem commonitionem, magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos, qui supra domum ejus, hoc est universalem Ecclesiam catholicam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare; ne de sacris ejus muneribus, id est, apostolicis viris, apostolorumque successoribus, atque ministris, quisquam, nobis dormitantibus, valeat supprimi, atque injuste, nobisque inconsultis, damnari. I. Scitis, fratres charissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum. Tu es enim (sicut divinum pronuntiat Verbum veraciter) Petrus, et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt: et tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt, et quae in terris, promulgavi. Tu profanorum hominum, et membrorum meorum, maximeque discipulorum meorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculatae fidei, cujus vice hodie gratia Dei, legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo omnia, quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta, super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis.

II. Discutere namque episcopos, et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano, una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex iis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet: sed definire eorum, atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate, minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam (ut nostis) synodum sine ejus auctoritate fieri, non est catholicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. III. Accusatores autem episcoporum, et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei pleniter instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas: quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem. IV. Vocatio enim ad synodum (juxta decreta Patrum) canonica ejus, qui impetitur, tam sua praesentia, quam, et scriptis atque apocrisariis, per spatium fieri debet congruum atque canonicum: quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae. V. De ejectis vero atque suis rebus exspoliatis, nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent: episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias primo recipere, et sua eis omnia legaliter reddi, sancti canones decreverunt: et postea si quis eos accusare voluerit, aequo periculo facere sanciverunt, judices esse decernentes episcoporum, episcopos recte sapientes et juste volentes, ad tempus diuque illis, resumptis viribus, et suis potestative fruentibus rebus; amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris, in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi esse videntur. Et reliqua, ad hunc ordinem pertinentia: quae prolixitatem vitantes, hic non inseruimus, quia haec sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea, et satiabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare: sic nec illi, qui ejecti vel suis bonis sunt exspoliati, cum illis, qui in suo stant gradu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigare rite possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt: sed prius ejectos vel oppressos, aut exspoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte (sicut nostis) terrena, quae sunt coelestia. VI. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Et hoc a majoribus definitum esse propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare; nec proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere: et quod sibi quis fieri, secundum dominicam vocem, non vult, alii inferre non praesumat: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ea vero, quae Apostolorum praedicatione et Patrum instructione percepimus, semper tenere debemus; ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum intendere videamur: sed alterutrorum onera portemus, ut juxta Apostolum, legem Domini adimplere valeamus. VII. Tempus enim congruum praevideri oportet quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem ejus consonantiamque contra Patrum decreta, vel synodorum confessionem, prodi minime cognoscatur. Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter: sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione, juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat; quia ante inscriptionem nemo debet judicari vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: Abominabitur Dominus labia mendacia, et testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipso monente atque dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non facies quod iniquum est nec injuste judicabis. Non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et tibi quod non vis fieri, alteri ne facias: et reliqua. Et maxime praeceptum habentes Apostolicum attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem suum proprium, convenit. Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, et infamare queant: quos corrigere, vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet: quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei; et qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et item: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inferuntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis inconsultis laeserunt, plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse in eos aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (uti semper huic fuit sedi concessum privilegium) condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere, absque apostolicae sedis dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae Petrae (super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit Ecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majores causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque solidatae) censura ac sacerdotali honore secludi. VII. Induciae enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae sunt: quoniam et laicis hoc permissum nullus saecularibus imbutum disciplinis ignorat: quanto magis sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur. Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum judicare vel damnare, antequam accusatores, canonice examinatos, praesentes habeat, locumque defendendi accipiat, id est, inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina et scelera. IX. Ne cextra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in quae et imperialia pariter statuta concinunt. Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri. Et alibi in canonibus praecipitur: Quaecumque negotia suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt: et reliqua talia et his similia: salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his definiatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus semper exspectanda censura. Neque enim proterve, aut stimulo suae cogitationis impulsus, et (ut saepe actum cognovimus) detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum: quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice-legatione pro populo, Christi sanguine redempto, funguntur. Causa enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio scimus reservandas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam. Qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illi Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris. Monet ergo beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare, quam Deus: Tu autem, inquit, quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. In hoc ergo non sibi quisquam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas Ecclesiae dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel judicatione vel damnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt: Quia ob hoc venit ira Dei in filios dissidentiae, qui Christum persequuntur in suis membris. Nolite, fratres, nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur, quasi arcum, in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti: quia neque mors, quia neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, magistro gentes docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt atque in charitate collaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem, et supplementum fratrum. Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus: et induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, dividentes corpus Ecclesiae bonum et integrum in tortuosas novitates. Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem temere judicare. Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat: cum ei (ut paulo superius praelibatum est) hoc specialiter privilegium reservatum sit. Sed hoc judicate magis, inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est, non debere episcopum damnari, licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est, principis apostolorum Petri, cognoscatur; utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves regni coelorum, ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis, atque suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae, suo pretioso sanguine redemptae, impugnatoribus sive nocentibus. Quod utique et nos facere postulavit. Non quod novi aliquid nunc imperatur: sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut negligenter transgreditur, deinceps observetur ab omnibus: ut illa semper, quae apostolica et Patrum traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili auctoritate teneantur. Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum, apostolo monente: State, et tenete traditiones vestras, quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam: Item alibi per prophetam: Exspectavi quoque, sicut beatus Isaia intonuit, ut facerent judicium: fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes. Et hoc scire debeant, quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: licet divitias bonitatis Dei, et sustentationis, et patientiae contemnant, ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiem autem eorum et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Et alibi scriptum est: Ego sum Dominus Deus vester: non facietis iniquitatem in judicio. Non accipies personam hominis, neque mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem et justum non oppugnabis, neque interficies. Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae sedi concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus, ut contemptor, judicari. Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur: et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneantur obnoxii. Itaque qui potest obviare, et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati: ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter, omnibus occurratis oppressis, quia vobis creditur Dominus, ad quem lapidem accedentes vivum, ab hominibus quidem reprobatum propter talium impietatem, a Deo autem electum et honorificatum, super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in Dominum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias ipsi in odorem suavitatis. Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis omnibus subvenire: quanto magis illis de quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, et caetera. Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa. Sed et nunc, fratres, commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem in omnibus sanctificatis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii temporibus aeterni taciti, patefacti autem per Scripturas sanctas et Patrum orthodoxorum doctrinas, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibus cognitis nobis, soli sapienti Deo, Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto gloria, honor, et imperium et potestas in saecula saeculorum. Amen. Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper. Data octavo kalendas Novembris, Flaviano et Stilicone viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA III.

De Chorepiscopis, et qui iidem sint, aut si aliquid sint, aut nihil. Dominis venerabilibus fratribus, Prospero Numidiae primae sedis episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto, Rufo, et omnibus caeteris, ubique in recta, sancta, et apostolica fide consistentibus, orthodoxis episcopis, Damasus episcopus.

Licet, fratres charissimi, vobis sunt nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum, ut cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis: ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem et normam recte vivendi. Unde et vos non immemores canonum esse recordamur, qui et id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate sedis apostolicae fulti, in nullo ab ejus devietis regulis. Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat eos fieri, an non, quia audivimus eos jam esse prohibitos; aut quid de his, qui jam ordinati reperiuntur, agendum sit, nil vobis certius respondere nobis videtur, quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus; ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri ministerii, quod illicite assumpserunt; quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis. Nimis ergo eorum institutio improba, nimis est prava: quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio: et vacuum est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio. Quod ipsi iidem sint, qui et presbyteri sufficienter invenitur: quia ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti. Sed quia (Deo gratias) modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia, propter studium, quod erga pauperes exigebant, non sunt: et quia illicita praesumebant; et quod agebant, actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi, ecclesiastico frustrabantur et fraudabantur ministerio: et ideo tam ab hac S. sede, ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis, a pontificalibus sunt remoti officiis. Nam (ut nobis relatum est) quidam episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidabant: et ut illicita atque prohibita agant, iidem ea quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant; et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae cognoscunt eum. Et idem: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis, quia videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves, et reliqua. Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur. Et ideo sunt prohibiti; in tantum ut si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu. Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est, populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit, liberius agant. Pro talibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et reliqua mala proveniunt. Non taliter Dominus docuit, nec Apostoli instituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent. Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis humeris reportavit, nosque idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam (multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque passiones) pro nobis traderet: quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere negligimus, et aliis eas educandas tradimus? Corrigantur haec, fratres, necesse: quia qui plus laborat, majorem mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est, duodecim Apostolorum, et septuaginta Discipulorum: unde iste tertius processerit, funditus ignoramus. Et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet: quoniam (ut bene nostis) prohibitum a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est (ut superius jam praelibatum est) ut irritum fiat: quia quod non habent, dare nequaquam possunt: praesertim cum nullum ex septuaginta Discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur (ut superius memoratum est) in Ecclesia gerebant, nil de hoc, quod Apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse. Nec in lege Domini, quae Mosi ab ipso Domino legitur dictata, de his, quae summis sacerdotibus, id est, Mosi et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumebant. Nulli enim dubium est, quod Moses et Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur Litteris, agebant: quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de iis scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus. Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii in nos, Dei gratia, manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est, episcopis sunt, quorum figuram Moses et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta Discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant. Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore, ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam Septuaginta videntur esse: et reliqua. Nec illud praetereundum nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati fuerint, et caetera. Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus impositionem episcoporum perceperint; cum episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus: videtur enim mihi, quod tunc, non ab uno, sed a pluribus ordinabantur; quia nullatenus diceret, episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum, pluraliter dictum sit, cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum, et si villanus, quid agit in civitate cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi? Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in modica civitate, vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi, fuerint constituti, quid, rogo, erunt? Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco: quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia χώρα, villa est apud Graecos. Et qualiter ad villam, si nec in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis: et si promere non potestis, quis (scio) per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio. Unum, quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui jubent. Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati, et aut in villa, aut in castello, seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo: cum (ut praedictum est) in una civitate duo non debeant consistere episcopi. Tertium, si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate: et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem: quia (ut praefixum est) ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum et septuaginta Discipulorum. Sane si nec episcopi sunt, quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt: nec presbyteros se nominari volunt, quia amplius esse ambiunt; atque plus quam septuaginta Discipuli fecissent (ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus, et non quae Christi Jesu, instituebantur), praesumere tentant, et illicita atque prohibita agere praesumunt; nec hoc dici se volunt, quod sunt; rogo ut manifeste prodatis, quid sint: quoniam aut aliquid sunt, aut nihil. Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunt. Et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil: quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit. Et si non habet unde sit, aut unde originem ducat; nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia inane est, et ut destruatur et cadat necesse est, quoniam nihil est, et in nihilum reputabitur.

Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus: tunc necesse est, ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur. Et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum (ut primo commeravimus) ut pro misericordia illis, qui humiliter hoc ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum, idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio presbyterorum contenti sint, atque mensae Domini tantummodo participes existant. Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore. Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec ungere aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam in poenitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare; nec eo praesente, nisi illo jubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem exhortari; quae omnia solis pontificibus deberi, tam ex superioribus, quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus, edocti estis. Et si necesse est quibusdam minus scientibus, doceri pleniter et instrui possunt, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur. Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu proprii episcopi nil agant: quia quod rarum est, hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur Ecclesiae. Triplex itaque in hac parte reatus est, quod et prohibita agunt, et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et episcoporum (quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet) jura solvuntur.

Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet: praesertim cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum isti in Ecclesia speciem gerunt, legatur donum S. Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse. Haec ergo, quia omni carent ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiat sacerdotum, qui noluerit a nostro sacerdotali collegio separari. Nec quod a nobis extinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam extinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus: sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam ulla corrumpant zizania. Ita enim fructum uberem Domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consueverunt, radicitus amputentur. Cesset ergo, cesset tot vicibus prohibita et damnata praesumptio: nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt: sed ipsi nutriant, ipsi Domino suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent. Nam si Dominus leprosos, inter caeteras ovium suarum curas, tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur? Aut cur nos ipsi, qui pastorale officium suscepimus, aliis alendas tradimus? maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me, pasce oves meas: et multa alia, et his similia. Nam benedictio, quam praedicti chorepiscopi ante suam prohibitionem, per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre, quam salutem. Et illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant? quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, licet et more humano loquamur, dare potest quod non habet? Praesertim cum pontifices non erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant; cum ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent. Et ideo, quidquid ex supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant, irritum erat, et nihil tactis proficiebat: sed magis, juxta prophetam, maledictionem pro benedictione (si ratum est dicere) conferebant. Quapropter per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse, habebant. Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula: id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum: cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt. Hujus ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam irrogamus, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur: quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status, salubri dispositione attributus vel adornatus; ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus. Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus; si ejus Ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, Idipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem (sicut hoc, ut asseritis, modo facit), ne nocere valeat, aut episcopale ministerium vilescere faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque pro viribus exstirpare festinet: et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus, eas fovere et educare decertet. Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae; et reliqua. Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctificationis imbuitur, is Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat: quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, amore et reverentia coarctamur; ut tantae superstitionis, quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus; ne beati magistri nostri Petri et summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis: quoniam omnis negligenter pascens toties sibi commendatum Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus se velle discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari. Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo pastoris. Nam et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum: oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam: et quidquid furto perierat, a me exigebus: die nocteque aestu urebar et gelu: fugiebat somnus ab oculis meis. Si ergo sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore, quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves Dei. Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam; et adjuvet nos, ut de his qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem ac mensuram superfluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. Tantusque vos beati Petri Apostolorum principis amor incendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis: qualiter animae pretioso Christi sanguine redemptae, eorum non pereant deceptione. Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt: per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in Ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret? Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro, et reliqua. Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est: cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit. Et ideo, cum omnibus suis fundamentis, et actionibus, atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat. Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium: quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties, ut a vobis cognovimus, illicite usurpatur: et quoniam veritas saepius exagitata, magis splendescit in lucem: et quod toties repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt: a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt. Ideo saepius repetentes, omnes monemus, ut vitent hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a Sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni. Quod ita demum probare poterimus, si tales extirpare, et non eis favere decertaveritis: et ita in postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur. Omnia haec decretalia, et cunctorum praedecessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret. Et merito nos, qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori. Datum kalendis Junii, Libio et Theodosio viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA IV.

Jubet ne per scripta in posterum, sed per legitimum accusatorem, quis ab eis judicetur: et causae etiam judicandae omnes ad apostolicam sedem deferantur. Universis episcopis per Italiae provincias constitutis, Damasus episcopus, in Domino salutem.

Optaveram, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes (sicut in primitiva fuit Ecclesia) unum esse cor et animam unam, atque in una devotione persistere, nec quemquam sacerdotum, gratia aut formidine saecularium depravari, aut a via veritatis quoquo modo abscedere. Sed quia multa quae corrigi possunt, proveniunt, et superat culpa delinquentium misericordia Dei: atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio. Relatum est enim ad sedem apostolicam, vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque nulla retardatione corrigi rogamus: nec umquam prius per scripta, eorum qui accusantur, causam discutere liceat, quam per querulantium institutiones vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat, quae ei objiciuntur. Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris, ne reprehendas: intellige prius, et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas. Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio: verumtamen oportet his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari ab his, qui secundum Deum perscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: Ubi duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus. Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit facere. Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre: nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Similiter et qui alium accusare elegerit, praesens, per se, et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa. Neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum namque est, ne ira quemquam subripiat, faciatque citius omne, quod non licet. Omnipotens Deus haec vos et cuncta divina mandata et apostolica praecepta custodientes, in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione protegat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Amen. Data tertio idus aprilis, Siricio et Ardabure viris clarissimis consulibus .

EPISTOLA V. AD HIERONYMUM PRESBYTERUM. Damasus episcopus fratri et compresbytero Hieronymo in Domino salutem.

Dum multa corpora librorum in meo arbitrio allata fuissent, contigit, ut in librum Psalmorum in meo animo festinus cognoscerem detineri, et memoriam capacitatis meae imbuere. Cogitavi, frater amantissime et in Christo semper sacerdos, ut secundum Septuaginta interpretes et presbyteros, id est, Matthiam et Ptolomaeum, Muchium, Sacreum, Hydronium, Pamphylum, Zoastiten, Didymum, Sanium, Epiphanium, Ciatrem, Simonem, et caeteros, in quantum nostra recurrit conscientia, de Septuaginta invenire vestigia. Peto etiam tuam charitatem, ut sicut a rectore tuo Alexandro episcopo nostro didicisti, Graecorum psallentiam ad nos dirigere tua fraternitas delectetur: qui tantae apud nos simplicitatis indago est, ut tantum in die Dominica Apostoli epistola una recitetur, et Evangelii capitulum unum dicatur: et nec psallentium mos tenetur, nec hymni decus in ore nostro cognoscitur. Peto ergo per fratrom et compresbyterum nostrum Bonifacium, ut lubeat Fraternitas tua rei hujus nobis aperire vestigia. Missa V kalendas Novembris, per Bonifacium presbyterum Hierosolymam.

EPISTOLA VI. Damasus episcopus urbis Romae Hieronymo Presbytero. Gaudet Ecclesia tuo fonte jam satiata, et amplius sitit curiositas temporum sacerdotalium, ut quod dignum est, cognoscatur, quod indignum respuatur. Verum gesta pontificum, quae potuimus reperire nostrae sedis studio, ad tuam charitatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam resurrectionem frater, et compresbyter. Vale in Christo Deo et Domino nostro. Data X kal. Junii, et accepta VI kal. Octobris missa de Roma Hierosolymam.

In nomine Domini incipit series pontificum Romanorum, qui in sede beati Petri apostoli ab ipso usque ad hoc tempus sederunt.

Beatus Petrus princeps Apostolorum, natione Galilaeus, de vico Bethsarda, filius Jobii, frater Andreae, etc.