Opera et Dies

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
OPERA ET DIES.




Musae, ex-Pieria carminibus celebrantes,
adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes,
per quem mortales homines pariter obscurique clarique sunt,
nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate.
Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit,
facileque praeclarum minuit et obscurum auget,
facileque corrigit pravum et superbum attenuat
Jupiter altitonans, qui suprimas aedes incolit.
Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia.
Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.




Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram
sunt duo: alteram quidem probayerit prudens,
altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent.
Nam haec quidem bellumque malum et discordiam fovet,
noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario
immortalium consiliis Contentionem colunt molestam.
Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura,
posuit vero eam Saturnius altithronus, in-aethere habitans,
terraeque in radicibus et inter homines, longe meliorem.
Haec quamvis inertem tamen ad opus excitat.
In alium enim quispiam intuens opere vacans
divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare,
domumque bene instituere: aemulatur enim vicinum vicinus,
ad divitias contendentem: bona autem Contentio haec homi-
nibus.] Et figulus figulo succenset et fabro faber,
et mendicus mendico invidet et cantor cantori.

O Persa, tu vero haec tuo repone-in animo:
neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abdu-
cat,] lites spectanti fori auditori (exsistenti).
Tempus enim raro litiumque est forique,
cuicumque non victus domi in-annum repositus-est,
tempestivus, quem terra fert, Cereris munus.

Hoc satiatus lites acrixam moveas
de facultatibus alienis: tibi vero non-amplias secunda-vicé
licebit] sic facere: sed extemplo dirimamus litem
rectis judiciis, quae ex Jove sunt optima.
Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa
rapiens auferebas, valde adulans reges
donivoros, qui hoc jus volunt judicasse.

Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium sit toto,
neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas.

Absconditum enim habent Dii victum hominibus.
Facile enim vel uno die acquisivisses,
ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens):
statim gubernaculum quidem super fumo poneres,
opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium.
Sed Jupiter abscondit iratus animo suo,
quod ipsum decepit Prometheus versutus.
Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias trisies.

Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius
Japeti] furatus-est hominibus-dandum Jove a prudenti
in cava ferula , fallens Jovem fulmine-gaudentem.
Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:

Japetionide, prae omnibus consilia sciens,
gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
tibique ipsi magnum exitium et posteris.
Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
Oblectentur (in) animo, suum malum amore-amplectentes.

Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
terram aqua miscere, et hominis indere vocem
et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
opera docere, artificiose telam texere:
et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
indere vero impudentem mentem et fallaces mores
Mercurium jussit nuntium Argicidam.

Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
virgini verecundae similem, Saturnii ex consiliis:
cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
circum autem (huic) Charitesque Deae et veneranda Suada
monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
Horae pulcricomae coronarunt floribus vernis:
[omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
At ipsi in pectore nuntius Argicida
mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
imposuit Deorum praeco; appellavit autem hanc mulierem
Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.

At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epime-
theus] cogitavit, quod ipsi dixisset Prometheus, ne quando
munus] acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
Verum ille recepto-eo, cum jam malum haberet, sensit.

Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
procul absque malis et sine difficili labore,
morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
[Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
Sed mulier manibus amphorae magnum operculum cum-di-
movisset,] dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
Sola vero illic Spes in illaeso domicilio
intus mansit dolii sub labris, neque foras
evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
aegida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
Plena enim quidem terra est malis, plenum vero mare:
morbi autem hominibus interdiu atque noctu
Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias trisies.

Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius
Japeti] furatus-est hominibus-dandum Jove a prudenti
in cava ferula , fallens Jovem fulmine-gaudentem.
Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:

Japetionide, prae omnibus consilia sciens,
gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
tibique ipsi magnum exitium et posteris.
Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
Oblectentur (in) animo, suum malum amore-amplectentes.

Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
terram aqua miscere, et hominis indere vocem
et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
opera docere, artificiose telam texere:
et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
indere vero impudentem mentem et fallaces mores
Mercurium jussit nuntium Argicidam.

Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
virgini verecundae similem, Saturnii ex consiliis:
cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
circum autem (huic) Charitesque Deae et veneranda Suada
monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
Horae pulcricomae coronarunt floribus vernis:
[omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
At ipsi in pectore nuntius Argicida
mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
imposuit Deorum praeco; appellavit autem hanc mulierem
Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.

At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epime-
theus] cogitavit, quod ipsi dixisset Prometheus, ne quando
munus] acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
Verum ille recepto-eo, cum jam malum haberet, sensit.

Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
procul absque malis et sine difficili labore,
morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
[Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
Sed mulier manibus amphorae magnum operculum cum-di-
movisset,] dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
Sola vero illic Spes in illaeso domicilio
intus mansit dolii sub labris, neque foras
evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
aegida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
Plena enim quidem terra est malis, plenum vero mare:
morbi autem hominibus interdiu atque noctu
Sed postquam et hoc genus terra operuit,
rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem
Jupiter Saturius fecit, justius et melius,
virorum heroum divinum genus, qui vocantur
semidei priore aetate per immensam terram.
Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis,
alios quidem ad septiportes Thebas, Cadmea in terra,
perdidit pugnantes propter oves Oedipodae;
alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris
ad Trojam ducens Helenae gratia pulcricomae.
Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit:
iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens
Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terrae
procul ab immortalibus: horum Saturnus rex est
Et ii quidem habitant securum animum habentes
in beatorom insulis juxta Oceanom vorticosum,
felices heroes, quibus mellitum fructum
ter quotannis florentem fert fecundus ager.

Utinam non jam debuissem ego quintis interesse
hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci!
Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu
cessabunt a-labore et miseria, neque noctu,
corrupti: graves vero Dii dabont curas.
Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis.
Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum,
postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint.
Neque pater liberis concordans, neque liberi patri,
neque hospes hospiti, neque amicus amico,
neque frater carus erit, ut antehac certe.
Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes;
incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis,
impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi
senibus parentibus educationis-praemia reddent,
violenti: alter autem alterius civitatem diripiet.
Neque ulla pii gratia erit, neque justi,
neque boni; magis vero maleficum et injurium
virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor
non erit: laedetque malus meliorem virum,
verbis pravis alloquens, perjorium vero jurabit.
Livor autem homines miseros omnes
maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.

Et tum jam ad coelom a terra spatiosa,
candidis vestibus tectae corpus pulcrum,
immortalium ad genus iverunt relictis hominibus
Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves
mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.




Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis ipsis.
Sic accipiter afflatus-est lusciniam varii-gutturis,
admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam:
haec vero misere, curvos fixa circum ungues,
lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:

Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior:
hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem (exsisten-
tem):] coenam vero, si voluero, faciam, aut dimittam.
Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentiortibus
contendere;] victoriaque privatur, praeterque contumelias
dolores patitur.] Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis
avis.] O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove:
injuria enim etiam mala misero est homini; nec quidem dives
facile ferre potest, gravaturque ab ea,
illapsus damnis: via vero aliter perveniendi
melior ad justa: justitia autem injuriam superat
ad finem progressa: passus vero damna stultus cognovit.

Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis.
At Justitiae tumultus est tractae, quo viri duxerint
donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.
Haec vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum,
aërem induta, malum hominibus adferens,
qui ipsam expellunt, neque justam partem distribuunt.

Qui vero jura peregrinis et civibus dant
recta, neque quidquam praetergrediuntur justum,
his floret urbs, populique florent in ipsa:
pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis
molestum bellum decernit late-cernens Jupiter,
neque umquam justos inter homines fames versatur,
neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus
fruuntur.] His quidem fert terra multum victum, in-monti-
bus vero quercus] summa quidem fert glandes, media vero
apes:] lanigerae autem oves velleribus onustae-sunt:
pariunt vero mulieres similes liberos parentibus:
florent autem bonis perpetuo: neque in navibus
iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.

Quibus autem injuriaque curae-est mala pravaque opera,
iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.

Saepe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit,
quicumque peccat et iniqua machinatur.
Illis autem coelitus magnum importavit malum Saturnius,
famem simul et pestem: intereunt vero populi;
neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiae,
Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam
aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum,
aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.

O reges, vos autem considerate etiam ipsi
hanc vindictam: prope enim inter homines versantes
immortales observant, quotquot pravis judiciis
se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes.
Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice
immortales Jovis custodes mortalium hominum:
hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera,
aëre induti, ubique oberrantes per terram.
Illa autem virgo est, Justitia, ex Jove, procreata
augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent.
Et igitur, cum quis eam laedat impie spernens,
statim apud Jovem patrem considens Saturnium,
refert hominum injustam mentem, ut luat
populus peccata regum, qui perniciosa meditantes
alio inflectunt jura prave dicentes.
Haec observantes reges, corrigite sententias,
donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.

Sibi ipsi mala struit vir alii mala struens,
malumque consilium consulenti pessimum.

Omnia videns Jovis oculos et omnia animadvertens
etiam haec, siquidem vult, inspicit: neque eum latet,
quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.

Nunc jam ego neque ipse inter homines justus
sim, nec meus filius: quoniam malum est virum justum
esse, siquidem majus jus injustior habebit.
[Sed haec nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gauden-
tem.] O Persa, tu vero haec in animo repone tuo,
et quidem justitiae obtempera, violentiae autem obliviscere
omnino.] Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius:
piscibus quidem et feris et avibus volucribus,
ut devorent se-mutuo, quoniam non justitia est inter eos:
hominibus autem dedit justitiam, quae multo optima
est. Si enim quis velit justa profiteri
cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter:
qui vero testimoniis volens perjurium jurans
mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter laesus-sit,
ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est:
viri autem juste-jurantis progenies posthac praestantior.

Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa.
Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere
facile: plana quidem via est, valde autem procul habitat
Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt
Immortales: longa vero et ardua via est ad eam,
et aspera primum: ubi vero ad summum aliquis venerit,
facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).

Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit,
cogitans quaecumque dein et ad finem sint meliora.
Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit.
Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens
in animo reposuerit, ille contra inutilis vir est.

At tu quidem nostri memor semper praecepti
operare, Persa, diva proles, ut te Fames
oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres
veneranda, victuque tuum impleat horreum.
Fames enim semper ignavo comes est viro.

Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus
Vivit, fucis aculeo-carentibus similis indole,
qui apum laborem absumunt otiosi,
vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire,
ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.

Ex laboribus autem viri evadunt pecorosique opulentique:
etiam laborans mqlto carior immortalibus
eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.

Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus est.

Quod si laboraveris, mox te aemulabitur otiosus
Ditescentem: dlvitias vero virtus et gloria comitatur.

Fortuna autem qualis sis, laborare est melius,
si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum
ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.

Pudor autem non bonus egenum hominem tenet,
pudor, qui homines valde laedit atque juvat.

Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.

Opes autem non rapiendae: divinitus-datae multo meliores.
Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit,
aut is lingua praedatus-fuerit, qualia multa
Fiunt, quam primum lucrum mentem deceperit
hominum, pudorem vero impudentia expulerit:
facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiae
viro tali; exiguumque ad tempus divitiae comitantur.

Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male tra-
ctaverit;] quique fratris sui lectum adscenderit
secreti concubitus uxoris, scelerata patrans;
quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos;
quique parentem senem misero in senectutis limite
increpoerit graviiios incessens verbis:
huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero
operibus pro iniquis gravem exhibet talionem.
Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.

Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis
caste et pure, nitida vero femora adoleto:
alias autem libationibus thuribusque placato,
et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit:
ut tibi benevolum cor et animum habeant;
[ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]

Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque:
eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat.
Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud quid accidat,
vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.
Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum com-
modum.] Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vi-
cinum bonum.] Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.

Recte quidem metiaris mutuans a vicino, recte vero redde,
eadem mensura, et amplius, si quidem possis:
ut indigens etiam in posterum aequum eum invenias.

Ne mala lucra-captes: mala lucra aequalia damnis.

Amantem ama, et succurrenti succurre:
et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.

Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit.

Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix.

Quicumque enim quidem vir libens dat, etiamsi multum de-
derit,] gaudet dono et delectatur suo in animo.
Qui vero ipse ceperit impudentiae obsecutus
quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum.

Siquidem enim et parvum ad parvum posueris,
et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit.

Qui vero ad id-quod-adest adjicit, is vitabit atram famem.

Neque vero quod domi repositum est hominem cruciat.

Domi melius est esse, quoniam damnosum, quod foris est.

Bonum quidem de-praesenti capere, miseria vero animo,
egere absente: quae te meditari jubeo.

Incipiente autem dolio et desinente saturare;
in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia.

Merces autem viro amico constituta aequa esto.
Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto:
credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt ho-
mines.] Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat,
blanda garriens, tuum inquirens domicilium.
Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus.

Unicus vero filius sit, paternam domum
qui-servet: ita enim opulentia crescet in aedibus.

Senex autem moriaris, alterum filium relinquens.

Facile vero et pluribus praebuerit Jupiter ingentes opes.

Major quidem plurium cura, major autem accessio.
[Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo,
sic facito, et operi super opus operare.]




Pleiadibus Atlante-natis exorientibus,
incipe messem; arationem vero, occidentibus.
Hae autem sane noctesque et dies quadraginta
latent: rursum vero inverso anno
apparent primum ubi-acuitur ferrum.
Haec utique camporum est lex, iisque, qui mare
prope habitant, iisque, qui valles flexuosas,
a-mari fluctuante procul, pinguem regionem
incolunt: nudus serito, nudusque arato,
nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles
opera tibi-parare Cereris: ut tibi singula
tenpestiva crescant, ne quando interim egens
mendices ad alienas domos, et nihil efficias.
Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi nonamplius-dabo,
neque admetiar: operare, stolide Persa,
operibus, quae hominibus Dii destinarunt:
ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens
quaeras victum per vicinos, hi vero negligant.
Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero am-
plius molestus-fueris,] rem quidem non facies, tu vero ina-
nia multa dices:] inutilis autem erit verborum copia. Sed te
jubeo] cogitare debitorumque solutionem famisque evitatio-
nem.] Domum quidem primum, foeminamque bovemque
aratorem,] [servam non nuptam, quae et boves sequatur:]
utensilia vero domi omnia apta parato:
ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas,
tempus autem praetereat, minuaturque etiam opus.

Neve differas in crastinum inque perendinum:
non enim fustra-Iaborans vir implet horreum,
neque differens: studium vero opus auget.
Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur.

Quum jam desinit vis acuti solis
aestum sudoriferum, per-autumnum pluente
Jove praepotente, mutatur vero humana cutis
muIto agilior: jam enim tunc Sirius stella
paulisper supra caput mortalium hominum
venit interdiu, magis autem nocte fruitur:
tum minime-rosa (vermilibus) est caesa ferro
silva, folia antem humi fundit, germinationeque desinit:
tunc igitur lignari memento tempestiva opera.
Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale,
axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic:
si vero octopedalem, inde et malleum secueris.
Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plau-
stro.] Multa curva ligna: ferto autem buram, cum invene-
ris] domam, in monte quaerens vel in campo,
ilignam: haec enim bobus ad-arandum firmissima est,
si Minervae famulus, dentali infigens,
clavis conjungens adaptaverit temoni.
Bina vero facito aratra, fabricans domi,
alterum nativa-bura et alterum compactile: quoniam multo
melias sic:] si alterum quidem fregeris, alterum bobus inje-
ceris.] E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones,
e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero duos novennes
mares comparato (horum enim robur non imbecillum est)
juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi.
Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum
fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint.

Hos autem simul quadragenarius juvenis sequator,
panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum,
qui opus curans rectum sulcum ducat,
non-amplius circumspiciens aequales, sed in opere
animum habens: hoc vero neque junlor alius melior
ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam.
Junior enim vir ad aequales desiderio-trahitur.

Observa veto, cum gruis vocem audieris
alte in nubibus quotannis clangentis:
haec arationisque signum affert, et hyemis tempus
indicat imbriferae: cor autem rodit viri bobus-carentis.
Tunc sane pasce camuros boves domi manentes.
[Facile enim est verbum dicere: Par-boum da et plaustrum;
facile autem recusare: Sunt vero opera bobus.
Putat autem vir mente nempe dives se fabricaturum plaustrum,
stultus, neque hocce scit: centum enim sunt ligna plaustri,
quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.]

Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit,
Jam tunc aggredere, simul servique et ipse,
siccum et humidum arans arationis per tempus,
mane valde festinans, ut tibi impleantur arva.
[Vere vertito; aestate vero iteratum arvum non te fallet.]
Novalem autem serito adhuc levem agrum.
[Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.]

Supplica vero Jovi infero, Cererique castae,
perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus,
incipiens primum arationem, cum extremum stivae
manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris
temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo
sequens] servus tenens ligonem negotium avibus facessat,
semina abscondens. Diligentia enim optima
mortalibus hominibus, negligentia vero pessima.
Sic ubertate spicae nutaverint ad-terram,
si finem ipse postea Olympius praebuisset,
e vasis autem ejeceris araneas; et te spero
gavisurum, de-victu sumentem intus reposito.
Bene-onustus autem pervenies ad album ver, neque ad alios
respicies: tui vero alius vir indigus est.

Si vero sole vertente (bruma) divam araveris terram,
sedens metes, pauxillum manu comprehendens,
alternatim ligans puluerulentus, non valde gaudens.
Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient.

Alias autem alia Jovis mens aegida-habentis,
difficilis vero hominibus mortalibus intellectu.
Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit
Quando cucuIus canit quercus in foliis,
primum, delectatque mortales super immensam terram;
tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat,
neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens:
ita serus-arator priorem aequarit.
[Animo autem bene omnia serva: neve te lateat
neque ver evadens album, neque tempestivus imber.]

Praeteri autem aerariam officinam et calidam tabernam,
tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus
arcet, ubi impiger vir valde domum augeat;
ne te malae hyemis difficultas deprehendat
cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas.
Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans,
egens victus, mala locutus-est ad-animum suum.
[Spes vero non bona indigentem virum fovet,
sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit.
Demonstra autem servis, aestate adhuc media (exsistente):
Non semper aestas erit, exstruite casas.]

Mensem vero Lenaeonem, malos dies, boves-cruciantes
omnes,] hunc vitate, et glacies, quae super terram
flante Borea molestae exsistunt,
qui per Thraciam equorum-altricem lato mari
inspirans id concutit: remugit autem terra et silva:
multas vero quercus alticomas abietesque densas
montis in saltibus dejicit terrae multos-pascenti
irruens, et omnis reboat tunc innumera silva.
Ferae autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt,
quaram etiam villis cutis obtecta est: sed sane et has
frigidus cum-sit perfiat, villosis-pectoribus licet exsistentes.
Et per pellem bovis penetrat, neque haec eum arcet;
et etiam per capram fiat longis-pilis: sed ovium-greges om-
nino,] quia valde-densi villi ipsarum, non perfiat
vis venti Boreae: incurvum vero senem facit.
Etiam per virginem tenelli-corporis non perfiat,
quaecumque intra aedes caram apud matrem manet,
nondum opera sciens aureae Veneris;
quando lota tenerum corpus et pingui oleo
uncta in-recessu cubat intra domum
die hibemo, quando exossis (polypus) suum pedem arrodit,
inque domo sine-igne et in latibulis tristibus,
neque ei sol ostendit pabulum invadendum:
sed super nigrorum hominum populumque urbemque
vertitur, tardius autem Graecis lucet.
Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolae
misere manducantes per nemora saltuosa
fugiunt, (et omnibus in animo id curae-est,)
ubi tecta quaerentes densas latebras habent,
et antrum petrosum: illi vero tripodi (seni) homines similes,
cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat,
huic similes incedunt, vitantes nivem albam.]

Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo,
Iaenamque mollem et talarem tunicam:
stamine vero in pauco multum subtegmen intexe.
Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant,
neve erecti horreant surgentes per corpus.
Circum vero pedes calceos bovis vi occisi
aptos ligito, pilis intus condensatos.
Primogenitorum vero hoedorum, cum frigus tempestivum
venerit,] pelles consuito nervo bovis, ut super dorsum
pluviae circum-injicias munimentum: in capite vero superne
pileum habeto elaboratum, ne aures humefias:
frigida enim et aurora est Borea cessante:
matutina vero super terram a coelo stellato
nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus:
quae hauriens fluminibus e perennibus,
alte supra terram sublata venti procella,
interdum quidem etiam pluit ad vesperam, interdum vero
descendit] densas Thraclo Borea nubes excitante.

Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi,
ne-quando te coelitus tenebrosa nubes circumtegat
corpusque madidum reddat, vestesque humectet.
Sed evltato: mensis enim gravissimus hic
hibenus, gravis pecudibus, gravisque hominibus.

Tunc dimidium bobus, homini vero plus adslt
cibariorum: longae enlm adjutrices noctes sunt.
[Haec observans totum in annum
aequato noctesque et dies, donec rursum
terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.]

Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (bru-
mam),] hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella
Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani
primum totus-apparens exoritur vespertinus.
Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo
in lucem hominibus, vere recens-ineunte.
Hanc praevertens vites amputato: sIc enim melius.

At cum domiporta (cochlea) e terra plantas adscenderit,
Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vi-
tium:] sed falcesque acuito et servos excitato.
Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum,
tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.
Tunc festina et domum fruges congere,
mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit.
Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem.
Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet
opus:] Aurora, quae apparens multos ingredi-fecit viam
homines, multls autem juga bobus imponit.

Quum vero scolymosque floret, et canora cicada
arbori insidens stridulum defundit cantum
frequenter sub alis, aestatis laborioso tempore,
tunc pinguissimaeque caprae et vinum optimum,
lascivissimae autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri
sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat,
siccum vero etiam corpus ob aestum. Sed tunc jam
sit petraeque umbra, et Biblinum vinum,
panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactan-
tium,] et vaccae in-silva-pascentis caro nondum enixae,
primogenitorumque hoedorum: insuper vero nigrum bibito
vinum,] in umbra sedens, saturatus cor cibo,
contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum,
fontisque perennis ac defluentis, quique illimis sit,
tres partes aquae infunde, quartam vero immitte vini.

Famulis autem impera Cereris sacrum munus
triturare, quando primum apparuerit robur Orionis,
loco in ventoso et bene-orbiculata in area:
mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam
jam] omnem victum deposueris paratum intra domum,
[servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam
quaerere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.]
Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo,
ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat.

Foenum autem importato et paleas, ut tibi sit
bobus ac mulis annuum pabulum. Sed postea
servorom rofocilla cara genua et boves solve.

Quum vero Orion et Sirius in medium venerit
coelum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora,
o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas:
monstrato vero soli decemque dies et decem noctes,
quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito
dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam
Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis
occiderint, tunc deinde arationis memor esto
tempestivae: annus autem per terram prosper sit.




Sin autem te navigationis periculosae desiderium capit:
quando Pleiades robur validum Orionis
fugientes ceciderint in obscurum pontum,
jam tunc omnigenorum ventorum furunt flamina:
et tunc ne-amplius naves habeto in nigro ponto:
terram autem exercere memento: uti te jubeo.
Navem vero in continentem trahito, munitoque lapidibus
undique, ut arceant ventorum vim humide flantiam,
paxillo extracto, ne putrefaciat Jovis imber.
Armamenta vero disposita omnia tuae repone domi,
diligenter componens navis alas (vela) marivagae:
clavum vero fabrefactum super fumum suspendito.
Ipse autem tempestivam exspectato navigationem, dum ve-
niat:] et tum navem celerem in-mare trahito, intus vero etiam
onus] aptum imponito, ut domum lucrum reportes,
quemadmodum meusque pater et tuus, valde stoIide Persa,
navigabat in navibus, victus indigens honesti:
qui olim et huc venit, multum pontum emensus,
Cuma AeoIide relicta, in navi nigra:
non abandantiam fugiens neque divitiasque et fortunam,
sed malam pauperiem, quam Jupiter hominibus dat.
Habitavit autem prope Heliconem misero in vico,
Ascra, hyeme malo, aestate molesto, neque umquam bono.
Tu vero, o Persa, operum memor esto
tempestivorum omniam, de navigatione vero maxime.
Navem parvam laudato, magnae vero onera imponito;
majus quidem onus, majus vero ad lucrum lucrum
erit, si venti quidem malos contineant flatus.

Quando ad mercaturam verteris imprudentem animum,
volueris autem debita effugere et injucundam famem,
ostendam jam tibi rationes multisoni maris,
neque omnino navigandi peritus, neque omnino navium.
Neque enim umquam navi tranavi latum mare;
nisi in Euboeam ex Aulide, ubi quondam Argivi,
exspectantes tempestatem (desinentem), multum populum
collegerunt] Graecia e sacra in Trojam pulcris-foeminis.
Ibi vero ego ad certamina strenui Amphidamantis
Chalcidemque trajeci: indicta (per praecones) vero multa
praemia posuerunt filii magnanimi: ubi me glorior
carmine victorem tulisse tripodem auritum.
Quem quidem ego Musis Heliconiadibus dicavi,
ubi me primum dulci adduxerunt cantui.
Tantum igitur naves quidem expertus-sum, multos-clavos-
habentes.] Sed etiam sic dicam Jovis voluntatem aegida-ha-
bentis:] Musae enim me docuerunt divinum carmen canere.

Dies quinquaginta post conversionem solis,
ad finem progressa aestate, laborioso tempore,
tempestiva est mortalibus navigatio: neque navem
fregeris, neque homines perdiderit mare,
nisi forte data-opera Neptunus terrae-concussor
aut Jupiter, immortalium rex, velit perdere.
Penes hos enim exitus est pariter bonorumque malorumque.
Tunc vero dispositaeque aurae et mare innocuum:
securus tunc navem celerem, ventis fretus,
deducito in pontum, onus vero bene onme colloca.
Propera autem quam celerrime rursos domum redire:
neque exspectato vinumque novum et autumnalem imbrem,
et hyemem accedentem, Notique saevos flatus,
qui concitat mare, comitans Jovis imbrem
multum, autumnalem, difficilemque pontum reddit.
Alia vero verna est navigatio hominibus.
Cum enim primum, quantum incedens cornix
vestigium facit, tantum folia homini apparuerint
in ficu summa; tum etiam pervium est mare.

Verna autem haec est navigatio: non ipsam equidem
probo: neque enim meo animo grata est;
arreptum aegre effugeris malum. Sed tamen et haec
homines faciunt, stultitia mentis:
opes enim anima sunt miseris mortalibus.
Dirum vero est mori in fluctibus: at te jubeo
considerare haec omnia in animo, uti dico.

Ne vero in navibus omnem fortunam cavis pone:
sed plura relinquito, pauciora vero imponito.
Dirum enim ponti in fluctibus exitio occurrere.
[Dirumque, si in plaustrum praegrande onere imposito
axem fregeris, onera vero corrumpantur.]
Modum servato: opportunum-tempus vero in omnibus optimum.




Mature autem uxorem tuam ad domum ducito,
neque triginta annis valde multum deficiens
neque adjiciens valde multum: nuptiae vero tibi tempestivae
hae,] mulier autem quatuor annos pubescat, quinto vero (pub-
bertatis) nubat.] Virginem vero ducito, ut mores castos do-
ceas.] Eam vero potissimum ducito, quae te prope habitat:
omnia bene circumspiciens, ne vicinis ludibria ducas.
Neque enim quicquam muliere vir sortitur melius
bona, verum contra mala non gravius aliud,
comissatrice: quae virum, etiamsi robustum (exsistentem),
torret sine face et crudae senectae tradit.

Bene vero vindictam immortalium beatorum observato.
Neque fratri aequalem facito amicum:
sin autem feceris, ne ipsum prior malo afficias.
Ne vero mentiaris dicis gratia: sin autem tibi coeperit
aut aliquod verbum dicere infestum, aut facere,
bis tantum puniri memento: si vero rursus
redeat ad amicitiam, poenam autem velit dare,
recipe: miser sane vir amicum alias alium
facit. Tuum vero ne quid animum coarguat vultus.
Ne vero multorum-hospes, neve nullius-hospes dicaris,
neve malorum socius, neve bonorum conviciator.
Neque umquam perniciosam pauperiem animum-comeden-
tem homini] patiaris exprobrare, beatorum munus sempiter-
norum.] Linguae certo thesaurus inter homines optimus
parcae, plurima vero gratia modum servantis:
Sin autem malum dixeris, forsan ipse majus audies.
Neve in communi convivio morosus sis
de symbolis: plurima vero gratia sumtusque minimus.
Neve umquam ex aurora Jovi libato nigrum vinum
manibus illotis, neve aliis immortalibus:
neque enim hi exaudiunt, respuunt vero etiam preces.
Neu contra solem versus stans meito,
sed-etiam postquam occidit, memento, adversus orientem
neque in via, neque extra viam inter-eundum meiere.
Neve denuderis: Deorum quippe noctes sunt:
sedens vero in-fumeto vir prudentia doctus,
aut idem ad parietem accedens bene-septae caulae.
Neu pudenda semine pollutus intra domum
focum juxta revelato, sed caveto.
Neve a mali-ominis funebribus reversus
seminato progeniem, sed immortalium a convivie.
Neve umquam perennium fluviorum pulcre-fluentem aquam
pedibus transito, priusquam precatus-fueris adspiciens pulcra
fluenta,] manus lotus amoena aqua limpida.
Qui fluvium transierit, malitia vero manus illotus,
huic Dii succensent et dolores dant in-posterum.
Ne vero a manu, Deorum in convivio splendido,
siccum a viridi reseca nigro ferro.
Neve umquam cyathum pone super craterem
bibentium: perniciosum enim in eo fatum est.
Neu domum exstruens impolitam relinquito,
ne forte insidens crociat stridula cornix.
Nevo ex ollis-pedatis nondum-dedicatis capiens
edito, neve lavator: quia et hisce inest poena.
Neve in immobilibus (monimentis) ponito, non enim melius
est,] pueram duodecennem, quod virum impubem reddit:
[neque duodecim mensium: aequale et hoc est.]
Neu muliebri balneo corpus abluito
vir: gravis enim ad tempus est etiam in eo
poena. Neu sacrificia in accensa incidens,
reprehende arcana: Deus sane et haec indigne-fert.
Neve nmquam in atreo fluvioram mare influentium,
neu super fontes meito, sed valde evitato;
neve incacato; id enim nihilo melius est.

Sic facito: gravem vero mortalium evitato famam.
Fama enim mala est levis quidem levatu
facillime molesta vero portatu, difficilisque deposita.
Fama vero nulla omnino perit, quam-quidem multi
populi divulgant; Dea sane quaedam est et ipsa.




Dies vero ex Jove observans bene secundum decorum,
doce servos: tricesimum mensis optimum
operaque ad-inspicienda atque demensum dividendum,
quum ex-veritate populi eum judicantes degunt.
Hi enim dies sunt Jove a prudente.
Primum primus quartusque et septimus sacer dies,
(hoc enim Apollinem ense-aureo peperit Latona),
octavusque nonusque; duo quidem dies mensis
egregii crescentis mortalia opera ad-curanda,
undecimusque duodecimusque: ambo quidem boni,
hic quidem ovibus tondendis, ille vero laetis segetibus me-
tendis:] duodecimus autem undecimo multo melior:
hoc enim net fila alte-suspensa aranea
die ex pleno, quum et prudens (formica) acervum coIligit
Hoc vero telam instituat mulier, proponatque sibi opus.
Mensis autem ineuntis decimotertio evitato
sementem incepturus: plantis vero inferendis optimus est,
Sextus vero medius valde incommodus est plantis,
viriparus autem bonus: puellae vero non utilis est,
neque gignendae primum, nec nuptui collocandae.
Nec primus quidem sextus puellis gignendis
aptus, sed hoedis castrandis et gregibus ovium,
stabuloque circumsepiendo pastorali benignus dles:
bonus autem viriparus: amat vero etiam convitia loqui,
mendaciaque blandosque sermones occultaque colloquia.
Mensis vero octavo verrem et borem mugientem
castrato, mulos autem duodecimo patientes-laboris.
Vicesimo vero (in) magno nono, pleno die, prudentem virum
generato: valde enim animo sapiens est.
Bonus autem viriparus decimus, puellae vero et quartus
medius; hoc toto et oves et flexipedes camuros boves,
et canem asperis-dentibus et mulos patientes-laboris
cicurato, manum imponens; cave vero iram eorum.
Quarto careto finientis inchoantisque mensis
doloribus animum conficias: valde sane perfectus dies est.
Quarto autem mensis in domum uxorem ducito
auguriis observatis, quae ad rem hanc optima.
Quintos vero evitato, quia difficilesque sunt et graves:
(in) quinto enim aiunt Furias servire
Horco eo die nato, quem Eris peperit pestem perjuris.
Medio vero septimo Cereris sacrum munus
bene valde inspiciens bene-orbiculata in area
ventilato: lignicidaque secato cubicularia ligna,
navaliaque ligna multa, quae apta navibus sunt.
Quarto vero incipito naves compingere fragiles.
Nonus autem medius ad vesperam melior dies.
Primus vero nonus prorsus-innoxius hominibus:
bonus quidem enim et hic ad plantandum atque generandum,
viroque et mulieri: neque umquam prorsus-malus dies.
Pauci vero etiam sciunt tertium-nonum mensis optimum
ad-relinendum dolium et jugum collo imponendum
bobus et mulis et equis celeripedibus,]
navem multis-transtris celerem in nigrum pontum
ad-trahendam: pauci autem veracem dicunt
[quarto vero aperi dolium: prae omnibus sacer dies:]
medium: pauci vero etiam post vicesimum mensis optimum
aurora oriente: ad vesperam autem est deterior.
Hi quidem dies sunt hominibus magno commodo.
Caeteri autem intercidentes innoxii, nihil ferentes.
Alius vero alium laudat, pauci autem norunt.
Interdum noverca est dies, interdum mater:
horum dierum, beatusque et fortunatus est is, qui haec omnia
sciens operatus-fuerit, inculpatus immortalibus,
auguria observans et delicta evitans.