Opera omnia (Caius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opera omnia (Caius)
Saeculo III
editio: incognita
fons: documentacatholicaomnia

0283-0296- SS Caius - Opera Omnia

OPERA OMNIA CAII PAPAE.

[0179]

DE S. CAIO ROMANO PONTIFICE NOTITIA HISTORICA.

[0179C] Caii papae pontificatus et obitus.—Sanctus Caius, quem Pontificale Damasi tradit, natione fuisse Dalmatem, ex genere Diocletiani, ex Patre Caio, ut putat Coutantius, quem sequuntur Auctores L'Art de verifier les dates, in locum Eutychiani suffectus fuit anno Domini 183, die XVII decembris, feria secunda [(1) [0179D] Coutant., Epist. rom. pontif., tom. I, p. 306, cui etiam adstipulatur Mansi in not. ad annales Baronii.] . Erat vir magnae prudentiae, magnaeque virtutis, ut est in Actis 8 Sebastiani [(2) [0179D] Act. Sanctorum, apud Bolland., die 20 januarii cap. 18.] . Ab eo confirmatum dicitur institutum Ecclesiae vetus, ut Clerici per septem ordinum gradus documentum fui dantes; tenderent ad episcopatum [(3) [0179D] Septenarius Odinum numerus est in Epistola Cornelii Papae apud Euseb., Hist. eccl., lib. VI, cap. 43. ] . Quae praeterea gessit pontificem agens per annos duodecim, menses quatuor, et dies quinque, latent tenebris obruta vetustatis, vivere desiit X kalendas maii, Diocletiano VI et Constantio [0179D] Caesare II consulibus, ut in catalogo Bucheriano legitur: de quo etiam indiculus depositionis addit: Decimo kal. maii, Caii in Callisti. Caeterum si fides catalogis romanorum pontificum habenda: Caius fugiens persecutionem Diocletiani in cryptis habitans confessor [0180C] quievit. Inter martyres tamen ejus memoria in nonnullis martyrologiis recensetur. Nec mirum, cum eo titulo ii etiam aliquando exornarentur, qui etsi pro Christi fide certantes, vitam cum morte non commutassent, nihilominus pro pietate, dum viverent, persecutiones, ludibria, labores perpessi, in pace quieverant: quod Caio pontifici contigisse dubitari non potest, qui sub imperatoribus Diocletiano et Maximiano pontificatum tenuit. Minus etiam accurata est Eusebii Chronologia [(1) [0180D] Euseb., Hist. eccl., lib. VII, cap. 32.] dum annis quindecim circiter et usque ad sua fere tempora romanam sedem occupasse ait; quem annum decimum tertium vix attigisse constat. Caii Decretalis subdita.—Unicam Caio romano [0180D] pontifici decretalem, Felici episcopo datam, inscripsit Isidorus, sex capita complectentem. Primum, paganos et haereticos non posse accusare christianos. Secundum, episcopum non esse accusandum apud judices saeculares. Tertium de episcopo, presbytero et diacono, vel reliquis clericis, apud episcopos accusandis. Quartum de his, qui negant Verbi Dei incarnationem. Quintum, quod ad spem vitae aeternae perveniri non possit, nisi per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum. Sextum, de ordinibus ecclesiasticis. [0181A] Data est kalendis martii, diocletiano VI et Constantio II viris clarissimis coss. Quae vel una subscriptio fraudem prodit. Sed imprudentia impostoris cum pravitate certat, utpote qui integrum Leonis Magni caput, quod in Epistola 97, secundum est, suum fecerit, et totidem verbis in Decretalem intulerit. Quae si Leoni Magni Caius foenerasset, in veterum [0182A] testimoniis, quibus ad Leonem Augustum constat Epistola, ea dubio procul Leo papa annumerasset. Multo magis enim Caium et decessorem, et antiquiorem memorare debuit, quam Athanasium, Ambrosium, Augustinum, quorum auctoritatem usurpat debellandis haereticis. LUMPER.

[0181] DE DECRETO UNICO QUOD CAIO ADSCRIBITUR, CIRCA ORDINANDOS.


[0181B] 1. Papae hujus non modo nulla ad nos transmissa est sincera epistola, sed nec ulla usquam memoratur. Tantum in pontificali libro dicitur constituisse; «ut omnes ordines in Ecclesia sic ascenderent: Si quis episcopus fieri mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, acolythus, sequens subdiaconus, diaconus, presbyter, et exinde episcopus ordinaretur.» 2. Quo decreto si constituisse intelligatur decere, ut quisque per ecclesiastica illa officia, non praecipiti saltu, ad episcopatum adscendat; jam hoc ante Caii tempora usu receptum fuisse fidem facit Cyprianus, cum Cornelii ordinationem legitimam fuisse inde probat (Cornel., ep. 10, n. 7) , quod «non iste ad episcopatum subito pervenisset, sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus adscendit.» Qui [0181C] autem sint illi gradus, ipse nos docet Cornelius, cum in ecclesia sua tunc extitisse memorat (Ep. 9, n. 4) «presbyteros 46, diaconos 7, subdiaconos totidem, acolythos 42, exorcistas et lectores cum ostiariis 52.» Cornelium tamen omnium illorum graduum officiis, nullo excepto, functum esse, non ausim affirmare. 3. Si vero superius constitutum veluti lex censeatur ecclesiastica, a qua nemo, nisi per eum qui legem tulit, immunis fiat, illud Caio longe recentius esse pluribus exemplis facile demonstratur. Posterius est hoc papa concilium Sardicense, utpote anno 347, habitum, cujus canone 10 (Isidoro Mercatori 13) , sancitur, «ut si quis ex foro sive dives, sive scholasticus, episcopus fieri dignus habeatur, non prius constituatur, quam lectoris et diaconi et presbyteri [0181D] ministerium peregerit;» vultque «habeat uniuscujusque ordinis gradus non minimi temporis longitudinem, per quod et fides et morum probitas . . . possit cognosci.» Tribus illis gradibus subdiaconatum adjiciunt Graeci, qui tantum hos quatuor ordinum gradus cum episcopatu agnoscunt, ut ex variis monimentis liquet, ac nominatim ex his synodi Octavae, act. 10, cap. 5: «Si quis . . . per omnes gradus ecclesiasticos definitis temporibus vitam inculpatam transisse reperiatur, ita ut in lectoris munere unum, in subdiaconi duos, in diaconi tres, in sacerdotii quatuor annos expleverit, ad episcopatus honorem evehatur.» Nunc igitur restat, ut etiam in latina [0182B] Ecclesia, ac nominatim Romana, ab omnibus exactum non esse probemus, ut septem praedictos gradus prius obeant, quam ad episcopatum valeant efferri. 4. Siricius epist. 1, ad Himerium, n. 9 et 10, necnon Zosimus epist. 9, ad Hesychium, n. 2 et 5, quibus quisque gradibus ad episcopi aut presbyteri dignitatem provehendus esset definientes, non in ostiarii, sed «in lectorum primitus gradu,» ut verbis utamur Zosimi, «divini rudimenta servitii» poni praecipiunt. Immo dum Siricius de eo, qui grandaevus baptizatur, constituit, ut si ad sacram militiam pervenire festinat, statim (a suscepto baptismo) lectorum aut exorcistarum numero societur,» non ab eo utrumque gradum, sed alterutrum tantum videtur exigere. Cui concinens Zosimus de eodem decernit, «ut post baptismum statim, si divinae militiae desiderat [0182C] mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas teneatur.» Quamquam iste Zosimi locus explicari, sic potest, ut perinde ipsi sit «sive inter lectores, sive inter exorcistas,» atque «tum inter lectores tum, etc.,» maxime cum his praemittat: «Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus divini rudimenta servitii; nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri.» Illud mirum, quod cum Siricius et Zosimus in laudatis epistolis singulos tam accurate describant gradus, quibus ad sacerdotii apicem perveniri velint, ostiarium tamen constanter taceant. Hunc sane non praeteriissent silentio, si a Caio decretum superius prodiisset. Cum ipsis ea in re consentit supposititium quidem, sed tamen antiquum Silvestri Constitutum, [0182D] seu Romanum II, sub Silvestro concilium, cujus capite 11, statutum est: «Ut nullus ex laica persona ad honorem acolythus [a [0181D] Forte Acolythatus Galland.] usque ad episcopatum sublevaretur, nisi prius fuisset lector annis XXX, deinde una die exorcista, et postea caperet onus acolythi, et faceret in eodem ordine acolythi annos decem, ut acciperet onus subdiaconi, et in subdiaconatu esset annos quinque, etc.» Ut hic nullum praeterea de ostiario fit verbum, ita nec in iis ejusdem Constituti, cap. 7: «Ut a subdiacono usque ad lectorem omnes subditi essent diacono cardinali urbis Romae, in Ecclesia honorem repraesentans tantum, pontifici vero presbyteri, subdiaconi, diaconi, acolythi, [0183A] exorcistae, lector in omni loco repraesentans obsequium.» Idem tamen constitutum seu concilium cap. 3, ostiarii meminit, ubi legimus: «Ut non presbyter adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non exorcista adversus subdiaconum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam.» Quapropter ex Siricii Zosimive silentio minime inferendum est ipsis ignotum fuisse ostiarii gradum, quem, ut diximus. Cornelius agnovit. Inde tamen colligi potest illos ab eis, qui clero nomen dabant, nequaquam necessario exigendum censuisse, ut ostiarii ministerio fungerentur. Certe infantes, quos sacrae militiae adscribi volebant, cum brevi potuerint lectorem officio [0183B] fungi, non tam cito fiebant validi et ad implenda ostiarii munia idonei. Eorum quippe erat ab Ecclesiae aditu indignos repellere. Augustinus, lib. de Pastoribus, nunc Serm. 46, n. 31, describit, quo pacto apud Donatistas ostiarius, «stans vel sedens ad ostium» basilicarum, eos interroget qui intrare velint, ac projiciat qui non sint ejusdem communionis. Cui muneri impares erant infantes. Longe post Siricii [0184A] Zosimique tempora Gelasius epist. XI, c. 2, licet ostiarii gradum agnoscat, ibidem tamen praescribit: «Si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit . . . continuo lector vel notarius aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolythus, maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat; «adeoque non modo ostiarii, sed et exorcistae gradum praeteriri permittit. Nil opus est hic exempla eorum proferre, qui aliquo praedictorum septem graduum, vel etiam pluribus praetermissis, episcopatum adepti sunt. Quocirca decretum, de quo agimus, ad Caium nihilo magis videtur pertinere, quam pertineat ad Silvestrum istud, quod nomine concilii Romani III, sub hoc papa vulgatum [0184B] est: «Si quis clericatum promereri desiderat, hoc justum est, ut sit ostiarius annum unum, lector annos viginti, exorcista annos decem, acolythus annos quinque, subdiaconus annos quinque, diaconus annos quinque, et si ad honorem presbyterii accedat, et faciens in ordine annos sex . . . sic ab omni Ecclesia eligatur consecrandus episcopus.» COUSTANT.

[0183] EPISTOLA [(1) [0183D] Supposita ab Isidoro. LABB.] CAII PAPAE AD FELICEM EPISCOPUM. QUOD PAGANI NON POSSINT CHRISTIANOS ACCUSARE: DE ACCUSATIONE EPISCOPI, EJUSQUE ACCUSATORIBUS, DE EXPOLIATIONE AUT EXPULSIONE, ET DE INCARNATIONE DOMINI.

[0183C] I. Paganos et haereticos non posse accusare Christianos. II. Episcopum non accusandum apud judices saeculares. III. De episcopo, presbytero, aut diacono, vel reliquis clericis apud episcopos accusandis. IV. De his qui negant verbi Dei incarnationem. V. Quod ad spem vitae aeternae perveniri non possit, nisi per mediatorem Dei et hominum Christum Jesum. VI. De ordinibus ecclesiasticis. Dilectissimo fratri Felici episcopo Caius.

[0183D] Directas ad nos tuae charitatis (Vigilius, ep 2) , epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine, gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam: quia tales ab extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi [a [0183D] Antiqui hostes Labb.] rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est, quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum, tam votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati [0184C] qui perscrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII) . Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa (Psal. XVIII, ex vers. Hier.) , dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia: tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem, de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi: quia fiducialiter de his, unde apud vos observantiam esse dixistis [0184D] ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis, quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedes auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctorum capitalis regularum, credimus [b [0184D] Credidimus Labb.] instruendum. I. Primo quidem scias, paganos [(1) [0184D] Bar. in notis ad 31 Januarii. an. 351, ait Optatum hoc voce primum fuisse usum, tum Prudentium, Aug., etc., nec ante impp. Chr. tempora usurpatam.] et haereticos (2, q. 7. Pagani et haeretici) non posse Christianos accusare, aut vocem eis infamationis inferre.

[0185A] II. Deinde nemo umquam episcopum apud judices saeculares, aut alios clericos, accusare praesumat. III. Et si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona quae rite recipienda est) fuerint accusati (haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22) , quicumque fuerit, sive ille sit sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit; noverit, probationis documenta se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris, aestimationis dispendio discat, sibi alienae verecundiae impune insidiari, saltem de caetero non licere. Nam [0185B] qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus expoliati (3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus) , vel ejecti a sedibus propriis, aut qui accusatores sint recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et expoliatis sint omnia legibus redintegranda, quae eis ablata sunt: et quia priusquam hoc factum fuerit, nullum crimen eis objici poterit, et qualiter illis induciae post integram instaurationem anniversariae, vel sex mensium, indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice, absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum patrum conciliis uti debeant, sufficienter ab apostolis, eorumque successoribus, ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus. Super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi [0185C] si surrexerint talia, quae adhuc non sunt manifesta. Si eorum autem statuta non habueritis mittite fidelissimos scriptores, qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque reportare sub stipulatione valeant. IV. Caeterum, ut satisfaciam consultis tuis de verbo incarnationis et veritatis, quicumque illi [(1) [0185D] Quicumque illi sunt. Haec verba quibus Pauli Samosateni aliorumque haereticorum Filii Dei incarnationem negantium sententia doctissime ex Scriptura convincitur ac refutatur, hinc usque ad finem epistolae haberi epistola I Leonis ad Leonem Augustum, in margine hujus epistolae Surius annotavit. (SEVER. BINIUS.) ] sunt ita obcaecati [(2) [0185D] S. Leo, ep. 97, ex qua jam supra quaedam delibata in I Eutychiano papae tributa epistola. Vide pag. 914, C.] , et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I) , ita negari non potest beato apostolo Paulo praedicante, quod Deus erat in [0185D] Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor., V) . Quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma [0186A] Dei aequalis est Patri (Philipp., II) in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur? Effusio enim justi sanguinis Christi, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom., V) . Et cum sub peccati praejudicio nati, potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati: dicant quo sanguine sint redempti. [0186B] Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes., V) ? Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit (Psal. CXV) , nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt, coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortis fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati. [0186C] De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan., XII) . Fides etenim justificans impios, et creans justos, ad humanitatis retracta participium, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur [0186D] altitudo deitatis: quid sit, quod caro sine Verbo non agit; et quid sit, quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis, obvoluta pannis infantia non jaceret; sine Verbi potentia, non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; sine veritate carnis, non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodio persecutione subduci; sine Verbi potentia non diceret vox Patris, missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III et XVII) , et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi (Joan., I) . Sine Verbi [0187A] potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato (Matth. IV; Joan., XI; Marc., IV; Joan., X et XIV) . Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli, unum Christum Dei filium, et hominem credit et Verbum (Matth., XVI) . Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan., I) nihil umquam inter utramque formam divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen [0187B] ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulchro, et revoluto lapide monumenti, quae tertia die caro resurrexerit, et in qua post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan., XIX; Matth., XXVIII) ; et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Luc., XXIV; Joan., XX) ; [0187C] qua utique manifestatione corporis sui, jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda [a [0187D] Imbuenda Labb.] doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum. V. At si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum (I Tim., IV) , hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act., IV) ; nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, et qui, sicut praedicat Apostolus (I Tim., II; Phil., II) , cum in forma Dei esset, non [0187D] rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesu Christus in gloria est Dei Patris. Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae deitatis, veraeque humanitatis in ipso una prorsus [0188A] eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum (sicut doctor gentium dixit): Exaltavit Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil., II) , ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri (Joan., X) , et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas: nec per Incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evicta, est in tantam unitatem, ab ipso conceptu Virginis, deitatis et humanitatis conserta, ut nec sine homine divina, nec [0188B] sine Deo agerentur humana. Propter quod, sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exultatus: quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis Filius propter carnem et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui, quae non habuit, conferrentur. Nam secundum potentiam divinitatis, indifferenter omnia, quae habet Pater, etiam habet Filius (Joan., V) : et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit. Secundum Dei enim formam, ipse et Pater unum sunt (Joan., X) ; secundum formam autem servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui [0188C] misit eum (Joan., IV, V, VI) . Secundum formam Dei, sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan., V) ; secundum formam servi, Tristis est anima ejus usque ad mortem (Matth., XXVI) . Et idem ipse est, sicut Apostolus praedicat, et dives et pauper (II Cor., VIII) . Dives, quia evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I) . Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibidem) . Quae autem est exinanitio ejus, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi [0188D] originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum: nec posset esse ambiguum, quod continuit testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie divinitatis honorandae [b [0188D] Cum speciem deitatis honorando Labb.] humanae [0189A] carnis in Christo denegant veritatem: et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse, quod salvat; cum ita secundum promissionem omnia saecula praecurrentem [a [0189C] Percurrentem Labb.] , mundus sit Deo reconciliatus in Christo (I Cor., V) , ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla possit caro salvari. Omne enim sacramentum christianae fidei, magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli, apostolorumque discipuli et praeclari ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam, vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique [0189B] sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas, fugiant, non quo verum lumen obscurent: et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. Deo quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse, [0189C] quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur, et sincerae intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter Filium hominis, et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum: quoniam, sicut ait beatus Apostolus (I Tim., III) : Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, [0190A] praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria [(1) [0190B] Huc usque verba S. Leonis, ex quibus videas aliter olere catulos. ] .

VI. De episcopum vero, et presbyterorum, diaconorumque, et sequentium clericorum ordinationibus, sanctos apostolos et successores eorum, et praecipue Anacletum (Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos) , et praeterea alios, sufficienter statuisse cognoscimus: et idcirco non est necesse nunc replicari [b [0190C] Nos replicare nisi Labb.] , nisi quod illi non statuerunt. Illud tamen nos statuentes [(2) [0190B] Illud tamen nos. Quod hic et supra in vita Caii de hierarchia ecclesiastica constituta, a Caio pontifice instituta dicantur, nequaquam sic sunt intelligenda, [0190C] quasi ipse primus instituerit, ut ad summum ordinem ascensurus, per inferiorum ordinum gradus sublime sacerdotii conscenderet: nam ejusmodi hierarchiae ordinem, temporibus apostolorum in Ecclesia stabilitum fuisse, supra pluribus locis est enarratum. Caii igitur decretum nihil aliud constituisse videtur, quam quod ad tronum episcopalem nemo proveheretur, nisi qui in singulis inferioribus ordinibus, debito ac consueto 5 tempore ministrasset. Vide Baron., anno 296, numero 2. SEVER. BINIUS. ] vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in Ecclesia; qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus [(3) [0190C] Verba Pontificalis.] esse meretur, sit primo ostiarus, deinde lector, postea exorcista, inde sacretur acolythus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea [0190B] presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quae populosae fuerint, diaconibus dividantur. Et quaecumque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint (Innocentius, ep. II) , semper ad sedem apostolicam referantur (S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II) . Bene vale, frater, et ora pro nobis.

Data kalendis martii, Diocletiano sexto [(4) [0190C] An. Christi 296] et Constantio secundo viris clarissimis consulibus.