Opusculum de conversione sua/Capitulum II: Qua primo occasione Christianis adheserit et eorum consortio quantum profecerit

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capitulum II

Qua primo occasione Christianis adheserit et eorum consortio quantum profecerit

Fairytale left blue.png Capitulum I: De visione quam vidit adhuc puer Capitulum III: De habita cum Roberto abbate Tuitiensi disputatione Fairytale right blue.png

Septimo igitur post hec anno Maguntiam cum variis mercatorum commerciis negotiaturus adveni. Siquidem omnes Iudei negotiationi inserviunt. Erat ibi eo tempore gloriosus rex Luotharius secum habens venerabilem ac totius consilii virum Ekebertum Monasteriensis ecclesie antistitem. Qui cum ibidem detinente eum rege circa regni negotia occupato ultra propositum suum moratus fuisset, exhausta sistarciis pecunia, argentum a me mutuari necessitate compulsus est. Nullum tamen ab eo, quod Iudeorum mos exigebat, vadimonium accepi, pretiosum scilicet pignus tanti viri reputans fidem. Quo agnito parentes et amici mei dura me satis |73| invectione obiurgant, nimium me negligentem dicentes, quod sine vadimonio pecuniam cuiquam et maxime homini in multis frequenter occupationibus distento accomodare presumpserim, cum etiam notissima mihi Iudeorum consuetudine duplo maioris pretii pignus exegisse debuerim. Itaque eorum consilii fuit, ut ad memoratum me conferens presulem tam diu ei adhererem, donec universum debitum ab eo reciperem. Timentes autem ne, quod evenit, Christianis commanens eorum instinctu ab emulatione paterne traditionis averterer, grandevum quendam Iudeum Baruch nomine mercede conducunt et eius me pedagogio sollerti cura committunt. Parentum itaque et amicorum meorum acquiescens consilio Monasterium petii, que videlicet civitas episcopatus illius sedes est; ubi invento episcopo debitum repeto, dicens non me nisi eo recepto parentes audere revisere. Qui ad presens, unde redderet, non habens, viginti ferme septimanis me secum detinuit. In quo temporis spatio cum sepius, ut solebat, commissis sibi ovibus pabulum verbi Dei bonus ille pastor administraret, ego amica adolescentibus curiositate illectus earundem me ovium gregi admiscui, temeraria quidem presumptione, quippe qui ob erroris feditatem in edorum adhuc potius quam ovium numero dignus eram computari. Ibi itaque audiebam scribam doctum in regno celorum de thesauro suo nova et vetera proferentem, et vetus scilicet testamentum ad novum referendo et novum ex veteri idonea satis ratione approbando. Legalium quoque mandatorum quedam, ut sunt: Non mechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem et ma|74|trem, ad solam littere superficiam tenenda esse docebat; quedam autem, qualia sunt: Non arabis in bove simul et asino; et non coques edum in lacte matris sue, supervacua quantum ad litteram asserens, ad sensus allegoricos pulcherrima nichilominus ratione transferebat, tali in hac discretione utens exemplo, ut scilicet Iudeis tamquam brutis quibusdam iumentis sola in his littera velut palea contentis, Christiani ut homines ratione utentes spirituali intelligentia velut dulcissima palee medulla reficerentur. Ego autem episcopum hec et huiusmodi in populo declamantem tanto avidius ac delectabilius audiebam, quanto et ea, que de veteris instrumenti memorabat historiis, sepe in hebraicis lecta codicibus memoriter retinebam. Sciens etiam animalia non ruminantia a lege inter immunda deputari, quecumque mihi ex illius predicatione audita placuerant, in ventrem memorie sepius mecum ruminanda transmisi, Christianis autem ea me, que dicebantur, attentissime audientem magno cum stupore intuentibus, et num sermo mihi episcopalis placuisset sciscitantibus, partim minus, partim amplius placere respondi. At illi curiositati mee congratulantes simulque errorem meum pio affectu miserantes, catholice me unitati devotissime hortantur adiungi, Iesum suum misericordissimum esse nullumque ad se venientem repellere affirmantes, iuxta quod ipse in suo testatur evangelio, Eum, inquiens, qui venit ad me, non eiciam foras. Ad commendandam etiam gratie huius largitatem apostoli sui Pauli mihi proponebant exemplum, in cuius honore minor eiusdem civitatis basilica constructa et dedicata |75| erat, dicentes primo eum phariseum et in tantum legis emulatorem fuisse, ut accepta a principibus sacerdotum auctoritate christi fideles insatiabili crudelitate persequeretur; sed in medio sceleris huius conatu celestis eum luminis ictu in terram prostratum, ac desuper accepta a Christo seviendi interdictoria de Saulo in Paulum, de lupo in ovem, de persecutore in predicatorem mirabiliter per Dei clementiam commutatum. His et huiusmodi sermonibus velut quibusdam, ut ita dixerim, precantationibus Christiani me demulcentes, ad abiciendum onerosum Mosaice legis iugum et suave Christi suscipiendum, plurimum incitarunt. Processu itaque temporis ex crebris eorum confabulationibus ad exploranda diligentius ecclesiastica sacramenta factus alacrior, basilicam non tam adhuc devotus quam curiosus intrabam, quam antea velut delubrum quoddam exhorrueram. Ubi studiosius omnia perlustrans, inter artificiosas celaturarum ac picturarum varietates monstruosum quoddam ydolum video. Cerno siquidem unum eundemque hominem humiliatum et exaltatum, despectum et evectum, ignominiosum et gloriosum, deorsum miserabiliter in cruce pendentem, et sursum pictura mentiente venustissimum velut deificatum residentem. Fateor, obstupui, suspicans huiusmodi effigies simulachra esse, que vario delusa errore gentilitas sibi dictare consueverat. Quod etiam vere sic esse, pharisaica mihi quondam doctrina facile persuaserat. Porro meus ille, cuius supra memini, ped|76|agogus callide quid agerem explorans, ubi totiens Christianorum me conventus frequentantem et ecclesiarum limina terentem deprehendit, aspere me velut sue custodie mancipatum redarguit, contestatus se omnes illicite curiositatis mee ineptias ad aures parentum meorum perlaturum. Ego autem minas et redargutiones illius tamquam surdus non audiens, tanto cotidie cepte curiositati vacabam, quanto sub cura degens episcopi ab omni penitus negotio liberrimus eram. Clericorum etiam sepe scholas ingrediens libros ab eis accepi, in quibus singulorum elementorum proprietates diligenter considerans et vocabula sagaciter investigans, cepi subito cum ingenti audientium stupore litteras sillabis et sillabas dictionibus nullo docente copulare sicque in brevi scientiam legendi scripturas assecutus sum. Quod ne forte alicui incredibile videatur, non hoc mihi sed Deo, cui nichil impossibile est, asscribatur.