Opusculum de conversione sua/Capitulum V: Quod eum ad fidem Christi caritas et fides cuiusdam plurimum incitaverit

E Wikisource
Capitulum V

Quod eum ad fidem Christi caritas et fides cuiusdam plurimum incitaverit

 Capitulum IV: Responsio Capitulum VI: Qualiter cum episcopo Ekeberto ad claustrum Capenbergense veniens, visa fratrum conversatione sit compunctus 

Occurrit hoc loco rei cuiusdam memoria, quam etiam hic inserere dignum existimo, tum scilicet quod sui dulcedine magnum mihi conversionis prebuit incitamentum, tum etiam quod perfecte caritatis et fidei non ficte preclarum imitandumque legentibus conferre potest exemplum. Habebat sepedictus pontifex Ekebertus quendam domus sue provisorem vocabulo Richmarum, virum, ut mihi satis probatum est, in omni conversatione sua valde religiosum. Huic die quadam episcopus inter prandendum dimidiam similam assamque esocis portionem per dapiferum suum, ut dominis moris est, destinavit. Ille vero, sicut erat homo pietatis affectu plenissimus, que sibi missa fuerant, ante me, nam iuxta eum sedebam, cum summa caritatis alacritate deposuit, ipseque pane tantum et aqua iuxta consuetudinariam sibi religionem contentus permansit. De qua re ego non tantum gratulatus, sed etiam vehementer ammiratus sum, quod scilicet homo, |84| quem prorsus exlegem et sine Deo putabam, tantam caritatis posset habere virtutem, presertim erga me, quem simili modo velut sue secte inimicum detestari magis poterat quam amare, iusta nimirum antique legis censura qua dicitur: Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum. Sed ipse ut vere evangelice legis discipulus, qua dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, sciebat non tantum ad domesticos sue fidei, verum etiam ad omnes homines bonum operari. Unde et mihi indigno sedula sue dilectionis beneficia exhibebat meque blandis assidue colloquiis exhortando et obsecrando a paterno errore avellere et Christo lucrifacere satagebat. Sciebat quippe Iacobo apostolo dicente, quod qui converti faceret peccatorem ab errore vie sue, salvaret animam suam a morte et operiret multitudinem peccatorum suorum. Verum cum se his pietatis artibus adamantinam cordis mei duritiam ad obediendum vere fidei emollire non posse conspiceret, illud de me ratus, quod quodam loco testatur apostolus, quia inquiens Iudei signa querunt, hanc mihi constantissime proposuit conditionem, ut si ferrum ignitum nuda, ut fieri solet, manu in fidei sue argumentum baiolans nullum sensisset incendium, ego de corde meo totius infidelitatis detersa caligine sacri baptismatis fideliter subirem remedium; sin autem manus eius adustionis recepisset vestigium, mei rursum esset arbitrii, quid agere, quid eligere vellem, se vero mihi super hac re ulterius non suasurum. Hac itaque illius constantissima propositione gratanti a me animo suscepta, ipse iam |85| quasi de mea conversione securus letissimus redditur presulemque festinanter expetens orat, ut ad celebrandum hoc fidei spectaculum ferrum exorzizare dignaretur. Sed quia miserendi mei nondum tempus advenit, ipse contra spem pie huius petitionis sue effectum non obtinuit. Siquidem episcopus, tametsi magnam in illo fidei constantiam mirabatur atque laudabat, tamen hanc eius postulationem non tam piam quam inordinatam esse altiori discretionis sue perpendens libramine, modesta eum responsione corripuit dicens, eum quidem in hac re zelum Dei, sed non secundum scientiam habere; huiusmodi examinationibus Deum nullatenus temptandum esse, quin potius exorandum, ut ipse, qui omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis vult venire, quando et quo modo vellet sua misericordissima pietate nodos infidelitatis dissolvere et ex magistro erroris discipulum veritatis dignaretur efficere. Ceterum autem, ait, huius rei gratia signum aliquod a Deo tibi nec petendum nec magnopere exoptandum est, cum utique eius omnipotentie facillimum sit absque omni miraculo sola occulta gratie sue visitatione convertere, quem voluerit, et otiosum sit signum, quod visibiliter foris exhibetur, si ipse per gratiam in corde hominis invisibiliter non operetur. Et multos enim absque signis conversos, innumeros vero etiam post visa miracula legimus infideles perstitisse. Sciendum, ait, preterea est, fidem, que miraculis |86| persuadetur, vel nullum vel minimum meritum habere, illam vero, que sine ullo miraculorum incitamento simplici pietate et pia simplicitate suscipitur, excellentissimi coram Deo meriti summeque laudis existere, teste fidei ipsius auctore Domino nostro, qui in evangelio suo regulum infidelitatis arguit, Nisi, inquiens, signa et prodigia videritis, non creditis, et centurionis fidem, qua priusquam signum videret, credidit, immo per quam potius signum accipere meruit, adeo sue laudis preconio extulit, ut nec in Israel tantam fidem invenisse se diceret. Hinc est etiam, quod post resurrectionem suam Thome infidelitatem, qua non nisi palpatis suorum cicatricibus vulnerum poterat credere, ex obliquo commemorans, quia inquit vidisti me, credidisti, quodque subdendo: beati, qui non viderunt et crediderunt, illorum fidem commendavit, quos in se per solum predicationis auditum credituros esse previdit. Sic doctor egregius pactum nostre conventionis, ad cuius effectum pari utrique aviditate suspensi tenebamur, non episcopali sua auctoritate prohibendo, sed manifesta rationum veritate dissuadendo diremit. Ut ergo opusculum hoc pia intentione legentes ex eius lectione non minime utilitatis fructum consequantur, et in episcopo magne discretionis, in eius autem dispensatore admirande fidei et precipuum perfecte caritatis imitentur exemplum, ut, quomodo ipse non me velut perfi|87|dum et christiano consortio indignum execratus est, sed mihi potius ac si conchristiano suo caritatis ac pietatis opera devotissime communicavit, ita et illi simili pietatis studio iudaici seu cuiuslibet erroris hominis nequaquam, ut quibusdam mos est, conspuentes, abhorreant, sed ut vere Christiani, hoc est Christi pro suis crucifixoribus exorantis imitatores, benigne ad eos sinum fraterne caritatis expandant. Quia enim, ut ait ipse salvator, salus ex Iudeis est, attestante quoque eius apostolo Paulo, quia illorum delicto salus est gentibus, digna omnino et Deo placita vicissitudo est, Christianos, quantum possunt, pro illorum salute satagere, ex quibus ipsi eterne salutis auctorem Iesum Christum meruerunt suscipere. Quod si dilectionem suam et ad eos iubentur extendere, a quibus perferunt malum, quanto magis ad illos debent, per quos venit generale bonum? Confirment igitur ad illos caritatem eorum, quantum valent, necessitatibus communicando ac totius eis forma pietatis existendo, quatenus quos verbo non possunt, lucrentur exemplo. Vere enim, sicut quidam ait, exemplo melius quam verbo quisque docetur. Sedulas quoque ac supplices pro ipsis ad patrem misericordiarum preces effundant, si forte, ut ait apostolus, det illis Deus penitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Sed his per digressionem non inaniter, ut spero, aut inutiliter dictis iam nunc ad exequendum, per ordinem id, quod cepimus, revertamur.