Opusculum de conversione sua/Capitulum VI: Qualiter cum episcopo Ekeberto ad claustrum Capenbergense veniens, visa fratrum conversatione sit compunctus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capitulum VI

Qualiter cum episcopo Ekeberto ad claustrum Capenbergense veniens, visa fratrum conversatione sit compunctus
Fairytale left blue.png Capitulum V: Quod eum ad fidem Christi caritas et fides cuiusdam plurimum incitaverit Capitulum VII: Quomodo eum ad parentes reversum Iudeus sibi in custodem delegatus accusaverit Fairytale right blue.png

Cum eidem adhuc venerabili antistiti expectatione recipiendi debiti adhererem et cum eo sepe diversa episcopatus sui loca invisente pergerem, contigit me quodam secum tempore ad Capenbergense cenobium devenire. His autem locus in montis fastigio constitutus castro quondam per totam Westphaliam opinatissimo fuerat insignis. Cuius magnifici ac regie generositatis comites Godefridus et Otto germani roseo adhuc primeve etatis flore vernantes, divitiis ac totius secularis pompe voluptatibus affluentes, igne divini amoris accensi, quicquid in hoc mundo deliciarum vel habebant vel habere poterant, alacri pro Christo devotione reliquerunt ipsumque castrum cum sufficientissimis patrimonii sui prediis Deo in simplicitate cordis sui leti offerentes, in monasterium illud clericorum regulam beati Augustini tenentium commutarunt. Scientes autem perfectorum esse, non solum sua, verum etiam semetipsos relinquere, ipsi evangelice perfectionis ferventissimi emulatores cum suis omnibus semetipsos pariter abnegaverunt assumptoque eisdem perfectionis habitu suas mansuetissime cervices alieni moderaminis iugo submiserunt, ita cunctos fratres totius abiectionis humilitate prevenire certantes, sicut eos prius seculari dignitate precesserant. Istuc, ut dicere cepe|89|ram, veniens, in hac Christi fidelium societate ex hominibus varie conditionis diverseque nationis collecta, Ysaie de Christi temporibus prophetiam cernebam spiritualiter impletam, quam ad erroris mei munimen carnaliter putabam in Christi adventu complendam. Vitulus, inquit, leo et ovis simul pascentur, et puer parvulus minabit eos. Per quam prophetiam suam Iudei perfidiam defendunt, ut quia carnaliter hoc, quod predictum est, non vident impletum, eum adhuc venisse diffidant, de cuius fuerat adventu predictum. Sed cum indifferenter ibi prudentes et idiote, fortes et invalidi, nobiles et ignobiles divini verbi pabulo pariter alebantur, quid nisi vitulus, leo et ovis simul pascebantur? Quos etiam puer parvulus minabat, quia videlicet eos spiritualis pater malitia quidem parvulus, sensu vero perfectus, Christi vice gubernabat. Horum itaque comitum ac cenobitarum religiosam cernens conversationem, ignominiosam, ut ego sensi, rasure vel tonsure decalvationem, abitus abiectionem multimodam, carnis macerationem, orationum et vigiliarum continuationem, miser ego et miserabilis tanto eos infeliciores reputabam, quanto hunc eos sine remunerationis fructu laborem vana spe perpeti existimabam. Sicut enim verbi gratia, si quempiam hominum velociter quidem, sed ignorata via per avia currentem aspi|90|ciens, tanto eum iudicarem miseriorem quanto ipsa eum cursus sui velocitate cernerem a via remotiorem, ita nimirum et hos fortiter quidem per varia laborum exercitia, sed sine regia, ut putabam, legalium observationum via currentes miserabiliores omnibus hominibus miserando potius quam detestando censebam, utpote qui et inani se in hac vita labore affligerent et post hanc vitam non solum nullam preterite afflictionis sue consolationem apud Deum iudicem inventuri, verum etiam eterne ab illo dampnationis sententiam velut increduli et infideles certissime excepturi essent. Itaque intime eis tamquam miseris ego potius vere miser humano affectu condolens altaque ex immo cordis suspiria trahens, cepi talibus intra me pro ipsis questionibus quasi contra Deum argumentari: Quenam est, o Domine, tanta tamque investigabilis tuorum abissus iudiciorum, ut hos devotissimos famulos tuos te in toto corde suo exquirentes a mandatis tuis repellas eisque errantibus viam veritatis tue, per quam ambulantes salvari possint, abscondas, qui contemptis omnibus mundi delectationibus te solum sequendum, te diligendum elegerunt omnemque curam suam fiducialiter in te iactaverunt, pro cuius amore tantorum iugiter laborum martiria ipsa quoque morte graviora perferunt? Non est hoc tuum, qui iudicas orbem terre in equitate, cuius universe vie misericordia et veritas, non est, inquam, tuum, ut tibi famulantes averseris, te diligentes abhomineris, te querentibus, te nosse affectantibus occulteris. Tua quippe vox est illa que dicit: Ego diligentes me diligo et qui mane |91| vigilant ad me, invenient me. Tu quoque vocem illam misericordie plenam per os prophete prompsisti: Nolo mortem peccatoris sed magis, ut convertatur et vivat. Qui ergo vitam peccatorum te desiderare demonstrans eos, ut vivere possint, ad conversionem invitas, dignum omnino et tue, cuius misericordie non est numerus, bonitati est congruum, ut ad hos fratres iam ad te per districtam penitentiam conversos tu etiam benignissima miseratione tua convertaris, sicut alibi per prophetam promittere dignatus es: Convertimini inquiens ad me, et ego convertar ad vos. Iuxta cuius promissionis tue vocem triduanam Ninivitarum olim penitentiam suscepisti iamque imminentem eis ultionis tue gladium parcendo misericorditer avertisti, tali scilicet exemplo patenter ostendens, quam paterno affectu peccatorum penitentiam atque salutem desideres. Tu enim, Domine, suavis et mitis et multe misericordie omnibus invocantibus te. Et si omnibus, quanto magis his servis tuis non triduanam, ut illi quondam Ninivite, sed continuam penitentiam agentibus atque pro amore tuo non solum mundum et ea, que in mundo sunt, verum etiam, quod his multo difficilius est, semetipsos in omni humilitate et abiectione despicientibus. Dum ergo ista mecum gemebundus tractarem, et pro illis claustralibus quodammodo, si dici fas est, cum Deo iudicio contenderem, grandis continuo cordi meo de contrariis atque diversis a se Iudeorum et Christianorum legibus ambiguitatis ortus |92| est scrupulus. Quia enim Deo, cuius natura bonitas, cuius iudicium misericordia est, optime videbam congruere, ut servis suis vere iuxta vocem psalmi tota se die pro eo mortificantibus viam veritatis demonstraret, titubare intra me cepi et cogitare, ne forte Iudeis errantibus per viam mandatorum Dei currerent Christiani, si, inquiens, legalium illi adhuc rituum observantia placeret, non adeo eorundem observatores Iudeos gratie sue destituisset auxilio, ut eos bonis omnibus patriaque proscriptos per omnes terre nationes longe lateque dispergeret. Quo contra si sectam christiane religionis execraretur, non eos per orbem terrarum in tantum dilatari et confortari pateretur. In huius itaque dubietatis constitutus ancipiti, quo me verterem, cui me potissimum vie crederem, incertus eram, quia eorum exitus, qualis esset, penitus ignorabam. Dum ergo sic herens maximas in corde meo dissidentium inter se cogitationum pugnas sustinerem, recordatus eorum, que dudum de conversione beati Pauli a Christianis tam clericis tam laicis audieram, quomodo scilicet mira Dei clementia ad fidem catholicam vocatus ecclesie fuerit predicator et propugnator constitutus, quam antea fuerat tirannica crudelitate persecutus, tota mox ad Deum contritione conversus, eum sum lacrimabiliter deprecatus, ut si ipse christiane religionis auctor existeret, mihi hoc vel per occultam inspirationem seu per somnii visionem vel certe, quod efficacissi|93|mum arbitrabar, per signum aliquod visibile revelaret, et qui ad ecclesie sue ovile Paulum traxit apostolum etiam suo stimulo superbe recalcitrantem, ad illud me perduceret suis humillime preceptis obtemperantem. Deus autem iuste petitionis pius semper exauditor diu quidem hoc meum distulit, sed non abstulit desiderium; quod postmodum non solum implere, sed etiam amplioribus gratie sue donis dignatus est accumulare, sicut rerum exitus comprobabit.