Opusculum de conversione sua/Capitulum VII: Quomodo eum ad parentes reversum Iudeus sibi in custodem delegatus accusaverit

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capitulum VII

Quomodo eum ad parentes reversum Iudeus sibi in custodem delegatus accusaverit
Fairytale left blue.png Capitulum VI: Qualiter cum episcopo Ekeberto ad claustrum Capenbergense veniens, visa fratrum conversatione sit compunctus Capitulum VIII: Qualiter triduano se ieiunio pro sua illuminatione afflixerit Fairytale right blue.png

Post hec itaque paschali superveniente festivitate, debito mihi ab episcopo restituto, ad Coloniensem, ubi manebam, metropolim una cum illo emulo meo Iudeo sum reversus. Qui, ut dudum mihi fuerat comminatus, parentum et amicorum meorum suis erga me accusationibus plurimum infirmavit affectum, asserens me contra licitum tanta Christianitatis sedulitate ac familiaritate adhesisse, ut iam non Iudeus, sed Christianus existimari potuerim, nisi simulata pietate paternam religionem habitu solo mentitus fuissem. Deus autem ultionum Dominus dignam mox ei pro hac maligna accusatione sua ultionem reddidit, quia iuxta propheticam vocem duplici eum contritione contrivit. Statim namque gravi febrium dolore correptus infra quindecim dies obiit et a penis temporalibus ad eternos gehenne cruciatus infeliciter transivit. Sicsic iustus iudex in uno |94| eodemque facto misericordiam exhibuit et veritatem: veritatem quidem debitas illi pro meritis penas recompensando, misericordiam autem me ab illius insidiis et criminationibus liberando.