Opusculum de conversione sua/Capitulum X: Qualiter contra voluntatem et propositum suum uxorem ducere coactus, et per eius amorem pristino errore sit obligatus

E Wikisource
Capitulum X

Qualiter contra voluntatem et propositum suum uxorem ducere coactus, et per eius amorem pristino errore sit obligatus

 Capitulum IX: Quod pro investiganda veritate catholica cum clericis disputatione vacabat Capitulum XI: Quomodo post obligationem uxoris rursus circa veritatem sit eius reaccensa devotio 

Sed auctor invidie diabolus, qui me infidelitatis adhuc nexibus irretitum tenebat, ad ecclesiam me cotidie properantem et verbum Dei, quo contra omnis tirannidis sue munirer insidias, avidissime audientem conspiciens, et gravi super his meis profectibus invidia contabescens, antique me fraudis sue armis aggreditur. Qui enim primo parenti gustum necis per feminam, quique Iob sanctissimo solam ex omnibus bonis uxorem non ad consolationem, sed ad subversionem reservavit, ipse mihi in meam ruinam mulierem matrimonio copulavit. Nam veniens ad me Iudeus quidam Alexander nomine, cuius filiam virginem desponsaram, multum mihi, ut diem nuptiarum constituerem, monendo, hortando, rogando cepit insistere. Ego autem incertus adhuc, utrum in Iudaismo perseverarem an ad Christianismum declinarem, provideque perpendens, quod alligatum me uxori magis oporteret domestice rei curam gerere quam cotidianis, ut solebam, disputationibus vacare, cogitabam convenienti interim, si qua possem occasione nuptias differre, donec Deo miserante, quid mihi potissimum pro anime mee remedio foret agendum, certo quovis indicio mererer agnoscere. Itaque deliberato apud me consilio respondi, suum quidem consilium gratanti me animo velut ex caritate descendens suscipere, cui tamen ad presens minime possem obtemperare, quia scilicet Franciam prius |99| studendi gratia deliberassem adire. At ille, cum sepius animum meum ad suum temptans assensum inflectere, nichil penitus se proficere pervideret, post preces et blanditias ad minas et terrores more scorpionis cauda ferientis convertitur. Coacto siquidem Iudeorum concilio causatus est, pestiferis me Christianorum confabulationibus in tantum depravatum, ut ad consensum matrimonii nec pio parentum vel amicorum consilio neque, quod gravius est, legali auctoritate possem aliquatenus inclinari. Ego a Iudeis, an hec ita se haberent, inquisitus, coniugium quidem me non omnimodis recusare, sed dispensatorie adhuc id velle differre respondi, eandem eis, quam et socero meo huius dilationis mee causam pretendens. Illi in Franciam me velle proficisci audientes et hanc me occasionem non simpliciter, sicut nec faciebam, preferre suspicantes, unanimi se mihi omnes consensu opposuere, quoddam hoc apostasie indicium esse nec ad hoc me propositum studii, sicut dicebam, sed magis appetende christiane superstitionis amore impulsum protervis vocibus conclamantes. Et quid multa? Cognita tandem animi mei in suo proposito constantia, unum mihi e duobus eligendum proponunt, ut scilicet aut remota omni occasione copulando matrimonio secundum scita legis acquiescerem, vel, si aliud quippiam mihi placuisset, extra sinagogam eorum fierem. Quod ne leve apud eos esse quisquam fortassis arbitretur, noverit hoc esse inter Iudeos extra sinagogam fieri, quod apud Christianos |100| ab ecclesia per excommunicationem eliminari. Sed quia, ut ait scriptura, ubi non est sepes, diripetur possessio, infelix ego dum merito infidelitatis mee divina protectione circumseptus non extiti, totius pristine devotionis mee circa inquirendam viam veritatis possessiunculam diabolo depredante amisi. Ad primam etenim Iudeorum comminationem ita totus immenso pavore obrigui, ac si ab eorum mihi sinagoga excluso nulla ulterius cuiuslibet via pateret remedii. Quod et si quis extra sinagogam salutis esset aditus, tamen quia hunc nec sciebam nec ullis, ut probaram, conatibus ad perfectam eius indaginem pervenire valebam, tutius mihi fore arbitrabar in ea traditione, quam ab ipsis quodammodo maternis uberibus suxeram, finetenus perseverare, quam ad novam quandam religionem nullis mihi signorum vel rationum argumentis persuasam inconsulte aspirare, presertim cum etiam per inevitabilem forte errans ignorantiam facilem a pio iudice consequi possem indulgentiam. Adeo autem in hac dementissima cogitatione evanui et obscuratum est insipiens cor meum, ut omni pristina intentione postposita neglectoque ardentissimo, quo antea circa veritatis indaginem flagraveram, desiderio, sevienti adversum me diabolo perfectam letitiam facerem, et ad integrum perditioni me tradens, iuxta quod quibusdam a Domino per prophetam exprobatur, fedus cum morte, et pactum vane securitatis cum inferno componerem. Sine omni namque retractatione universali Iudeorum parens voluntati diem eis, in quo nuptialis collocaretur thalamus, designavi. Cui sponsioni mee tanta illorum exultatio, tanta erga me cunctorum successit gratitudo, ut ad consensum eorum |101| magis me communis omnium attraxerit favor quam prius terror impulerat. Instante vero nuptialis convivii die, multi illuc non solum Iudeorum, sed et familiarium mihi Christianorum confluxere, illi quidem, ut false iocunditati mee condelectarentur, hii vero, ut exitialibus meis casibus christiano affectu condolentes, eisdem superius pietatis levamen imprecarentur. Quomodo, inquiunt, miser Iuda, tam cito, tam facile a bono proposito ad tantum perditionis baratrum dilapsus es? Quomodo manu ad aratrum missa tam cito retro respexisti? Nos tibi semper monita salutis dabamus, quibus te aliquando consensurum et in Christum nostre salutis auctorem crediturum sperabamus; et ecce contra spem nostram tuas potius sequi concupiscentias elegisti ac desperata salute perditioni te ad integrum tradidisti. Heu infelix, decepisti nos, et ipse miserabiliter deceptus es. Utinam enim saperes et intelligeres ac novissima provideres, ut scire posses, que te manent supplicia, que te, si in hac superstitione permanseris, estuantis gehenne excipient incendia! Unde iam tibi placeat salutiferum nostre caritatis consilium, et dum tibi penitentie adhuc patet aditus, omni instantia tue curam gere salutis, ne si hanc dum agere potes, nolueris, tunc sero incipias velle, cum non poteris. Quod si fidem Christi toto corde amplexatus eiusque salutari lavacro fueris regeneratus, plenam tuorum ab ipso erratuum indulgentiam perfectamque totius, quam investigare ceperas, veritatis agnitionem consequeris. Licet enim nullum, ut ipse ait, ad se venientem foras eiciat, illis tamen ad se per fidem revertentibus suam uberius gratiam impertietur, ad quos solos ab errore suo revocandos missum se a |102| Deo patre profitetur. Non sum, inquiens, missus, nisi ad oves, que perierunt, domus Israel. Qui ergo prior venit ad te requirendum, se utique tibi, si recta eum fide et puro corde quesieris, facile prestabit inveniendum. Huius christiani exhortationis sue vomere adamantiam cordis mei duritiam conscindere et ad compunctionis gratiam satagebant emollire. Ego autem saluberrima eorum monita tamquam surdus non audiebam, quoniam aures, quas in suo evangelio Dominus requirebat, dicens: qui habet aures audiendi, audiat, aures videlicet cordis, aures intellectuales non habebam. Et quia spirituali auditu carebam, ea, que corporali solum aure perceperam, contempnebam; et impletum est a me, quod scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contempnit. Mox vero ubi sum carnis corruptionem expertus, ita mentem meam lubrica delectatio et copulate mihi coniugis excecavit affectus, ut, quod extreme desperationis solet esse indicium, ne ipsum quidem gravissimum anime mee possem sentire languorem. Quia enim nullas ut antea temptationum molestias sustinebam, utpote qui eisdem enerviter per omnia victus subiacebam, beatum me in hac falsa vitiorum pace reputans, cepi cum summa illic carnis voluptate iacere, quo me ante timueram precipitare. Et sicut de coniugatis apostolus: Qui, inquit, cum uxore est, sollicitus est, que sunt mundi huius quomodo placeat uxori, et divisus est, per varias mundi curas cepi defluere nichilque iam eorum, que Dei sunt, querere, sed his solummodo libebat operam dare, unde sponse mee possem oculis complacere.