Opusculum de conversione sua/Capitulum XI: Quomodo post obligationem uxoris rursus circa veritatem sit eius reaccensa devotio

E Wikisource
Capitulum XI

Quomodo post obligationem uxoris rursus circa veritatem sit eius reaccensa devotio

 Capitulum X: Qualiter contra voluntatem et propositum suum uxorem ducere coactus, et per eius amorem pristino errore sit obligatus Capitulum XII: Quomodo per orationes religiosarum sit illuminatus feminarum 

Decursis autem tribus mensibus, ex quo letargico hoc anime mee morbo ceperam laborare, Deo miserante ad cor rediens et quasi de gravi prioris ignorantie somno expergiscens perpendere cepi, unde per negligentiam cecidissem et in quantam misere delectationis voraginem devenissem. Et quoniam, ut legitur, qui apponit scientiam, apponit et dolorem, cepi in huius miserie mee consideratione gravi compungi dolore, pugno pectus tundere atque inter crebra suspiria lacrimas ubertim profundere, miserum me et infelicem profitens, quod propter modicam carnis delectationem in tantum me perditionis voraginem precipitassem. Ex huius igitur compunctionis gratia resumpta paululum de larga Dei pietate fiducia cepi superfluas seculi curas ab animo resecare, carnis concupiscentias continentie freno coartare, et sicut exhibueram membra mea arma iniquitatis peccato, ita per omnia eadem studui exhibere arma iustitie Deo. Pristinam vero adhuc de contraria sibi Iudeorum et Christianorum fide retinens dubietatem, sciensque sine fide impossibile esse placere Deo, et quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, conari rursum cepi, si quomodo Deo propitio huius de corde meo ambiguitatis caliginem propellere et vere fidei lumen possem invenire. Itaque sicut antea peritissimos ecclesie doctores diligenter requirens, sue ab eis fidei et religionis exigo rationem. Quam eis copiosissime |104| mihi ex multis scripturarum testimoniis et variis veteris testamenti figuris reddentibus, ego dum ordine prepostero fidem intellectu volebam prevenire, ad ipsum, qui fidei merito comparatur, intellectum nullatenus valebam pervenire, secundum vocem prophete dicentis: Nisi credideritis, non intelligetis. Quadam vero die contigit me cum nominato quodam magistro disputationis inire conflictum. Cumque in longum sermone protracto nullus a me eorum, que probabiliter ab illo dicebantur, extorqueri posset assensus, unus assidentium illi clericorum obstinatam cordis mei cernens duritiam: Cur, inquit, o magister, cur frustra niteris? Quid in ventum verba fundis? Quid arene semina mandas? Scis equidem, teste apostolo, usque in hodiernum diem, cum legitur Iudeis Moyses, velamen positum est super cor eorum. Hoc audiens et, unde verbi huius occasio tracta foret, optime tamquam in veteri testamento exercitatus intelligens, vehementer expavi, reputans ne forte, sicut filii quondam Israel clarificatam in monte Moysi faciem non nisi velo mediante quibant aspicere, sic ego misticum Mosaice legis intellectum nequaquam, velut interpositis quibusdam carnalium figurarum umbris, clara mentis acie possem attingere. Rursus itaque anxius estuare cepi, nescius quid agerem, qualiter hoc a corde meo velamen removerem, ut revelato mentis oculo claram veritatis lucem intueri possem. Ad patrem ergo luminum contrito et humiliato corde confugio flebilesque in conspectu bonitatis eius preces prosterno, clamans cum |105| psalmista: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Et quia Christianis docentibus magnam esse sancte crucis virtutem agnoveram, frequenter cor meum signo eiusdem crucis consignabam, efficacissimum illius esse sperans auxilium ad hoc a me velamen perfidie removendum. Sed quid ille sevissimus et mille artium hostis ageret, cum me, quem per infidelitatis laqueos adhuc sub tirannidis sue ditione captivum tenebat, tali adversum se presidio armari conspiceret? Vel quando suum a se mancipium, quod iustis tenebat legibus, liberum pateretur abscedere, qui ipsos etiam Domini sui servos, fideles scilicet quosque, impia et illicita non cessat crudelitate persequendo captivare? Igitur quo minus cautum facilius posset seducere, in angelum se lucis transfiguravit, dum me non aperta iam fronte, sed subtili fraude oppugnandum expetiit. Mandata quippe legis ad memoriam mihi cepit reducere, inter que et hoc Iudeis preceptum fuerat, ut in nullo penitus immundos ac Deo execrabiles gentium ritus imitarentur, ne, quos sibi Deus ex omnibus nationibus in populum peculiarem elegerat, illarum superstitionum in aliquo participes aut consimiles viderentur. Quod ideo callidissimus hostis fecisse credendus est, ut intentionem meam eo facilius a proposito suo retraheret, quo per hoc me legis prevaricatorem esse ostenderet. Nam ita factum est. Cepi quippe instinctu diabolico graviter super hoc facto velut divine legis transgressor propria redargui conscientia et pro consequenda huius, |106| ut putabam, enormitatis indulgentia districta me lacrimarum et ieiuniorum castigare penitentia. Post hec autem ab hac dementia ad mentem rediens et hanc penitentiam non placationis, sed magis offensionis esse deprehendens, cepi iterum huius ignorantie mee errorem deflere et ea, qua prius, instantia crucis me cordetenus signo munire. Sed heu! nullam eius merui sentire remedium, cuius vitali pretio me nondum de maledicto legis agnovi redemptum. Et quid agerem? Totius ab animo consilii et auxilii spes fugerat. Rursus ergo lacrime rivatim profluere, rursus ab intimis precordiis gemitus graves ceperunt erumpere. Dixique contra me: Heu me miserum, quid faciam? Quo fugiam? Que mihi de reliquo poterit spes esse salutis, cum neque Iudeus perfecte sim neque Christianus? Si talem me ultima vite mee dies repente tamquam fur veniens comprehenderit, quo ibo? Utique peribo. Tanta vero cordis mei fuit amaritudo, ut etiam lingua tacente melius vultus ipse maciei sue ac squaloris demonstraret indicio. Omnes namque, qui de magnis me ortum natalibus et tam legis scientia quam rerum sufficientia pollere noverant, tanta me subito contra morem macie confectum videntes eo magis obstupebant, quo nullis me aliquando quorumlibet incommodorum molestiis pulsatum viderant.