Opusculum de conversione sua/Capitulum XII: Quomodo per orationes religiosarum sit illuminatus feminarum

E Wikisource
Capitulum XII

Quomodo per orationes religiosarum sit illuminatus feminarum

 Capitulum XI: Quomodo post obligationem uxoris rursus circa veritatem sit eius reaccensa devotio Capitulum XIII: Qualiter in fide profecerit 

Ego autem ad Deum, qui solus laborem et dolorem considerat, omni cum fiducia velut ad turrem fortitudinis confu|107|giens effundo in conspectu eius orationem meam et cordis mei tribulationem ante ipsum pronuntio, flebili prece deposcens, ut secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes eius letificarent animam meam et ad educendum me de tenebris et umbra mortis dexteram sue maiestatis dignaretur extendere, quem ex propria infirmitate ubique videret defecisse. Quod ergo fideliter ab illo quesivi, efficaciter obtinere promerui. Prudenter etenim ex interna ipsius inspiratione considerare cepi, quod sicut servilis aliqua persona, perdita domini sui gratia, non ad eam ulterius nisi eiusdem domini pro se intervenientibus amicis valet reverti, ita nec ego nisi sancte ecclesie fultus intercessionibus Christi possem gratiam promereri. Cogitanti itaque mihi, cuius me potissimum orationibus velut maioris apud Deum meriti commendarem, duarum sororum occurrit memoria, que apud Coloniensem civitatem iuxta beati Mauricii monasterium pro Deo incluse celibem simul vitam ducebant, quarum una Berta, altera Glismut dicebatur, quarum sancta conversatio suavissimum bone opinionis odorem per totam civitatis illius diffuderat viciniam. Harum patrociniis me sperans plurimum posse apud Deum adiuvari, ad ipsas omni cum festinatione perrexi eisque, quantis temptationum stimulis perurgerer, multis cum lacrimis aperui, et ut pro mea illuminatione suas ad Deum preces dirigere dignarentur, |108| suppliciter exoravi. Ille, ut erant totius pietatis et compassionis plene visceribus, largas super tantis miseriis meis lacrimas profundentes tam diu indefessas se ad Deum pro me supplicationes fusuras esse voverunt, donec optatam superne gratie consolationem mererer accipere. O quam vera est illa Iacobi apostoli sententia: Multum valet deprecatio iusti assidua! Haud multo enim post tempore meritis ipsarum et precibus tanta repente cordi meo christiane fidei claritas infulsit, ut ab eo totius pristine dubietatis et ignorantie tenebras penitus effugaverit, congrua nimirum vicissitudine, ut per feminam lapsum femine precibus sublevarent. O vos ergo devote et sancte mulieres, quecumque ista legeritis vel lecta audieritis, preclarum imitandumque in his beatis feminabus orandi exemplum accipite, scientes orationes vestras quanto quietiores, tanto esse sinceriores tantoque esse ante Dei conspectum ad impetranda quelibet efficaciores. Ecce enim me, quem ad fidem Christi nec reddita mihi a multis de ea ratio nec magnorum potuit clericorum convertere disputatio, devota simplicium feminarum attraxit oratio.