Opusculum de conversione sua/Capitulum XIV: Qualiter fratrem suum a Iudaismo retraxerit, et quomodo Iudei adversus eum conspiraverint

E Wikisource
Capitulum XIV

Qualiter fratrem suum a Iudaismo retraxerit, et quomodo Iudei adversus eum conspiraverint

 Capitulum XIII: Qualiter in fide profecerit Capitulum XV: Quam mirabiliter scriptas contra se a Iudeis litteras deprehenderit 

Sciens autem preceptum fuisse a Domino filiis Israel exituris de Egipto, ne vacui exirent, sed egredientes Egiptum spoliarent, nolebam et ego tali doctus exemplo de Egipto, tenebris videlicet iudaice infidelitatis, vacuus exire, sed aliquam inde non auri et argenti seu pretiosi cuiuslibet indumenti, sed rationalem predam abducere, que summi regis templum non solum adornaret, sed et esse mereretur secundum illud Pauli apostoli: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Habebam enim septennem Maguntie fratrem de patre, non de matre, quem ardenti desiderio divine mecum gratie per lavacrum regenerationis fieri optabam coheredem, quatenus quam non habueramus carnaliter nascendo, unam haberemus simul matrem ecclesiam spiritualiter renascendo. Videntes autem Iudei sue me |110| ex more sinagoge numquam interesse, cuius antea tantopere, sicut in precedentibus agnosci potest, amittere timueram communionem, animadverterunt non levem esse huius tam inopinate mutationis occasionem. Positis ergo mihi insidiis vias omnes actusque meos curiosius explorare ceperunt. Quem cum cotidie nichil pene aliud agere quam ecclesiasticis vacare disciplinis deprehendissent, in tantum omnes adversum me zelum exarsere, ut, si qua eis efficiendi sceleris facultas occurrisset, propriis me non timuissent manibus lapidare. Sed perfidie ac malignitatis sue tenebris excecati parricidali crimine, quod per se perpetrare non poterant, ad dampnationis sue augmentum et alios involvere satagebant, nec habituri effectum sceleris, in solum se precipitabant reatum voluntatis. Comperto siquidem, quod Maguntiam proficisci disponerem, in unum adversum me convenerunt cogitantes, ut scriptum est, consilia, que non potuerunt stabilire. Nam litteras hebraice scriptas per Wolkwinum quendam regine Rikenze capellanum Iudeis Maguntiensibus me ignorante destinaverunt, quarum hec summa fuit, ut scilicet me tamquam perfidum et apostatam comprehenderent et secundum legalis censure rigorem pena condigna multarent. Sed sicut ait apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Ipse igitur, qui dissipat consilia |111| gentium et reprobat consilia principum, illorum suo nutu dissipans consilium ab eorum non solum me laqueo potenter liberavit, verum etiam pium, quod circa lucrandum fratrem meum conceperam, desiderium misericorditer effectui mancipavit.