Opusculum de conversione sua/Capitulum XIX: Quomodo baptizatus sit, et quas in ipso baptismo diaboli fraudes pertulerit

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capitulum XIX

Quomodo baptizatus sit, et quas in ipso baptismo diaboli fraudes pertulerit
Fairytale left blue.png Capitulum XVIII: De visione, quam vidit ante baptisma Capitulum XX: Qualiter post baptismum seculo renuntiaverit et sub ordine canonico divino se mancipaverit obsequio Fairytale right blue.png

Venit autem dies dominicus, in quo veterem hominem cum actibus suis exuendus et novum fueram per lavacrum regenerationis induendus. Universus itaque Coloniensis civitatis clerus in beati Petri apostolorum principis basilicam festiva cum exultatione convenit, ubi ad celebrandum salutare misterium fons fuerat preparatus. Quo circa horam tertiam consecrato ac regenerandis animabus per invocationem sancti Spiritus fecundato, fidem sancte Trinitatis ex toto corde confessus in eum magna cum devotione cordisque contritione sum ingressus. Sed heu, quod dictu grave est, nec in ipso baptismi articulo ab impugnatione mea fraus destitit inimica. Nam quemadmodum evangelista teste puer Domini miseratione a demonio liberandus tunc gravius est elisus, cum ab eo nequam spiritus est exire compulsus, ita nimirum antiquus hostis graviores contra me tunc impetus fecit, cum per divine institutionis salutare sacramentum ab eius me rapi tirannide conspexit. Siquidem in ceteris ac fidem ortodoxam pertinentibus sufficienter pro mea capaci|119|tate imbutus, solum de baptismi trina mersione in nomine sancte Trinitatis exhibenda ex ministrorum negligentia, immo potius ex insidiantis mihi inimici fraudulentia edoctus non fueram. Fluenta igitur vivifici fontis ingressus et in eo semel contra orientem immersus, solam hanc immersionem suffecisse credebam ad antique vetustatis renovationem. Clerici autem baptisterium circumstantes sepius me mergi debere clamabant. Sed ego, qui fonte iam recens emerseram, discrete eorum voces audire vel clare quos mihi faciebant nutus, defluente nimirum hinc inde piloso capite aqua, videre non poteram. Igitur a facie detersa manibus aqua, quid vellent audivi, sed magno fontis astrictus frigore eorum primo voluntati non libenter obedivi. Attamen blanda baptiste mei flexus ammonitione feci quod faciendum erat pro salute. Ratus itaque hac me secunda tinctione divinis misteriis satisfecisse, cepi de fonte velle exire. Siquidem pre nimio eius algore pene totus obrigueram. Sed clerus magnis rursum vocibus perstrepebat, me ad consummationem sacramenti etiam versus austrum salutaribus fluentis humiliter debere submitti. Diabolica ergo fraude circumventus suspicatus sum haberi me ab eis derisui. Unde sicut ille quondam Naaman Sirus accepto ab Heliseo propheta septies lavandi mandato in Iordane indignans cepit abire, ita et ego pari dementia magno animi succensus furore ac more totius impatiens volebam e baptisterio prosilire. Sed Deo gratias quia etsi se inimicus erexit, non tamen adversum me prevaluit. Enim vero quemadmodum isdem Naaman suorum flexus ammonitione comitum salutari prophete consilio |120| obtemperavit, ita blanda religiosorum, qui aderant, clericorum exhortatio, propulso ab animo meo concepto male suspicionis contagio, meam in fide pusillanimitatem roboravit. Ut igitur per omnia veteribus nova liceat comparare, Naaman Iordanicis septies lotus fluentis a lepra carnis visibiliter est curatus, ego in baptismo per septiformem Spiritus sancti gratiam invisibiliter sum ab anime lepra mundatus. Illius caro detersis elefantie sordibus infantis recepit munditiam; me per lavacrum regenerationis pelle vetustatis exutum in novam peperit ecclesia virgo mater infantiam. In quo nimirum lavacro sicut vite prioris ordinem, ita et nominis proprietatem mutavi, quique Iudas antea appellabar, Hermannus nomen accepi. Hanc igitur gloriosam dextere excelsi mutationem, hanc perdite ovis in humero pii pastoris ad ovile sancte ecclesie reportationem, quantis non tam clerus quam universus fidelium populus laudum preconiis extulit, quantis in commune gaudiis celebravit. Nec immerito. Nam quomodo de conversi peccatoris penitentia populus gauderet christianus, cui etiam Domino teste plus quam nonaginta novem iustis angelorum congaudet exercitus? Iudei autem, qui zelum quidem legis, sed non secundum scientiam habebant, luctu me amarissimo velut perfidum ac perditum inconsolabiliter plangebant.