Opusculum de conversione sua/Capitulum XV: Quam mirabiliter scriptas contra se a Iudeis litteras deprehenderit

E Wikisource
Capitulum XV

Quam mirabiliter scriptas contra se a Iudeis litteras deprehenderit

 Capitulum XIV: Qualiter fratrem suum a Iudaismo retraxerit, et quomodo Iudei adversus eum conspiraverint Capitulum XVI: Quod veniens Wormatiam fiducialiter Christum in sinagoga Iudeorum predicaverit 

Ex Dei namque dispensatione eidem me clerico Maguntiam legationis sue causa proficiscenti contigit in via sociari. Cumque neutro nostrum, quid alter negotii haberet, sciente de variis rebus commeantes fabularemur, ille quosdam parentum meorum Maguntie commorantium cepit inscius quod consanguinei mei essent, nominare, dicens se secretum quoddam nuntium ad eos perferre. Quo audito, cum Iudeorum adversum me insidias penitus adhuc ignorarem, cepi tamen in illius legatione idem, quod erat, suspicari, magnum scilicet malum per illam Iudeos mihi machinari. Itaque clericum super hoc allocutus, cum maximo eum anime sue discrimine Iudeorum dixi litteras baiulare. Ille, ut erat rem celare rogatus, litteras se aliquas ferre negavit. Sed ego negationi eius minime fidem accommodans, ita rem se habere, ut dixeram, constanter affirmabam adiciens sibi grave divine ultionis pondus imminere, si contra meum consilium Iudeis Maguntiensibus presumpsisset acceptas litteras presentare, eo quod magni in eis mali lateret seminarium. Multis itaque precum minarumque importunitatibus vix tandem ab eo veritatis confessionem |112| extorsi. Confessus ergo mihi, ita omnia esse, ut dixeram, rogavit, ut ipsarum litterarum negotium sibi aperirem. Tum ego, quod dictu quidem mirabile, sed tamen Deo teste verissimum est, ita illi sensum summamque earum ex sola cordis mei coniectura declaravi, ac si eas vel legissem vel aliquo prodente agnovissem. Quod utique non casualiter, sed Dei instinctu ac providentia gestum est, qui me de malignissima expectatione plebis Iudeorum eripere et sanctum, quod agebam, negotium, ad gloriosum disponebat effectum perducere. Quas etiam ab ipso mihi prolatas accipiens explico, perlego, Iudeorum adversum me malignissimam accusationem in eis ita, ut conieceram, scriptam reperio, maximaque cum exultatione Deo pro liberatione mea gratias agens ipsos pestiferos apices igni comburo.