Opusculum de conversione sua/Capitulum XVI: Quod veniens Wormatiam fiducialiter Christum in sinagoga Iudeorum predicaverit

E Wikisource
Capitulum XVI

Quod veniens Wormatiam fiducialiter Christum in sinagoga Iudeorum predicaverit

 Capitulum XV: Quam mirabiliter scriptas contra se a Iudeis litteras deprehenderit Capitulum XVII: Quomodo Maguntiam perveniens fratrem suum occulte deduxerit 

Tunc ergo psalmiste cum inenarrabili concinens tripudio: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati sumus, tam fortiter in amore catholice fidei ac religionis cepi fervere, ut omni pusillanimitatis mee foras per caritatem misso timore, Christum Dei virtutem esse et Dei sapientiam non tantum ad iustitiam credere et ore ad salutem confiteri, verum etiam inimicis eius Iudeis constanter et libere predicare auderem. Nam veniens Wormatiam, ubi germanum |113| fratrem vocabulo Samuelem habebam, Iudeorum sinagogam die, qua illo convenire solebant, introivi eosque Gamalielis sui superstitiosa super vetus testamentum commenta legentes audivi. Moxque divino fervore accensus magnaque cum fiducia et oris gratia propheticam cum ipsis disputationem ingressus, cuius fidei essem quantumve ex multis mecum Christianorum de ortodoxa fide disputationibus profecissem, opportune ibi demonstravi, dum contra stultas et aniles, quas idem illis Gamaliel de scripturis conflixerit fabulas, mellifluam eis spiritualium allegoriarum dulcedinem eructans, os eorum, quod Christum blasphemando et sancte eius ecclesie derogando in celum ponere ceca superbia et superba cecitate presumunt, multis ac validis divinorum eloquiorum auctoritatibus oppilavi. Quantus itaque putas tunc omnes, que aderant, Iudeos stupor apprehenderit, cum me paternarum traditionum suarum fortissimum viderent expugnatorem, quarum me fidelissimum, utpote Iudeum ex Iudeis speraverant esse defensorem? Contra archisinagogum quoque David nomine et predictum fratrem meum singulare certamen disputationis arripiens, sacras adversus eos legis et prophetarum paginas diu versavi, ex quarum sufficientissimis testimoniis christianam fidem defendens et approbans, omnem eis contra Christum et sanctam eius ecclesiam calumpnie aditum interclusi. Illi me Christianis tam pertinaci studio favere videntes, semi|114|christianum vocare ceperunt, tali scilicet mihi nomine velut callidis illorum persuasionibus male circumvento exprobrantes. Ad ultimum autem percunctantibus eis, num in omnibus, que adversus ipsos pro fidei christiane defensione protuleram, mens et lingua concordarent, veritus ego, ne, si nudam eis veritatem confiterer, ab ereptione fratris mei eorum insidiis aliquatenus impedirer, ita meum temperavi responsum, ut Christianum me esse neque negarem neque aperte propalarem: Quoniam, inquiens, cum Christianis frequenter disputans, subtiles eorum adversum Iudeos maxima ex parte cognovi argumentationes, idcirco eorum in me volui transfigurare personam, ut tali vos assertionum mearum edocti preludio circumspectiores ab eis inveniamini necessitatis articulo. Quam illi responsionem gratanter acceperunt.