Opusculum de conversione sua/Capitulum XX: Qualiter post baptismum seculo renuntiaverit et sub ordine canonico divino se mancipaverit obsequio

E Wikisource
Capitulum XX

Qualiter post baptismum seculo renuntiaverit et sub ordine canonico divino se mancipaverit obsequio

 Capitulum XIX: Quomodo baptizatus sit, et quas in ipso baptismo diaboli fraudes pertulerit Capitulum XXI: Quod tunc primum visum in pueritia sua de futura in se Christi gratia somnium intellexit et eundem qualiter interpretatus sit 

Igitur immundo spiritu de domo cordis mei per lavacrum regenerationis expulso, metuens ego et valde pertimescens, ne, si rediens eandemque domum, licet lavacro salutari mundatam Christique sacramentis ornatam, ab exercitio tamen spiritualis discipline vacantem inveniens, eam cum peste septemplici gravius quam antea occupaturus intraret sicque novissima mea peiora prioribus fierent, cura id pervigili laborabam efficere, quatenus pervasori obfirmata maligno, dignum fieret habitaculum Christo benigno. Evangelicum itaque audiens preceptum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, que habes, et da pauperibus et veni, sequere me; et illud: Nisi quis renuntiaverit omnibus, que possidet, non potest meus esse discipulus, cepi hilariter cuncta, que temporaliter habere videbar, spe et desiderio eternorum contempnere, quatenus laboriosa mundi sarcina exoneratus per artam, que ad vitam ducit, viam expedito ac libero possem pede incedere. Discens etiam psalmista dicente bonum esse et iocundum habitare fratres in unum, ad famosum ac totius religionis locum Capenbergense videlicet, cuius supra memini, cenobium velut ad quendam salutis portum de naufragio mundi huius pelago nudus cum nudo hoste luctaturus evasi, ibique presentis vite finem et pro|122|missionis future prestolaturus secundum beati Augustini regulam vitam cum habitu mutavi. Latine quoque lingue addiscende iugem indulgens operam, tantum intra quinquennium Deo opitulante profeci, ut ad sacros ordines suscipiendos aptum me caritas fratrum iudicaret benigneque attraheret, cum tamen ego humiliter, ut iustum erat, sentiens me indignum ad hoc minusque idoneum protestarer quantumque audebam et decebat modeste reniterer. Deus autem, qui humilibus semper dat gratiam, inter suos me convivas novissimum videns locum elegisse, dicere mihi dignatus est: Amice, ascende superius. De qua eius ego vocatione non in tumore, sed cum tremore, ut scriptum est, exultans, gradatim ad ordines canonicos ascendi, donec ad sacerdotalis excellentie dignitatem perveni. Tunc itaque primo visum ante meam conversionem somnium in prima huius opusculi fronte insertum, quid in me futurum presignaverit, intellexi, cuius sicut superius promisi, interpretationem explicabo.