Opusculum de conversione sua/Capitulum XXI: Quod tunc primum visum in pueritia sua de futura in se Christi gratia somnium intellexit et eundem qualiter interpretatus sit

E Wikisource
Capitulum XXI

Quod tunc primum visum in pueritia sua de futura in se Christi gratia somnium intellexit et eundem qualiter interpretatus sit

 Capitulum XX: Qualiter post baptismum seculo renuntiaverit et sub ordine canonico divino se mancipaverit obsequio

Visionis itaque interpretatio hec est : Terrenus ille, qui mihi apparuit, imperator celestem significat regem, de |123| quo psalmista: Dominus, inquit, virtutum ipse est rex glorie. Hic magnum quendam principum habuit, angelum scilicet illum, quem in sue creationis exordio cunctis angelicis spiritibus nobiliorem condidit et ceteris omnibus angelorum ordinibus prefecit. Qui videlicet vere tunc est mortuus, dum se contra Deum superbus erigens dignitatis sue gloria nudatus et de archangelo diabolus est effectus. His itaque rex regum per suam me gratiam visitare dignatus, niveum mihi equum obtulit, dum gratiam sacri baptismatis, quo super nivem dealbarer, concessit. Balteum quoque tradidit, quia virtutem mihi fluxa carnis desideria restringendi contulit. In septem gravis monete denariis recte septiformis spiritus dona intelliguntur, que quecumque impleverint, morum gravitate exornant. Qui cum iam per huius sancti Spiritus dona vite ceperit munditia velut argentum examinatum nitere, incipit etiam aliis de Dei amore et vita eterna suaviter tinnire, quod bene significat argenti sonoritas. Quod autem hii septem denarii, ne facile perderentur, marsupio fuerunt inclusi, hoc significare spero, quod collata mihi misericorditer Spiritus sancti carismata non me derelictura, sed ad devincendas omnes temptationum molestias et regnum celeste promerendum mecum sint finetenus permansura. Porro de hoc meo tam felici successu principes indignati sunt, quia maligni spiritus, quos mundi rectores appellat apostolus, sive Iudei, qui propter acceptam a Deo legem inter ceteras sibi nationes |124| principatum usurpabant, Christi me gratiam, qua ipsi indigni erant, meruisse inviderunt. Sed ego nitido illo balteo, id est continentie robore precinctus, regio equo insedi, quia gratia baptismi in me vacua non fuit, sed quod equi indicat usus, eam cum Dei adiutorio spirituali exercitio semper excolere et ad bonum usum inflectere laboravi. Christum quoque regem secutus sum, mundum et que in mundo sunt contempnendo nec solum mea omnia, verum etiam et meipsum pro eius amore abnegando, faciens hoc, quod ipse de se testatur: Non veni, inquiens, facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me, patris. Et bene equo sedens niveo regem sum comitatus, quia Christi vestigia nemo sequi erit idoneus, nisi eam, quam per equum candidum figurari prediximus, baptismi gratiam fuerit consecutus. Palatium autem, in quod eum secutus sum, locum conversionis mee arbitror designare. In quo nimirum clericorum seu quorumlibet religiosorum per orbem regulariter viventium cenobia, quid nisi quedam summi regis insinuantur palatia? In his etenim Christus propter vite castitatem et religiosam conversationem domestice quodammodo et familiariter velut rex in suo palatio creditur per gratiam inhabitare. Tunc autem ad mensam regis convivaturus accessi, quando sacrosanctum altaris misterium licet indignus |125| suscepi. Ad mensam vero sedere, est ad altare Christi humiliter accedere. Sed huius celestis mense quale sit convivium, quam dulces delicie, digne verbis explicari non potest, sed hoc illi soli noverunt, qui per gratiam Dei experiri meruerunt. Quale, inquam, fidelis anime sit convivium, ad reverendam altaris mensam cum integra fide, cum vera cordis humilitate et contritione, cum sincera mentis devotione accedere et in ea agni immaculati Iesu Christi carnibus saginari ad sacrosancti sanguinis eius calice inebriari, nemo, ut dixi, nisi expertus intelligit. Porro olus, quod in mensa regia manducare mihi visus sum, Christi arbitror designare evangelium. Nam sicut idem olus ex variis fuit herbarum generibus confectum, ita ex variis preceptis ad vitam eternam pertinentibus Christi constat evangelium. Ad regale igitur convivium olus manducare, est sacerdotem dominico altari assistentem sancti evangelii precepta sollerter atque subtiliter considerando velut in ore cordis ruminare, pensando scilicet quam humilis, quam devotus, quam nitidus castitate, quam fervidus caritate debet existere, qui tanti sacramenti misterium decenter ac Deo acceptabiliter cupit celebrare. Nobiscum quoque rex Christus epulatur, quia spiritualium profectuum nostrorum dulcedine pascitur. Dulcem quippe sibi refectionem in corde pio et obsequiis divinis mancipato existere testatur ipse in apocalipsi: Ecce, inquit, sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum eo et ipse mecum. Sed neque ab re hoc esse puto, quod ex eadem mihi cum rege scutella visus sum manducare. Una itaque scutella catholice fidei signi|126|ficat unitatem. De una ergo scutella olus cum Christo comedit, quisquis eius cooperante gratia sancti evangelii precepta in unitate fidei catholice custodit. In qua ergo nunc unitate, sicut huius quondam felicissime mihi visionis ostensum est presagio, per gratiam Dei consistens servio ei, ut scriptum est, cum timore et exulto cum tremore. Exulto, inquam, cum tremore, quia ipsius, qua iam fidelis sum, gratie debeo, ut gaudeam, et de eius mihi adhuc profundissima et investigabili iudiciorum abisso, qua nescio utrum amore an odio dignus sim, restat, unde timeam. Quis enim mortalium quamlibet iustus, quamlibet sanctus, terribilem illam nostri salvatoris non pertimescat sententiam, qua dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Confido autem in Domino Iesu, quia qui cepit in me opus bonum perficiet usque in finem. Siquidem maximam mihi spem promittit futurorum precedentium magnitudo beneficiorum. Ecce enim misericors et miserator Dominus de stercore pauperum erexit, et eum cum principibus populi sui collocavit, cum me de sordidissima iudaice superstitionis et nefandissima secta misericorditer ereptum, non solum suis fidelibus per unitatem catholice fidei sociare, verum etiam per sacerdotalis dignitatis gratiam gloriosis mense sue conviviis pius et misericors dignatus est aggregare. Quis hec, o Domine, tue circa me indignum pietatis viscera pensare, quis tam immensas bonitatis tue divitias digne valeat estimare? Spero, Domine, et fideliter de tanta benignitate presumens credo, quia misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vite mee, |127| cuius tanta iam mihi gratiarum pignora dignatus es prerogare, pro quibus, ut dignum est, laudes et hostias iubilationis tibi piissimo illuminatori meo immolare non desino. Sed et vos, quicumque hec legeritis vel audieritis, congaudete mihi et congratulamini, quia mortuus fueram et revixi, perieram et inventus sum. Magnificate igitur Dominum mecum, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.