Jump to content

Paedologia/P. Mosellanus discipulis suis salutem

E Wikisource
P. Mosellanus discipulis suis salutem
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Praeceptiuncula de tempore studiis

P. Mosellanus discipulis suis salutem.

Principio etiam atque etiam curandum est, ne quid tempus nobis seu non advertentibus elabatur, videlicet quod nec studiis nec vitae honestati nec valetudini curandae impendatur. Quamobrem ut certa tibi omnium ratio constet, diem in viginti quattuor horas distractam cogita. Quarum prima pars studiis, altera civilitati ac valetudini, tertia somno danda erit. Hoc commode fiet, si a nona vespertina ad quartam usque matutinam somno recreatus lente exsurgas, ante nimirum toto corpore palmis, capite vero et unguibus leniter perfricto. Nam hac ratione noxiis vaporibus exitus per occultos membrorum meatus paratur. Hinc manus, oculi, lingua etiam a sordibus abluantur. Pectatur capillus idque accuratius pectine aliquotiens a fronte in occipitium ducto. Post si eius consuetudo quoquo modo induci potest, deicienda ventris et item per sputum et nares capitis excrementa. Nam et perpetuum studiorum tenorem conservandum nihil tam conducit quam corpus ab inutilibus oneribus, quantum licet, semper levatum habere. Mox precatione pia te tuaque studia omnia Christo commenda atque ut ille conatus tuos dirigat ora. His omnibus spatium inter quartam et quintam iniectum faciet satis. Habes de tertia diei parte somno impendenda.

Nunc de secunda. Nam a quinta ad nonam quattuor sunt horae. Quod tempus totum studiis debetur. Sed quid quaque hora tibi vel domi discendum vel foris a praeceptore audiendum sit, singillatim praescribi non potest, propterea quod eiusmodi occasionum magna est vicissitudo, ut qua hora modo audire convenit, alias magis appareat consultum domi discere. Proinde hanc dispensandarum horarum rationem sibi quisque pro sui commoditate ineat ut et earum, quae a prandio studiis dabuntur, a duodecima videlicet eius spatii quod suppetit ad quartam usque. Equidem cum id aetatis essem, et hoc servabam: antemeridianum tempus vel gravioribus vel Graecis litteris, postmeridianum levioribus et Latinis dabam. Atque hic tenor pro temporis ratione erit immutandus nonnihil, nimirum si quando indicto ieiunio prandium in undecimam prorogatur. Porro quod ad praeceptorem attinet, satis est, si doctum et fidum binas aut ut plurimum ternas audias horas. Neque enim unquam ad solidam eruditonis frugem perveniunt, qui suis ipsorum ingeniis et propria industria diffisi totos dies ex praeceptorum doctrina pendent. Sterilescit sane ingenii humani solum, nisi sua ipsius exercitatione cotidie excolatur. Attamen nolim haec sic accipias, quasi displiceat, si quis per occasionem etiam plus temporis praeceptori vacet. Occasio enim magnae commoditatis, cum se offert, semper est retinenda, amittenda nunquam. Quando legere nobis licet semper, audire non semper. Illud imprimis curandum, quo cotidie ut minimum horae spatium exercendo stilo tribuatur. Eius rationem cuique suae vires suusque profectus facile dictabunt, Meditetur alius epistulam, alius ex Graecis Latina faciat, alius ad praescriptum rhetoricum declamet, licebit et varii generis carmine ludas aut ratiocinationem aliquam ad dialecticorum regulas exigas aut quod versu ligatum est soluta oratione reddas. Nam latissime patet stili usus.

Restat tertia pars itidem octo horas complexa. Eas impende de studiis amicorum, sodalium et aequalium, ut partim absentibus scribas, si quid eos scire velis, partim inambules, partim eruditis et honestis fabulis te oblectes, partim cum aequalibus conflictans profectus tui periculum facias. Quamquam simul et inambulare et fabulari et disputare licet, ita ut nullum sit tempus tam occupatum, ex quo non aliquem fructum decerpere queat vere studiosus. Mirifice autem profuerit, quantum licet, praeceptori docto semper haerere, eum semper, quoquo ierit, comitari, semper domi vel secum vel apud amicos de variis rebus loquentem audire, in summa: praeceptore non minus familiariter quam reverenter uti; familiaritas praestabit, ne quid te celet, reverentia, ne se neglegi a te seu ingrato suspicans aliquid de suo erga te affectu imminuat.

Lipsiae in aedibus Valentini Schumann mense Septembri anno domini MDXXI.

 Praeceptiuncula de tempore studiis