Jump to content

Paean Graecorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Paean Graecorum ad Trojam
(Das Siegesfest)
Venceslaus Aloisius Svoboda Latine vertit e Germanico, 1845
1803

editio: 1845
fons: GoogleBooks
 Juvenis ad rivum (Literae Constantinopoli expugnata instauratae) 

(e Selectis Frederici Schiller carminibus)


Arce Priami disjecta
   Longa post obsidia,
 Praeda Danai conlecta
   Laeti et victoria,
 Laeti sedent respectantes
   Lentae litus Troadis,
 Nave celsa prospectantes
   Pulcrae oras Helladis. —
 
      Mari sunt obversae prorae;
          Jam Paeana canite!
         Larem laeti petite!
       Patriae nos manent orae!
 
Longum agmen, fletus fundens,
   Adsident Dardanidae,
 Moestum agmen, pectus tundens,
   Comis passis, pallidae,
 Tristem hymno inserentes
   Triumphali neniam,
 Luctus proprios deflentes
   Et excisam patriam.
 
      «Vale tellus hinc avita!
          Nos extorres protinus
          Ferox trahet dominus.
       Mors ah! potior est vita».
 
Thura Calchas Dis accendit
   Cuivis supplex Numini.
 Magnae, urbes quae defendit
   Diruitque, Virgini,
 Et Neptuno, circumdanti
   Suis terras fluctibus,
 Atque Jovi, territanti
  Saevis reos ignibus.
 
      Jam diremta, consummata
          Longa sunt dissidia!
          Et expleta otia;
       Troja potens debellata.
 
Lustrat hinc, cui parent reges,
   Rex Atrides agmina,
 Secum huc profectos greges
   Ad Scamandri flumina.
 Vultus laurea decentes
   Moestae nubes ambeunt;
 Qui convenerant frequentes,
   Hei! quam pauci redeunt.
 
      Hymnos ergo concinamus,
          Qui adhucdum vivimus,
          Patriamque visimus!
       Pauci enim remeamus.
 
«Redux ne jam cuncta tuta,
   Neve crede prospera!
 Ad penates fors astuta
   Caedem parant scelera.
 Fraus occidit clandestina
   Sospitem ex acie!»
 Voce Ithacus divina
   Augurat Tritoniae.
 
      Felix! uxor sancti moris
          Cui custodit limina!
          Avida sed femina
       Novi fallax est amoris.
 
Laetus minor Atridarum
   Sponsam sibi vindicat,
 Decus repotitus rarum
   Ulnis ulnas inplicat.
 Malo partum malo perit,
   Poena urget scelera,
 Trifidoque igne ferit
  Reos Jovis dextera.
 
      Mala Vindex malo pendit,
          Idem jura hospita,
          Ut persistant sospita,
       Justa dextera defendit.
 
«Laeta— Oïlides audet —
   Cui refulgent lumina,
 Justa et benigna laudet
   Felix quisque Numina!
 Coeca Fors mortales ludit,
   Fas et Aequum neglegens,
 Magnum quae Patroclum fudit,
   Hei! Thersiten protegens».
 
      Coeca dum Fortuna sortes
          Disjicit libidine;
          Ovet festo carmine,
       Saevas qui effugit mortes!
 
«Aufert optimos Gradivus!
   Fratrem, ducum optimum,
 Hymnus Danaum festivus
   Personet fortissimum.
 Tu a classe depulisti
   Hectoris incendia;
 Pretium, quod meruisti,
   Dicax fert astutia».
 
      Have umbra! Non Ajacem
          Hostis dextra perculit;
          Is se ipsus abstulit.
       Irae, ah! perdunt pugnacem!
 
«Magne — Pyrrhus infit — Sator!
   Haec en tibi dedico.
 Vir invicte, te bellator,
   Te prae cunctis praedico.
 Cuncta fluxa sunt; perennis
   Una laus mortalibus,
 Cineri superstes, pennis
   Pervolans pernicibus».
 
       Tua laus est sempiterna
          Danaum fortissime!
          Breves vivis animae,
       Umbris vita est aeterna.
 
«Hector an, quod victus jacet,
   Hymno caret memori?
 Liba haec, dum quivis tacet,
   Fert Tydides Hectori.
 Fortem patriae tutorem
   Dextra stravit fortior.
 Victrix decorat victorem,
   Victum causa potior».
 
      Patriae defensor orae
          Inclytus occubuit;
          Laudes, quas emeruit,
       Et hostili vigent ore.
 
Nestor, tria jam emensas
   Potor canus secula,
 Obfert Hecubae propensus
   Cincta sertis pocula.
 «Mero graves pelle curas,
   Bacchi sume munera!
 Sortes Liber lenit duras,
   Dira sanat vulnera».
 
      Mero excute moerores,
          Quaere hinc oblivia!
          Bacchus fert solatia,
       Graves mitigat dolores.
 
«Niobe — ut Divom iris
   Multo lassa vulnere,
 Fatis ut adflicta diris,—
   Non carebat Cerere.
 Spumans enim dum Lyaeus
   Labra nobis inrigat;
 Gurges curas fert Lethaeus,
   Et aerumnas mitigat».
 
      Calix spumans dum Lyaeo
          Labra nobis inrigat;
          Curas omnes mitigat,
       Mandat gurgiti Lethaeo.
 
Phoebas tum, lymphata mentem,
   Gravi plena numine,
 Fumum Patriae serpentem
   Moesto spectans lumine:
 «Laudis vani, ut hic fumus,
   Tituli humanae sunt.
 Nos mortales umbra sumus;
   Di mutari nesciunt».
 
      Curae nave in aerata,
          Equitique adsident;
          Parcae dum non invident,
       Vita fruitor beata!

 Juvenis ad rivum (Literae Constantinopoli expugnata instauratae)