Paedagogium

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Paedagogium
1904
editio: incognita
fons: incognitus

Forte Palatinae pueris ludentibus aedes
fervebant. Princeps aberat Pius urbe Severus
cum tandem muro Pictos arceret et armis.
Multus at ipsius procul in penetralibus aulae
obses alebatur deductosque undique Romam
libera servabat teneros custodia reges.
Litterulas ibi discebant ferulamque piumque
Vergilium, et nitidae nudabant membra palaestrae:
et nucibus locus et discis, et tempus erat, cum
iret in occiduos radio trochus incitus orbes.
Obliti patriae, nebulis seu fumida late
sive oriente ferax illis sub sole iacebat,
ludebant pueri: follem mittebat Hiberus,
excipiebat Arabs; nucibus quae struxerat Afer,
collabebantur iactu castella Britanni.
Hinc iocus et parvae magno cum murmure rixae.
Ut cum deiectus subitis de nubibus imber
diversas oppressit aves et adegit in unum:
omnigenae coeunt in densum frondibus hortum
aut nemus impluvii, et tacitae, dum detonet, una
sub foliis latitant, ubi nescit passer alaudam
iuxta tendentem necnon acalanthida parus:
vix autem coepit per destillantia circum
omnia ramorum splendescere versicolor sol,
altera iam plaudit, iam pipilat altera, mussant,
pileolum de fronde rubens haec exserit, atrum
illa galericulum, dein ludunt, en micat alis
omne nemus variisque sonant concentibus aedes.

« Heus tu (crine nigrum rutilus puer ipse capillo
increpitat puerum) Syre vel Chaldaee vel... » « Est mi
nomen Alexameno ». « Curto succede trigoni
tertius ». « Hos immo versus ediscere malim
TU REGERE IMPERIO, qui mox proferre iubebor ».
Constitit in verbo cum iam secretus abiret
multiplici rapta membrana. « Linque libellum
hunc sordescentem tineis atque excipe nostram
rite pilam ». « Tiro, Karei, prorsus in isto
sum lusu ». « LUSUS, sapiens ait ille, MAGISTER
OPTIMUS ». « USUS id est, teneo si verba monentis ».
Ambo riserunt: hic lenius, omnia quippe
discolor et faciem vocemque et membra sodali,
exilis glaucaque genas suffusus oliva.
Qui tunc arridens: « Alias colludere certem:
nunc sine: nam crebro stomachatur grammaticus, quod
in latiis verbis tamquam peregrinus oberrem ».
« Nonne loqui graece, velut est qui cretus Athenis,
me iubet Oceani maris ipso in litore natum?
At lavet Aethiopes putidus sine graeculus. Adsis ».
« Ignosces mihi tu: cupio voluisse videri ».
« Quid? Nonne in graecis peccamus vocibus ipsi
saepius ac iam tu, puer ambitiose, latinis? »
« Non ita, pace tua: quin me sic corripit, ut iam
me pigeat dare verba seni ». « Palparis asello,
ne feriat ». « Non sic, qui possit iure, vocat nos
praeceptor ». « Tortor potius sine fraude vocandus ».
« Quin pius est ». « Si te mala crux iuvat, utere porro ».
« Quid loqueris? » « Sunt quos et crux delectat ». « Ain tu? »
« Restat ut et turpem pecudem venereris, ut isti
fossores, panem qui mixtum sanguine rodunt.
Nam quid secedis? quid muttis usque? quid arces
et fugis aequales? utne, hoc sed credere nolo
ridiculo cuidam, dicas sua carmina Christo? »
Inde pilam versans dextra laevaque « Quid? » inquit:
« ludis? » Alexamenos nihil his respondet, at oris
iam velox aquilum lambebat fiamma colorem:
iamque hiat et resilit. Madefiunt lumina fletu:
obvertit faciem. Tum quam Kareius habebat
in manibus, libravit agens multaque pilam vi
impegit puero: subitoque exarsit in iram
laesus Alexamenos: qui Gallum mole valentem
assultu petit, e viridi velut exsilit ulva
Euphratis patrii subtili corpore pardus.
Inceptam saeva sed pugnam voce diremit
obvius et ferula custos, Gallumque rebellem
arripuit, sanctum puerum qui laeserat ultro,
atque in contiguum foribus conclave reclusis,
impulit increpitans obluctantemque coegit.

Hic pugnoque fores terramque diu pede tundit,
et lacerare genas et rufum scindere crinem
pergit, et absenti dirus modo multa minatur
vociferans, modo submissim suspirat inultus,
alteriusque odio se rursum plectit et odit:
donec inexpleto singultu pectora ducens
in graphio tacitus, quod ibi pede presserat, haeret.
En graphium rapit, en paries inscribitur asper.
Crux oritur duplici de muri vulnere: corpus
humanum cubitis suffigitur in cruce late
explicitis, transversa pedes at linea fulcit.
Tum fixi est hominis cervix asinina caputque
auritum. Iam non scribentis lumina turgent.
Dein facit adstantem pecudique in stipite fixae
oscula praebentem puerum seu thura sinistra.
Iam non singultit Kareius. « Quis neget » inquit
« hunc ipsum puerum purum putumque videri?
Sed ne quis dubitet, iuvat ipsum scalpere nomen.
Utar, ut in graeco, graecis verbisque notisque.
Non, licet exciderit, mendum venabitur auceps
hic unum quodvis ». Tunc tristi nube solutus
scribit ΑΛΕΞΑΜΕΝΟϹ ϹΕΒΕΤΕ ΘΕΟΝ, et sibi plaudit.
At vergente die, cum longius omne sonaret
murmur, et ipse magis solum sentiret in umbris
se puer, en abeunt quae riserat omnia quaeque
fleverat, ira cadit, linquunt mala gaudia mentem.
Quidquid erat nuper, nihil est: effluxit: at adsunt
quae procul atque olim, nec iam reditura, fuerunt.
It iussus cubitum. Notos torus excipit artus.
Emicat extremum lychnus. Vix ordine vidit
incertos circum tenebris et nocte grabatos.
Obruerat pridem consortia corpora somnus,
et levis implebat puerorum spiritus aulam.
Ipsi nulla quies, et menti multa recurrunt.
O pater! o genetrix! o nigra consita quercu
tellus et sparsum cani maris aequor alutis!
Omne ibi permissum, nisi quod pater ipse vetaret:
verbera quae, mater, nolles avertere, nulla.
Quos ubi nunc putet esse? quid omnia vivere passos?
aut quibus in latebris aut qua tellure sepultos?
Nil praeter maerere datur, modo corde tenus: nil
tam multos prodest socios habuisse doloris.
Dum vigil haec secum meditatur, forte sodalem
sensit adhuc alium prope se vigilare, moveri.
Auscultat. Lecto sensim delabitur ille,
tangit humum genibus, tenebris si credere par est.
Noscit Alexamenon Kareius. « Quid dolet? » inquit
« quemve deum videt in tenebris? quid poscit et orat? »
« O PATER » ille infit tenui proferre susurro
« QUI CAELOS HABITAS ». Nox cetera sorbet, et aurem
confuso feriunt intentam murmure verba.
Tandem Kareius soppressa voce: « Mihi tu
ignoscas, precor ». Attonitus respondet: « Et ipse,
Karei, vigilas? » « Frustra dormire laboro ».
« Hoc, ignosce, mea tibi culpa contigit ». « Immo
ultro ego te laesi ». « Debebam ferre sodalem
atque aliquam misero veniam dare. Num dabit alter,
si mihi tu, frater, tibi si miser ipse negaro?
Cura tibi sensus ipsis in lusibus angit
tristior ». « En unquam patriam dulcemque revisam
matrem? Nam carum despero posse parentem.
Ex quo sum miser heu nimis et nimis improbus idem ».
Haec fatus lacrimas fundit Kareius, et umbram
praetentat, dextram dextrae iuncturus amicam.
Surgit Alexamenos maestoque dat oscula maestus,
et gaudent lacrimis socioque dolore fruuntur.
Circumstat nox alta silens tenebraeque soporae.
Interdum sonat in somnis hinc fletus et illinc
alterius balbis subito querimonia verbis.
Kareius « Cur » inquit « ego te saepius ira
excrucior? » « Frater, quia sum minus ipse miser te »
inquit Alexamenos. « Quid? tu non exul item? non
orbus item patre, matre pia? non solus et exspes?
Aut tibi compertum est aliqui superesse parentes? »
« Compertum nihil est ». « Ergo? » « Sed mater eunti
constituit mihi fida locum quo visere rursus
complectique iterum decreto tempore possem ».
« Quemne locum? » « Caelum ». « Quis erit tibi dux? » « Deus ». « Illen
a quo poscebas aliquid modo, nec mihi prorsus
nec tibi conspectus? » « Videt ambos ille ». « Putemne
Theutaten quandoque ducem per opaca viarum
affore? » « Quin Deus hoc Deus uno nomine nobis ».
« Morte quidem potior? » « Iam desiit esse sui mors:
servit, et ipsa domum nos quandocumque reducet ».,
« Cur haec ore diu pressisti magna, sodalis? »
« Extremum complexa tenens in litore mater
abiurare nihil, nihil ultro prodere iussit ».
« Nescioquae misero solatia maesta dedisti.
Nunc somnum capiam. Nemo mihi carior est te.
Obdormi ». « Frater, tranquilla in pace quiescas ».
Coepit uterque puer placide dormire: diuque
conticuere: levi cum Gallus voce: « Quid » inquit
« saepe vocas fratrem ? » « Deus est pater omnibus unus ».
« Qui caelos habitat Deus? » « Et quo rege resurgas
et vivas demum ». « Et liceat mihi visere matrem ».

Praetor Alexamenon, pueris adstantibus, ad se
mane vocat. « Sapiens » inquit « frugique videris
esse puer, quamquam scimus rumore vago te
iampridem laedi. Rumor percrebuit: ipse
nunc paries loquitur. Te rodunt, optime, Christo
addictum, pecudique pium dare thura ». « Quid » inquit
« cum pecude est commune pio? » « Neque cum cruce, opinor.
Crux linquenda malis latronibus et fugitivis
illa. Crucem corvi venerentur iure. Tacesne?
Sed ne plura, puer, domino nostroque tuoque
cognomen scis esse Pio nomenque Severo.
Iam Christo maledic ». « Benedico ». « Pessime, legem
nosti ». « Lex Christus, dominus Deus est mihi ». « Castis
a pueris discede. Veni. Mihi salvus erit grex.
Decedas cum peste tua dum pestifer unus ».
« Falleris: ecce alium » exclamat Kareius, et offert
se fratri, iunctaque manu comitatur euntem.