editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs II |
|
DIALOGVS I. Caspar et Modestus de nundinis fabulantur.
Personae:
Caspar, Modestus.
Caspar
Age vero, Modeste: quot dies hinc absunt nundinarum feriae, quibus frequentes adeo huc peregrini adveniunt mercatores?
Modestus
Dies, ni fallor, quattuordecim, nam accurate singulas paene horas ad calculum voco, siquidem nullum tempus totius anni cupidius exspecto quam nundinarum.
Caspar
Non iniuria, quandoquidem hae feriae partim nuntios, partim litteras, partim omnibus litteris gratiores pecunias nobis apportant. Quod si non et mihi iam plane exhausto proximae nundinae argenti subsidium attulerint, non potero hic diutius durare.
Modestus
Pecunias quidem, id quod satis scio, accipiam nullas, pannum tamen in vestem hibernam se discedenti mihi missurum promisit pater.
Caspar
Vtinam uterque voti compos fiat, ut et tu commodius vestitus et ego nummatior urgentis hiemis iniurias minori negotio propulsare queamus.
| Dialogvs II |
|