editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs III |
|
DIALOGVS II. De natali celebrando, de receptis pecuniis deque bono cuiusque genio.
Personae:
Osvaldus, Michael.
Osvaldus
Non tu hodie tuum natalem celebras atque nos tuos sodales convivio excipis? An ignoras hunc diem divo Michaeli, cuius tu nomen refers, esse sacrum?
Michael
Scio equidem; quid autem facerem, quando ne obolum quidem habeo, quo panem emere queam, nedum convivia agitarem?
Osvaldus
Non his nundinis a parentibus tibi nummi sunt missi?
Michael
Sunt utique, sed ante nundinarum exitum e mercatore, qui litteras modo dedit, extorquere possum nihil ; ait enim sibi in tanto hominum strepitu otium ad numerandas pecunias non esse; alioqui non modo natalem meum convivio exciperem, sed et genio bono, quem angelum dicimus, peculiari aliqua hilaritate gratificarer.
| Dialogvs III |
|