editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs X |
|
DIALOGVS IX. De auctoribus proximo semestri in schola praelegendis.
Personae:
Thomas, Hieronymus.
Thomas
Quid est, quod illac venis, Hieronyme, aut ubi fuisti?
Hieronymus
Redeo a praeceptore eo, qui a ludimagistro primas tenet.
Thomas
Age, quid is narrat de auctoribus hoc semestri praelegendis? Iam enim, sicut opinor, eorum delectum habuerunt.
Hieronymus
Habuerunt idque, sicuti dici audio, prudenter. Nam praeter utriusque linguae rudimenta ex Fabii praescripto coniunctim tradenda primum Terentianas comoedias exponendas susceperunt, quod hic scriptor ex Latinis paene solus Romani sermonis nativam et genuinam proprietatem retineat, adeo ut nec Marcum Tullium, oratorem principem, puduerit ad huius exemplum orationes suas formare; deinde Marci Tullii Officia, quod is liber non linguam solum eloquentia poliat, sed et pectus rectis moribus instruat, unde et Plinii iudicio non legendus, sed ad verbum sit ediscendus. Postremo aliquot Vergiliani poematis libri exponentur, nempe ut Augustini iudicio optimus poeta teneris animis infixus in omnem usque vitam haereat. Ad haec, quando parum est aequum Christianos in gentilium libris esse totos, eis diebus, quibus ferias agimus elegantissimos simul et gravissimos hymnos Aurelii Prudentii, gravis et sancti viri, audiemus aut, si hi displiceant, 'Enchiridion militis Christiani' ab Erasmo Roterodamo accuratissime elaboratum. Quae si, ut spero, et pro suo officio explicarint accurate praeceptores et nos pari diligentia exceperimus, non opinor male hoc semestre nobis fore collocatum.
Thomas
Non iniuria hunc laudant delectum, mi Hieronyme; neque enim unquam eorum mihi placuit institutum, qui his et id genus aliis optimis scriptoribus posthabitis in Apuleio, Capella et eius farinae auctoribus ceteris bonas horas male collocant, qui scriptores Ciceroniana eloquentia non contenti sibi solis novam dicendi rationem invenerunt, quasi non summum sit orationis vitium a communi dicendi consuetudine abhorrere. Nam qui citra delectum Catullos, Tibullos, Martiales et huiusmodi enarrant et per hoc discipulos peregrina et prodigiosa docent vitia, hi mihi non verbis, sed verberibus coercendi videntur. Hi enim sunt illi poetae, quos solos e re publica sua pellendos statuit Plato. Atque haec non ex me dico, sed quod sic censentes audiverim doctissimos pariter et integerrimos viros.
Hieronymus
Recte ergo facit ludi noster magister, qui eiusmodi nihil in scholam suam irrepere sinit. Sed ego iam recta hinc in bibliopolium concedam libros, de quibus dixi, coempturus.
Thomas
Nostin quanti haec simul emi possint?
Hieronymus
Hauddum licitatus sum; opinor aureo nummo, siquidem audio indicari argenteis viginti quattuor.
Thomas
Bene habet, quod non pluris venduntur: alioqui, quae mea est egestas, coemere non suffecissem.
Hieronymus
Eamus ergo.
Thomas
Quando vis; in me non est mora.
| Dialogvs X |
|