Jump to content

Paedologia/Dialogvs V

E Wikisource
Dialogus V
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs IV Dialogvs VI 

DIALOGVS V. De excipiendis scholasticis aliunde advenientibus deque Graecae litteraturae rudimentis in prima aetate addiscendis.
Personae:

Marcus, Ioannes.

Marcus
Vnde nobis advenis, mi Ioannes? Aut quo animo huc ad nos es profectus? Neque enim opinor ludi huius gratia venis, qui ante tot meis atque item aliorum litteris invitatus huc pertrahi non potuisti.

Ioannes
Immo hac ipsa causa adsum.

Marcus
Vtcumque sit, gaudeo te festivissimum sodalem nobis redditum. Et hic adventus tuus non mihi solum, sed omnibus, qui te norunt, optatus est. Sed enim aperias oro, quidnam sit illud, quod te tandem huc allexerit.

Ioannes
Vis scire?

Marcus
Volo.

Ioannes
Audies. Cum primum puber factus graviori paulo cura praeceptorem scriptores Latinos praelegentem audire coepissem, subinde Graeculae aliquot voces nobis occurrebant; quo loco praeceptor suo munere egregie se putabat perfungi, quotiens obiter tantum admoneret esse ea Graeca, perinde ac si peregrina ad nos nihil attinerent. Hic quid aliis audientibus in mentem venerit, nescio, equidem sic cogitabam: si ad nos haec non pertinent, ut nec cognita doctum nec incognita imperitum reddant, cur non ex libris tamquam offendicula quaedam penitus eradimus? Deinde mirabar veterum scriptorum paene omnium curiositatem, qui non solum magna cura peregrinas istas nugas didicissent, sed et libris suis velut maculas quasdam inspersissent. Postremo, quamquam a praeceptore libere dissentire erat religio, tamen, cum audirem esse viros graves multos, qui has, sicuti tum putabatur, nugas amplecterentur profiterenturque, paulatim circumspicere coepi, utrum credere mallem: magistrumne meum potius ignorantia labi an totam semel antiquitatem et ex recentioribus optimos quosque pueriliter delirare. Itaque sic mihi inter hoc fluctuanti et in quam partem inclinarem haesitanti forte fortuna cecidit, ut Marci Tullii Ciceronis libros de officiis enarrandos praeceptor susciperet, in cuius lectionis ingressu statim in ipsa praefatione gravissimus ille et philosophus et orator unico suo filio suadet, ut Graeca cum Latinis coniungat, quo par sit in utriusque orationis facultate; hoc ubi praeceptore dissimulante mihi arripuissem, graviter dolere coepi negatam nobis occasionem eas litteras discendi, quarum studium, si essent inutiles, nec laudaret consul Romanus nec filio unico iniungeret prudentissimus pater.

Marcus
Iam video, quo tendas.

Ioannes
Mane: nondum omnia habes. Cum haec subiratus mecum agitarem, ecce rumor apud nos increbrescit in hanc laudatissimam academiam principis munificentia accersitos, qui publice Graecas litteras doceant et ex eorum velut fontibus nonnihil quoque in ludum litterarium derivari. Haec fama partim litteris, partim commeantibus confirmata illinc me utriusque eruditionis cupidum excivit et huc appulit. Habes, cur advenerim : nimirum ut in hoc vestro ludo et Graecae linguae elementa saltem liceat percipere.

Marcus
Dubio procul voti compos eris neque aliquo alio felicius te conferre potuisses: adeo hic omnia nobis sunt commoda. Denique, quod peculiariter ad rem pertinet, ludus, si quisquam alibi, instructissimus.

Ioannes
Sed quando satis fabulati sumus, hanc operam non negabis, opinor, ut me ad ludi moderatorem deducas, siquidem iam statim nomen meum in hanc litterariam militiam dare sum paratus.

Marcus
Faciam ac lubens: tu me sequere.

 Dialogvs IV Dialogvs VI