Jump to content

Paedologia/Dialogvs VII

E Wikisource
Dialogus VII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs VI Dialogvs VIII 

DIALOGVS VII. De domicilio commodo atque incommodo deque paupertate atque opulentia scholasticorum.
Personae:

Iosephus, Cleanthes.

Iosephus
Quid agitur, mi Cleanthes? Contigitne tibi commoda habitandi ratio? Aut adhuc incertis sedibus oberras?

Cleanthes
Contigit quidem habitaculum, sed eius commoditas tanta non est, quantam fore speravi, siquidem spes erat fore, ut civis alicuius beneficio una cum domicilio et victum qualemcumque nanciscerer; verum multo aliter evenit. Nam vix impetrare potui, ut pro locario statuto mihi angulus in ludo locaretur; victum vero, quando pecuniae est parum, ostiatim emendicari oportebit, nisi forte melior mihi fortuna posthac obvenerit. Tu autem felix es, mi Iosephe, cui parentes tantum sumptum suppeditare sufficiunt, quantum ad studiorum commoditatem est satis.

Iosephus
Est, diis gratia, unde haec commoda mihi parem, sed quo plura mihi sunt ad disciplinas parandas commoda, eo ipso graviori dignus essem odio, si non plus quam vestrum quispiam didicero. Attamen nec vos de mediocri studiorum vestrorum profectu desperare decet, quandoquidem constat multos humili natos loco ad haec nullis omnino fortunae dotibus adiutos ad eruditionis fastigium ascendisse. An non Democritus ille physicus ex baiulo factus est philosophus? Non Cleanthes, cuius tu nomen refers, aquis noctu hauriendis diurnum victum sibi quaesivit? Et quem Stoicum hic non aequavit? Sed et Plautus inter ipsos pistrinae molestos labores laudatissimas illas comoedias conscripsit.

Cleanthes
His et eiusmodi aliis exemplis animatus in studiis persevero : alioqui me iam pridem ad manuarium aliquod artificium transtulissem. Quamquam sunt mei ordinis plerique adulescentes in ludis magis putrescentes quam studentes adeo infelici ingenio, ut ad nullas litteras sint appositi; hi mihi nulli alii usui esse videntur in civitatibus, quam quod alios mendicos, dum eis panem praeripiunt, ex urbibus pellunt: iis ego consulerem, ut se ad aliquod aliud studium applicarent.

Iosephus
Probe dicis, mi Cleanthes; nam si omnes eiusmodi essent ingenio praediti quali tu, fovendos modis omnibus putarem. Certe, quod ad te attinet, spero prope diem tibi meliorem fore condicionem, nempe ut apud civem quempiam, cui nonnunquam inservias, omnem studiorum commoditatem sis habiturus.

Cleanthes
Vtinam Deus ita faxit!

Iosephus
Faxit; ne dubita et in hoc mea commendatione iuvabere.

 Dialogvs VI Dialogvs VIII