Jump to content

Paedologia/Dialogvs X

E Wikisource
Dialogus X
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs IX Dialogvs XI 

DIALOGVS X. Complectens formulas loquendi de feriis.
Personae:

Stephanus, Laurentius.

Stephanus
Quem aiunt hodie apud populum in templo nostro contionaturum, mi Laurenti?

Laurentius
Audio quempiam e monachis in suggestum proditurum.

Stephanus
Miror non insignem aliquem theologum ei negotio adhiberi, maxime cum ingens hominum turba hodie in hanc aedem confluat, propterea quod sacrificus quidam nuper in sacerdotum ordinem assumptus primum sacra faciet.

Laurentius
Et mihi mirum videtur, quamquam, quod ad me attinet, vellem contio quam brevissima haberetur. Etenim iam nunc vehementer esurio biduano iam paene ieiunio maceratus. Nam his diebus, quibus a carnibus abstinetur, nunquam abeo recte saturatus.

Stephanus
Duas adhuc horas edendi aviditas tibi est reprimenda, siquidem praeter contionem, quae horam poscit, scis quantum temporis in summo sacrificio choraula sibi sumat, quam etiam paene superant hae nostrae cantiones supra modum prolixae.

Laurentius
Male sit istis, qui harum rerum nobis sunt auctores! Ipse certe statim, ubi peractum fuerit sacrum, ad divitum ostia citato adeo cursu contendam, ut si non in primis, secundis saltem et tertiis stipem accipiam.

Stephanus
Sed me vix antevertes.

Laurentius
Res ipsa indicabit.

 Dialogvs IX Dialogvs XI