editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XIII |
|
DIALOGVS XII. De nuptiis, balneis ac viscerationibus.
Personae:
Burchardus, Albinus.
Burchardus
Nuptias hodie futuras aiunt, Albine, tu quippiam ea de re audisti?
Albinus
Audivi.
Burchardus
Danda est opera, ut et nos e nuptialibus cibis aliquid acquiramus.
Albinus
Quod ad cibum attinet, hodie nihil moror: heri enim mihi prospexi, unde hunc diem commode liceat transigere; sed quod a prandio saltationem in theatro spectare non possum, hoc vero est, quod me male habet.
Burchardus
At quid vetat, quo minus spectes?
Albinus
Ignoras forsan in hunc diem nobis pii cuiuspiam beneficio balneas gratuito condictas; a quibus abesse saltationis spectandae studio an tu putas fore consultum?
Burchardus
Vide: nisi submonuisses, egregie fuissem oblitus, neque venisset in mentem viscerationis, quae et ipsa in hodiernum diem est constituta. Valeant nuptiae cum sponso ac sponsa; nos quae propius ad nos pertinent curemus.
| Dialogvs XIII |
|