editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XIV |
|
DIALOGVS XIII. Sixtus et Alexander de ingenii praestantia contendunt.
Personae:
Sixtus, Alexander.
Sixtus
Felix tu quidem es, mi Alexander, cui ingenium tam fecundum tamque perspicax contigit
Alexander
Est nobis, Christo Deo gratia, non omnino infelix, sed tamen non tantum, quam forsan tibi videtur. Fit enim, nescio quo modo, ut nostri nosmet paeniteat, aliena fere suspiciamus.
Sixtus
Et tu, quantum audio, aliquid insuper desideras.
Alexander
Quidni? Quando memoriam mihi sentio omnino fluxam et parum tenacem; nam ut facile quae traduntur percipio, ita non sine maximo negotio percepta retineo.
Sixtus
At ego difficulter intellego, verum semel intellecta diutissime reservo; et, ut video, tibi cereum est ingenium, mihi vero saxeum. Cerae quidvis facile impresseris, at impressum vestigium statim evanescit; saxo tametsi quid non sine labore insculpitur, semel tamen insculptum multis saeculis durat.
Alexander
Recte plane confers, sed hoc me male habet, quod videas plerosque ingenio numeris omnibus felicissimo praeditos, at vicissim moribus adeo turpibus, ut non inepte dixeris eorum ingenia male habitare.
Sixtus
Credo dicterium hoc vetus esse et olim de Galba, homine ad prodigium usque deformi, dictum ; sic enim audire commemini.
Alexander
Probe, sed nec ipse, opinor, inepte huc detorsi.
| Dialogvs XIV |
|