editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XV |
|
DIALOGVS XIV. De signo tintinnabulorum deque immodico somno.
Personae:
Servius, Sulpicius.
Servius
Quin surgis, Sulpici? Iam tintinnabula ultimum dilucularis sacrificii signum dederunt, et non ignoras, quanta hominum frequentia hoc sacrum peragatur, ut flagitium plane sit nos in tempore non adesse.
Sulpicius
Iamiam surgam, tametsi caput adhuc sopore grave sentio ; utinam liceret ad satietatem usque dormire ! Imitarer certe hodie Horatianos illos iuvenes, quibus pulchrum videtur in medios dormire dies.
Servius
At ego te diutius non opperior, ne haec mora mihi plagas lucrifaciat. Ego hinc abeo ; tu, quando lubet, sequere aut tuo periculo dormi.
Sulpicius
Iamiam te comitabor; ne festina tantopere.
Servius
Nihil moror: nunc non est nugandi locus ; a prandio vero, ubi pro more nobis a studiis remissio data fuerit, nugabimur.
| Dialogvs XV |
|