Jump to content

Paedologia/Dialogvs XVI

E Wikisource
Dialogus XVI
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XV Dialogvs XVII 

DIALOGVS XVI. Iulianus et Damianus de quaestionibus commissorum, quae die Veneris in ludis exercentur.
Personae:

Iulianus, Damianus.

Iulianus
O noster Damiane, adest rursus dies, quem ego non minus nobis nefastum et exsecrandum puto quam olim Romani illum, quo in Cannensi pugna tot Romanorum milia ab Hannibale sunt trucidata.

Damianus
Quid ita? Num mali aliquid huic scholae ex hoc die impendet?

Iulianus
Et tu nescis, praesertim tot annos in ludis versatus?

Damianus
Qui scire possum scholae huius consuetudinem nuper admodum huc profectus?

Iulianus
Quaestiones hodie fiunt in ludo non aliter quam quadam carnificina.

Damianus
Quid narras?

Iulianus
Vera quidem, nam de singulis, quae per totum septimanae cursum quoquo modo commisimus, hodie quisque pro se poenas dare cogimur.

Damianus
Atqui scire possunt praeceptores, quae singuli nos designemus?

Iulianus
Arte quadam omnia expiscantur, ut nihil illis occultum esse possit.

Damianus
Quid ita?. Num divinationum sunt periti?

Iulianus
Minime, sed alia via eodem perveniunt, nam aliquot clanculum in hoc selectis provinciam dant nos suos commilitones deferendi prodendique, ut nusquam quicquam omnino tuto agere queamus. Semper enim verendum, ne quispiam ex eiusmodi 'Corycaeis' nos auscultet et lupus sit in fabula, hoc est, ille ipse nobis ignorantibus adsit, qui quasi conducticius proditor omnia ad praeceptorem deferat.

Damianus
Hoc illud forsan est, quod 'lupum' audio appellari, nam nomen solum in ea schola, ubi ante egi, iactabatur.

Iulianus
Is ipse est ille clancularius lupus, quem nos miselli non minus odiosum habemus, quam feram illam quadrupedem horrent oves.

Damianus
Vereor, ne et nos hodie deferat; quamobrem cogitandum mihi est, ut, si forsan reus fuero, vel me expurgem vel quam minima poena defungar.

 Dialogvs XV Dialogvs XVII