Jump to content

Paedologia/Dialogvs XVII

E Wikisource
Dialogus XVII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XVI Dialogvs XVIII 

DIALOGVS XVII. Petrus et Paulus de desiderio feriarum deque capite lavando agunt.
Personae:

Petrus, Paulus.

Petrus
Quam vellem hunc diem abiisse, ut a tot totius septimanae laboribus atque etiam bidui fame ad ferias demum et carnes liceat redire!

Paulus
Impatiens es morae, mi Petre, qui, cum totam paene septimanam exspectaris, diem dimidiatum durare non potes. Quid autem facies, ubi totis quadraginta diebus a carnibus est abstinendum?

Petrus
Recte quidem obiurgas, sed nescio quomodo quanto viciniores sunt feriae, tanto magis earum me premit desiderium. Sed nunquid aliud dicere vis? Nam ego hinc me in tonstrinam conferam caput lotione curaturus.

Paulus
Et ipse lavandum caput exhiberem, si lotionis mercedem tonsori persolvere possem; nunc autem tantum habeo nummum.

Petrus
Sat est, nec ipse pluris lavo, tametsi raro hos facio sumptus: nam per anni curriculum vix sexies lavo.

Paulus
At saepe caput a sordibus repurgares; aiunt enim corporis emundatione et ingenium nitidius quasique purgatius reddi.

Petrus
Sic quidem fertur idque propterea, quod scientiarum sedem in capite, utpote rationis domicilio, collocant. Quare ocius eamus.

Paulus
Quando lubet.

 Dialogvs XVI Dialogvs XVIII