Jump to content

Paedologia/Dialogvs XXIII

E Wikisource
Dialogus XXIII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXII Dialogvs XXIV 

DIALOGVS XXIII. Conradus et Aegidius de ieiuniorum ratione disserunt.
Personae:

Conradus, Aegidius.

Conradus
Male sit istis, nescio quibus, qui totum paene annum ieiuniis onerarunt. Neque enim satis fuit eis quadraginta dies perpetuo Christi ieiunio esse sacros, nisi insuper quarta quaque anni parte aliquot dies nos macerassent. Instat rursus septimana per abstinentiam transigenda. Quod si mihi tanto apparatu prandium apponeretur quanto illis, qui ieiunia haec induxerunt, non admodum gravatim eis parerem; nunc cum vix toto anno semel rugientem stomachum exsatiem, adhuc ieiuniis vexor.

Aegidius
Quid ita stomacharis, mi Conrade, in sanctos ecclesiae patres? Qui haec omnia bono animo statuerunt non nobis, qui haec nec praestare per aetatem adigimur nec per inopiam possumus, sed sui similibus, hoc est divitibus istis et delicatis.

Conradus
Qui scis haec?

Aegidius
Superiori anno e quodam contionatore audivi, qui divo Hieronymo, quamquam acerrimo ieiuniorum exactori, displicere aiebat maxime in teneris aetatibus longa et immoderata ieiunia. Ne, quemadmodum ipse scriberet, ante pedes deficiant, quam currere incipiant, quare tantum ieiuniorum modum imponendum, quantum ferre poterimus.

Conradus
Habeo gratiam divo Hieronymo, qui pauperculis nobis et impatienter esurientibus patrocinatur.

 Dialogvs XXII Dialogvs XXIV