editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XXX |
|
DIALOGVS XXIX.
Personae:
Marcellus, Antonius.
Marcellus
Salve, Antoni.
Antonius
Et tu, mi Marcelle.
Marcellus
Quid est, quod ita discurris? Quem quaeris?
Antonius
Quaero, qui mecum rus eat mihique in emendicandis ex more ovis sit socius.
Marcellus
At haec consuetudo prava est et indigna eo, qui se liberalibus studiis addixerit. Quid enim servilius quam decem ovorum gratia agrestium caulas ostiatim obambulare atque interim domi lectionum iacturam facere?
Antonius
Sed unde famem pellam, si non cibos undecumque conquirere licet?
Marcellus
Hic in urbe quantum naturae satis est nancisci potes; nam quorum beneficio totius anni victum conquiris, eorundem benignitate et paucos dies transigere posses.
Antonius
Frustra te appello; severior es, quam ut tecum rem habere velim. Ipsa es sapientia.
Marcellus
Age, age, ut lubet.
| Dialogvs XXX |
|