Jump to content

Paedologia/Dialogvs XXV

E Wikisource
Dialogus XXV
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXIV Dialogvs XXVI 

DIALOGVS XXV. Brutus et Petrucius de novi anni ingressu loquuntur deque missitandis strenulis.
Personae:

Brutus, Petrucius.

Brutus
Faustum annum hunc novum et felicem tibi precor, mi Petruci.

Petrucius
Et ego, ut cum faenore tibi reponam, non hunc solum, qui iam ingreditur, sed omnia totius vitae tempora beata tibi opto.

Brutus
Tametsi mallem strenulam mihi potius dares quam magnificam illam et sollemnem imprecationem.

Petrucius
At quas strenas dare possit Petrucius, qui praeter pauculos libellos habet plane nihil?

Brutus
Libellum quempiam dares, quando belle quadrat, ut homo litteris deditus litterarium quoque det munusculum.

Petrucius
Verum hac liberalitate studiorum meorum iacturam facerem, quod nec ipse, si modo amicus es, nobis suadebis.

Brutus
Iocabar tecum et te quid animi haberes volebam pertentare, cum has consuetudines nec ipse magnifaciam, ut qui iam saepe audiverim eas nobis e gentilitate relictas. Cuius generis esse audio, quod in quibusdam Christiani orbis regionibus pridie feriarum, quae tribus magis sunt sacrae, singulae domus singulos reges creant; nam haec omnia ex ethnicorum saturnalibus in haec usque tempora deis fluxisse apparet.

Petrucius
Quia trium magorum mentionem fecisti, velim, sicubi aut audieris aut legeris ipse, mihi expedias, primum, quid sibi velit: quod eos divos alii reges, alii magos appellant, quod posterius ego de solis maleficis et praestigiatoribus dici putabam, nam utrumque, ut nosti, in sacris canimus; deinde, cur hae feriae graeco vocabulo ἐπιφάνια nuncupentur.

Brutus
Dicam, quae super hac re partim ex praeceptore dictante, partim contionatore superiori anno excepi. Principio magorum appellatione Chaldaei non ut vulgus putat, praestigiatores, sed viros sapientes nuncupant et secretorum naturae conscios; quorum professio a quibusdam etiam Latinis magia naturalis dicitur, sed quia haec res finibus suis non contenta temporis progressu in curiosam quandam daemonum imposturam est delapsa, coepit honestissimae artis vocabulum probro esse. Quod autem iidem hi reges in psalmi prophetia dicuntur, non sic est accipiendum, ut hodie sunt reges, hoc est, tot ditionum potientes; sed qui quoquo modo magistratum gerunt suntque numero vulgi exempti. Quo modo et Hesiodus corruptos iudices et advocatos βασιλέας δωροφάγους appellat. Porro apud veteres theologos Graecos, ut Gregorium Nazianzenum, audio ipsa natalicia festa ἐπιφάνια dici consuevisse, quod in his Deus homo apparuerit. Verum quod et magorum ferias hoc vocabulo celebrant, hinc opinor esse, quod illis dux stella apparuerit. Habes, quae ego de hac quaestione audivi. Plura si vis, ex doctioribus require.

 Dialogvs XXIV Dialogvs XXVI