Jump to content

Paedologia/Dialogvs XXVIII

E Wikisource
Dialogus XXVIII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXVII Dialogvs XXIX 

DIALOGVS XXVIII. Vitus et Severus de ieiunio deque confessione, quam vocant.
Personae:

Vitus, Severus.

Vitus
Quid istud portendit, Severe, quod ita cogitabundus inambulas? Nam mihi arduum quiddam meditari videris.

Severus
Rogas, quasi non ipsum hoc tempus te, quid agerem, docere possit.

Vitus
Ieiuniis ergo crebris te maceras, ut eiusmodi faciem exhibeas?

Severus
Minime, sed quae parum religiose in Deum conditorem atque eundum liberatorem male gratus admisi, ea nunc in memoriam revocare studeo. Iam enim tempus simul atque ecclesiae edictum postulat, ut peccata nostra diligenter excussa tutis sacerdotum auribus censenda deponamus, quo ab eis de peccatorum ratione edocti, videlicet quaeque levia quaeque gravia sint, deinceps cautius vivamus.

Vitus
At incurius ego ne semel quidem adhuc de re tanta cogitavi.

Severus
Hac ratione nihilo es melior. Quin mature nobis hoc munere defungendum est, nimirum ut hoc confitendi onere, quo nullum est gravius, liberati divi Gregorii, studiorum praesidis, ferias agamus expeditiores.

Vitus
At istis feriis, quaeso te, quid tandem agitur?

Severus
Quia is divus studiis, ut dixi, praesidere putatur, pueri, qui suam aetatem in litteris agere volunt, eo die in hanc nostram militiam nomina dant faustis, ut ominantur, auspiciis.

Vitus
Et quando hae erunt feriae?

Severus
Die, sicut opinor, abhinc decimo.

Vitus
Quando ita suades, et ipse mihi oricularium sacrum (sic enim vocant nonnulli eruditi) quaeram, in cuius sinum mea delicta effundam.

Severus
Si lubet, eum accedendi dabitur facultas, quem ipse iam semel atque iterum diligentem sum expertus.

Vitus
At ego mallem oscitantem aliquem, quem non magno negotio in aliquot criminibus fallere possem.

Severus
At hoc non est Christianum agere, sed vulpinam fraudulentiam referre : verum tu videris.

 Dialogvs XXVII Dialogvs XXIX