editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XXXI |
|
DIALOGVS XXX. Paulus et Lucas de sanctorum communione colloquuntur.
Personae:
Paulus, Lucas.
Paulus
Obsecro te, mi Luca, modis omnibus nos excutiamus atque ab omni peccatorum sorde paenitentiae scopis repurgemus, ne ad tanti principis, qui semel nutu nos perdere potest, mensam illotis quasi manibus accedamus et panem illum caelestem atque admirandum polluto ore, immo et animo sumamus ; de quo heri tam pia tamque frugifera disseruit ludimagister.
Lucas
Equidem pro mea virili ad hoc enitar. Sed rogo: quidnam de hoc mysterio disputavit praeceptor? Nam ipse non interfui.
Paulus
O miserum, qui talia neglegis!
Lucas
Adesse non quivi alibi occupatus; quamobrem vehementer oro et obtestor, ne mihi rem adeo salubrem invideas.
Paulus
Aiebat tantam esse virtutem huius admirandi cibi, ut qui eo rite vescerentur fierent unum corpus atque unus spiritus cum Christo sicque in Deum Deique filium abirent; sed si quis impurus contingat, eum non salutem, sed extremam animae perniciem sibi invenire. Hortabatur ergo nos omnes, ut his diebus peccatores cum Christo in cruce moreremur, quo felicius et sinceriori cum gaudio una cum eo in vitam transeamus. Hoc enim dicebat significari per haec appetentia nunc festa, quod pascha Hebraeis transitum a morte peccatorum ad vitam virtutum sonet.
Lucas
At interim quid fit de placentis et id genus aliis bellariis, quae ad imminentes has ferias parare consueverunt? Non et de illis quid audivisti?
Paulus
Apage! Tuus animus iam est in placentis, cum hoc temporis articulo Christus olim de vita sit periclitatus. Placentae atque eius generis illecebrae aliae suo loco sermonem dabunt; nunc de alio cibo solliciti esse debemus.
| Dialogvs XXXI |
|