Jump to content

Paedologia/Dialogvs XXXII

E Wikisource
Dialogus XXXII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXXI Dialogvs XXXIII 

DIALOGVS XXXII. Leopoldus et Severus de spectaculis comoediarum tragoediarumque exhibendis fabulantur.
Personae:

Leopoldus, Severus.

Leopoldus
Scis, Severe, quae spectacula die crastino, qui est a feriis sacratissimi corporis Christi octavus, edi consueverint?

Severus
Qui ipse scire possem, cum superiori anno non adfuerim?

Leopoldus
At audisse ex aliis poteras.

Severus
Quae ad me parum attinent, ea non magnopere soleo exquirere. Sed dic, oro: quid tandem est, quod iactas?

Leopoldus
Tragoediam eorum cruciatuum, quos pro nobis tulit servator Christus, histriones agent; sunt enim ad hoc delecti aliquot.

Severus
Quaeso te: omnibus etiam adhibitis personis?

Leopoldus
Omnibus omnino.

Severus
Ipse in hac fabula mallem durissimi militis aut carnificis personam gerere quam ipsius Christi; nam tametsi, ut conicere possum, res ficte repraesentabitur, sic tamen abire non potest, quin is, qui Christum refert, multas interim molestias in se recipere cogatur.

Lepoldus
Et ipse in hac fabula spectator esse malo quam actor, utcumque res interim agatur seria.

 Dialogvs XXXI Dialogvs XXXIII