Jump to content

Paedologia/Dialogvs XXXIII

E Wikisource
Dialogus XXXIII
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXXII Dialogvs XXXIV 

DIALOGVS XXXIII. Basilius et Gregorius de coronis gestandis deque earum vario genere colloquuntur.
Personae:

Basilius, Gregorius.

Basilius
Vnde tu te proripis, Gregori? Aut ubi hanc coronam rosaceam es nactus?

Gregorius
E foro veni, mi Basili, ubi sertum hoc nummo mihi coemi.

Basilius
At in quem usum?

Gregorius
Animus est eam coronam capiti impositam gestare. Nonne vile tibi videtur tot rosas unico nummulo parari?

Basilius
Et te tantum asinum non pudet puerorum ritu coronatum incedere?

Gregorius
Puderet? Grandes natu et cani etiam hic gerunt.

Basilius
Nihilo ergo sunt graviores; forsan hunc morem a Graecorum mollitie sumpserunt, quos apud Homerum subinde καρηκομόωϝτας audio dici.

Gregorius
Vnde sumpserint, equidem nescio; hoc scio, quod gestant.

Basilius
Num solas rosaceas gerunt an et violaceas pariter et liliaceas aut etiam rosmarino vel amaraco intertextas?

Gregorius
Omnis generis flores atque adoramenta concinnant.

Basilius
Faciant, ut lubet; ego nihili pendo istas nugas: tantum abest, ut pretio emere velim. Quodsi pecunia superesset, vernum butyrum emere malim; hoc enim in alimentum cederet, cum sertorum, si odorem excipias, nullus plane sit usus.

 Dialogvs XXXII Dialogvs XXXIV