editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
| Dialogvs XXXVII |
|
DIALOGVS X. Phaedrus et aetate et eruditione maior cum fratre suo Ioanne loquitur.
Erster Anhang. Zusatze der Ausgabe von 1520: De relegenda praelectione, de ediscendo deque enotandis ex auctoribus loquendi formulis.
Personae:
Phaedrus, Ioannes.
Phaedrus
Quid tu otiosus hic desides et non potius praelectionem modo auditam relegis?
Ioannes
Relegi atque adeo bis terve.
Phaedrus
At fortasse non satis accurate.
Ioannes
Accuratissime, ut totam etiam memoria complectar.
Phaedrus
An tuo te officio satis perfunctum credis, si memoria tantum teneas et psittaci more verba non intellecta praeceptori reddas?
Ioannes
Quin intellego omnia.
Phaedrus
Hui, omnia? Vide quid dicas.
Ioannes
Omnia, inquam, ut maxime tibi videatur incredibile; atque id ut credas facilius, liberum tibi est singula, quae ad modo auditam praelectionem attinent, ex me perquirere.
Phaedrus
Singula persequi in praesentia non est otium; hoc tantum quaero: primum, an totam auctoris sententiam ex praeceptoris interpretatione sis assecutus et qua quidque ratione quove consilio sit dictum, intellegas; deinde, singulasne clausulas expenderis, videlicet si quam habeant sententiam insignem, si quod proverbium, si quod σχῆμα, si quem tropum, si quem colorem rhetoricum, si quem locum dialecticum, si quas venuste loquendi formulas: quae omnia enotare operae pretium est, partim ut sit in promptu semper, quo mores nostros pariter et alienos corrigamus, partim ut ex idoneis scriptoribus suppetant recte loquendi scribendique exempla, ad quae crassissima illa hodie barbarissantium loquendi consuetudine posthabita orationem nostram componere queamus; postremo, si quod dictum antique, si quod nove, quod loquendo, si quod parum Christiane, quod vivendo exprimere non conveniat. Haec magister tuus, vir non solum doctus, sed et prudens, inter praelegendum diligenter admonere solet, et ipse eiusmodi, cum id aetatis eram, in scholis non oscitanter excepta domum regressus partim memoriae, partim chartis, fidis memoriae custodibus, commendabam. Sensi namque hac diligentia me vehementer proficere. Quodsi fratris vestigiis insisteres idemque faceres, iam certe non hic, sed libris adsideres.
Ioannes
Nimis multa in puero requiris. Equidem, ut quod verum est tibi respondeam, in his, quae tu mones expendenda, plerique omnes sumus neglegentiores, nimirum contenti singularum dictionum, quae in contextu reperiantur, respectum habuisse, videlicet quam ex octo orationis partibus habeant pro genere, quae sint accidentia, cuius generis, simplicia sint an composita, in quam cadant declinationem, item quae partium sit inter sese constructio.
Phaedrus
Recte; sed et illa non oportet neglegere. Alioqui non video, quid referat Terentium, Ciceronem, Vergilium et similes tanta cura sine fine tractari, si non inde aliquid, quod vel ad recte vivendi rationem vel dicendi facultatem faciat, consequamur. Ipse certe eam lectionem, ex qua auditorum imitationi nihil accedit, nullam puto. Tantum abest, ut istos probem, qui scriptorum sensu exposuisse utrumque contenti nullam imitandi viam discipulis commonstrant. Tu vero quando praeceptorem nactus es doctum et fidum, fac eius tum doctrinae, tum fidei diligentia tua respondeas.
Ioannes
Dabo operam sedulo, ne, quod ad hanc rem attinet, iure me posthac obiurgare queas. Sed iam XII. horae signum auditur, quare hinc ocius in ludum contendam.
| Dialogvs XXXVII |
|