Jump to content

Paedologia/Epistula

E Wikisource
Epistula
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Index Dialogvs I 

Petrus Mosellanus Ioanni Poliandro Lipsiae apud divum Thomam ludimagistro suo s. Es tu quidem, mi Ioannes, iam annos multos re ipsa expertus, quanta cum difficultate et quam sero infirma puerorum aetas ad Latinitatis antiquae imitationem perveniat. Nam cum post prima rei grammaticae rudimenta tenera ingenia statim ad Latini sermonis usum adigantur nec tamen ulla eis via ad hanc rem demonstretur, fit, ut, dum utcumque quod iubentur praestare conantur, novam quandam loquendi rationem plane barbaram et per vernaculi sermonis vestigia ingredientem inter se sibi ipsi confingant. Quod vitium rudibus animis et per hoc tenacioribus primum impressum postea nulla arte deleri potest. Atque haec causa mihi videtur, quod non Germani solum, sed et Itali, qui nobis hac parte feliciores videri volunt, sermone cotidiano immundo adeo et parum proprio utuntur. Videas enim bonam partem eorum, qui hodie linguam Latinam profitentur, in loquendo nihil minus spirare quam nativum illum et incorruptum Romani sermonis odorem, ut candidissimae eloquentiae scriptor Fabius de extemporali orationis facultate frustra scripsisse videatur. Quid quod hoc malum gravioris etiam aetatis profectibus omnem aufert gratiam? Alioqui qua causa male audiunt apud Quintilianum et item Gellium Ο᾿ψιμαθεῖς, nisi quod quia a teneris, ut aiunt, unguiculis optimis non sunt adsueti? Obvia quaeque in auctoribus citra delectum in suum usum converrunt, ut dictio eorum omnis non propria et domi suae nata, sed e variis scriptoribus ostiatim quasi mendicando congesta delicati iudicii hominibus non possit non putere. Haec cum tu non minus acute quam graviter perpenderes nihilque haberes potius quam puerorum, qui tuae fidei sunt concrediti, rudem et ad omnia sequacem animum ad optima quaeque perducere, mecum egisti saepe, ut loquendi formulas aliquot, quibus ea aetas uti posset, conscriberem. Diu, ut nosti, sum reluctatus, partim quod ipse gravioribus occupatus hanc operam utilissimam quidem illam, sed in speciem tamen humilem et paene sordidam dedignarer, partim quod, quia in ludis eiusmodi ipse non admodum essem versatus, vix possem eam quasi personam cum decoro gerere. Videbam enim ad hanc fabulam agendam opus fore denuo repuerascere et, ut ait Flaccus, ludere par impar, equitare in harundine longa. Sed cum tu rogandi finem faceres nullum pariterque te, qui probe puerorum sensum calleres, si qua nobis hac parte deessent, suppleturum promitteres, volui quamvis calumniam subire potius quam vel tibi amico tum sinceriter amanti tum prudenter roganti quicquam negare vel meo pudore publicum pueritiae commodum diutius remorari. Iam si quis est, qui vehementer putet indignum has, sicuti prima fronte videntur, nugas in chartarum perniciem scribi, is mihi virum paulisper exuat et in puerum redeat cogitetque iam primum sibi Latini sermonis usum discendum. Statim, opinor, videbit, quam facile et nullo paene negotio per eiusmodi fabulas velut quosdam gradus ad Terentii proprietatem ac Ciceronianam facilitatem prima illa aetas traduci potuisset. Quis autem laturus esset, immo quis non statim exsibilaturus, si ex puerili persona tetricam istam senum sapientiam sonarem? Tametsi sunt his nugamentis nostris admixta quaedam, quae seria ducere videri possint, usque adeo, ut et hoc nomine ab Aristarchis istis vix tutus sim futurus. Sed malui ego decori paulisper oblitus paucula subinde aspergere, quae, si pueris suis litteratores praelegant attente, queant cum studiorum abusum tollere tum pueritiae mores ad Christianam regulam corrigere. Hos labores tibi, mi Poliander, dicare volui nominatim, ut, qui auctor nobis et adiutor ad haec scribenda fuisti, idem quoque suscipias, quicquid id est libelli, tua facundia, auctoritate ac gratia tuendum. Quod si ex hac editione ad te impulsorem et me scriptorem aut nulla aut tenuis admodum gloria redibit, solemur nos ipsi per hoc, quod nullo popularis aurae pruritu, sed pio et simplici animo uterque nostrum hoc negotium tractavimus, tu adhortando, ego scribendo, siquidem iuvare studuimus saltem aliquos, nocere nemini. Bene vale. Lipsiae, ipsis feriis divi Matthaei apostoli, anno MDXVIII.

 Index Dialogvs I