Jump to content

Paedologia/Praeceptiuncula de tempore studiis

E Wikisource
Praeceptiuncula de tempore studiis
1508

editio: ex ´Paedologia Petri Mosellani Protegensis in puerorum usum conscripta´. Ed. Hrsg. von Hermann Michel. Berolinum. Weidmann. 1906
fons: www.stoa.org
 Dialogvs XXXVII P. Mosellanus discipulis suis salutem 

Praeceptiuncula de tempore studiis impartiendo a Petro Mosellano adulescentulis disciplinae suae commissis tradita.
Christophorus a Carlebicz, Petri Mosellani discipulus, lectori salutem.

Nimio paene studio olim, lector candide, et animi ardore Petro Mosellano, praeceptori nostro, iustis de causis mortalium omnium carissimo, extorsimus condiscipuli mei et ego brevem hanc quidem in specie, sed tamen, sicuti ipse legens facile experiere, permulta in se complectentem de tempore ratione certa optimarum rerum studiis distribuendo praeceptionem. Eam cum apud me complures, quos academia haec illustris alit, studiosi conspexissent, in dies fere eius rei describendae negotium mihi exhibebant. Ego vero ut semel hac sollicitantium molestia defungar, quod privatim mihi et studiorum meorum aequalibus meis praescriptum fuerat, omnibus in universum studiosis impartiri constitui. Tametsi satis scio parvam me gratiam inire apud praeceptorem, qui has sicuti apparet pueriles nugas non in hoc scripsit, ut ederentur, sed ut nobis pro suo officio domi consuleret. Tuum ergo erit, iuvenis, quicquid hoc est, dummodo frugi et alicuius pretii est, boni aequique consulere et. nostram adversum te voluntatem et studium amice amplecti. Bene vale. Datum Lipsiae Idibus Septembribus anno restitutae salutis MDXXI.

 Dialogvs XXXVII P. Mosellanus discipulis suis salutem