Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/344

E Wikisource
Haec pagina emendata est
338
uxoria

nec ridere nec complorare nec denique tossire ex arbitrio liceat’. En vestras laudes, o fratres, en fructus consilii vestii. Sed non hic insisto. Consilii autem nostri qui fuere fructus, superi boni? Principio quidem id me assecutum letor ut cum mulier nulla nostra facilitate novis indies sectatoribus se prostituerit, tum et nullam operam ob meam duritiem dederit ut sua voluptate et mea ignominia de nobis vindictas summeret. Illudque postremo a nostris laribus longe abfuisse fortune mee congratulor quod prò me introducta nulla est que plures infamium et libidini sue opem auxiliumque prebentium familias nostro sumptu pasceret.

24.     «Sed missa hec faciamus. Tandem esto, Acrinne, non patrum istorum sententia (nunquam enim si satis eos novi tam iniqui iudices essent) sed quovis alio pacto ornamenta tibi hec occuparis, superisque volentibus tu patrem ab inferis excitatum ornatus offenderis, rogatusque ut scelus honestares ita patri ea tibi ob istas quas attulisti causas fuisse adiudicata diceres, quid censes? num parum exclamaret, an non voce maxima patrum iniquitatem detestaretur ? ‘ Siccine, patres, ornamenta hec que patria mea virtuti premium contribuii, que universa civitas sue in me beneficentie meritorumque meorum testificationem quandam forevoluere, quibus me senatus populusque Lacenas cunctique civium ordines ob pericula, ob labores, ob vigilias, ob propulsatum inimicorum impetum, ob libertatem, otium, quietem tranquillitatemque civibus meis a me servatam condecoravit, vos ea adiudicastis insignia homini buie qui suspicionibus suis ineptaque et futili curiositate otium quietemque domesticam funditus substulit, sibique servilem quandam seque ac nostra familia indignam conditionem imposuit. An tu is es, fili, quem natum arbitrabar ad glorie claritatem, ad nominis posteritatem, ad optime de patria promerendum? Tunc, fili, preter meam civiumque nostrorum de te expectationem operas ingeniumque tuum in servanda huiusmodi inquieta inconstantique muliercula turpiter perdidisti Hec ubi in longum prò rei dignitate deplorasset pater, unum te, Acrinne, puto intueretur. Rogaretque et quanam virtutis laude quibusve meritis fretus ipsa moveare petere ornamenta, siquidem cogitationum institutorumque tuorum primos ultimosque tui co-