Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina emendata est
354
naufragus

rus oculis iam tum flammas iactantibus, ut scelus perpetrare mus propalam admodum clamitando efflagitabat. Iccirco ipse, quod unum pro necessitate consilium occurebat repente, nequid tetrum et truculentum illud monstrum temere fortassis auderet, diligentissime iterum atque iterum lustrato loco quicquid vel minutissimi ferri apud nos reliquum aderat eieci, ut felices tum nos pro rei opportunitate arbitrarer, quod insano et furenti ferrum ad perpetrandum facinus deesset. Sed quid hic referam puellam illam miserrimam, que quidem tremens, expavefacta, omnem opem ad suam salutem in lachrimis et precibus posuerat; o pietatem, eiusmodi edebat voces, eiusmodi preces, ut non modo mihi, quem natura mitissimum procreavit, sed vel bar baro interdum excuteret lachrimas. Ego autem, in puellam versus, bonam spem bonumque ut susciperet animum iussi; non hic lachrimis, sed animi virtute opus esse, staretque edixi quo manum ad salutem tuendam, si opus sit, forti possit pectori afferre. Ipsum enim me, superis iuvantibus, contra crudelitatem strenuis simum futurum bellatorem. Superos enim sanctissimam piissimamque causam nostrani non spreturos.

5. Postremo cum nos bellua immanis barbarus ille obtundere expostulando non desineret, iusta ira irritatus quod benignis eum dictis nequissem castigare, in huiusmodi convitium irrupi: «O scelestissime, tune tandem plorantem, deprecantem, mise ramque hanc tam duri nostri infortunii consortem, tantis casibus afflictam, non desines perterrefacere. Tu humanum corpus, homo, et viva membra tibi pastum appetes nefandissime. Tene homi nem esse non meministi? Et quam tu adeo efferatam tigrim dabis tibi similem? quod tam reperiri poterit animai vorax. quin cognatis, ut aiunt, maculis non parcat? Tu te tibi efficis hanc male ferendo famem acerbiorem, quam quidem si tibi temperes procul dubio commodius perferes et meliora sperasse iuvet. Non profecto a tanta tempestate ad tantam crudelitatem servati sumus a diis, sed quantum ex superum pietate interpretari licet, ad salutem et ad deorum beneficium testifìcandum servamur. Alioquin antiquius fuerat nudio tertio cum reliquis nautiagis mortem obivisse. Neque diffido, si pii erimus, ostentata iam