Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/377

E Wikisource
Haec pagina emendata est
371
dissuasio valerii

________

mundi terminum non absistet expugnare feminas ut sint semper indefesse trahere in consequentiam quod a matre sua traxerunt. Amice, contumelia viri est uxor inobediens: cave tibi. Veritas que falli non potest ait de beato David: Inveni virum secundum cor meum. Hic tamen egregie precipitatus est amore mulieris ab adulterio in homicidium, ne unquam sola veniant scandala. Dives est enim omnis iniquitas societate plurima et quamcunque domum intraverit suis tradit inquinandam conviciis. Amice, Bersabee siluit, in nullo malignata est: nihilominus tamen facta est stimulus subversionis viro perfecto et mortis aculeus marito innocenti. Numquid innocens erit que contendet et eloquentia, ut Dalida Sampsonis, et forma, ut Bersabee, cura huius sola pulcritudo triumphaverit et nolens? Si non es amplius secundum cor Domini quam David, crede quod et tu precipitari potes. Sol hominum Salomon, thesaurus deliciarum Domini, sapientie singulare domicilium, crasso tenebrarum fuscatus atramento lucem anime sue, odorem fame sue, gloriam domus sue feminarum fascino amisit, et postremo incurvatus coram Baalim ex ecclesiaste Domini mutatus est in membrum Zabuli, ut adhuc maiori videatur detrudi precipitio quam Phebus in casu Phetontis, qui de Apolline Iovis factus est pastor Admeti. Amice, si non es sapientior Salomone, quod nemo est, non es maior quam qui potest a femina fascinari. Oculos tuos aperi et